Tlanlin à Joannes Lcodius
(Il lui recommande le porteur de la présente lectre, un jeune homme, employé dans la librairie, qui veut aller ouvrir une boutique de livres à Ingolstadt.)
20 decembris 1569.
Clarissimo doctissimoque viro D. Johanni Leodio S. Theologire Doctori piissimo et 111. Ducis Bcivariae Consiliario prudentissimo.
Spero equidcm et confido te jamdudum meas, 23 novembris ad te datas, cum R'^' D"' Doctoris Tiletani accepisse, et illis intellexisse quantum me oblationc tui Thesauri tibi, jam merito devinctum, plane tuum effeceris.Nunc autem paucis occasionem ad te nunc scribendi accipe.
Q.ui bas tibi reddet litteras est mihi satis quidem notus juvenis et, quod pluris facio, de meliore nota a catholicis et optimi nominis hominibus Lutetia^ commendatus. Vixit namque illic primum apud Gabriclem Buon, bibliopolam non vulgarem, postea Lugduni, tum in Gcrmania, ubi in nundinis Francofordiensibus eum novi fidum, diligentem et optime artem nostram callentem. Is, sum expertus, porro nunc, cum venia amicorum, decrevit tabernam librariam instruere, quod ut Ingolstadii faciat, si per 111'" Ducem et Academiam liceat, iili a plurimis est suasum, partim quod nunc in Galliis frigeat mercatura librorum, partim quod pauci, ut -audimus, illiç
reperiantur diligentes bibliopol^. Proinde rogo et obsecro tuam pietatem et humanitatem ut illi, quod pro tua auctoritate facile poteris, tum ad Privilegium impetrandum ab 111'"" Duce, tum ad receptionem obtinendam ab Academia illi patronus esse velis.
Quod si feceris, nos omnes tibi hoc soli debere fatebimur grati, neque, ut spero, pœnitebit coUati beneficii.