Tlantin à tAlon^o de Fera Crui
(Plantin remercie Alonzo de Vera Cruz pour les éloges que celuici lui a adressés ; il doit tout à ses protecteurs et se met entièrement au service de son correspondant et des autres amis de son patron Arias Montanus. Il compte réimprimer bientôt une édition in-40 de la Somme de S^ Thomas d'Aquin. Quant à la proposition faite par Alonzo de Vera Cruz d'envoyer les impressions plantiniennes aux Indes pour les y faire vendre, l'imprimeur préférerait que quelqu'un lui achetât ces livres à un prix rémunérateur et les vendît, à ses risques et périls, dans les contrées éloignées.)
R*^" et doctiss. viro Domino Alonzo a Vera Cruce.
Etsi nihil mihi gratins accidere posset, clarissime Domine, quam quod conatus et labores nostri a tui et Patroni nostri B. Ari^e Montani similibus, hoc est viris doctis et piis probentur, non is sum tamen qui aliud quid in illis meum esse prassumem, pneter quemdam laborem pertinacem ex animi voluntate et desiderio
I. Alonzo de Vera Cruz, de son nom de famille, Alphonse Gutïerrez, augustin espagnol, à Madrid. Il écrivit Memoriàle pro defensioiie religiomim nwndicantium et Spéculum conjugiorum.
susceptum ad ea publia jufis facienda, quae nobis aliquid suscjerentibus viri docti, graves et pii in reipublicc^e christianse utilitatem esse judicant ; cetera omnia majori laude digna vcstrorum esse libenter agnosco, qui nostros illos labores favore vestro prosequi et ornare dignamini. Nihil itaque me omnino profiteor esse prc^eterquam quod M^cenates et Domini mei me esse volunt, eorum autem voluntati quin perperuo, quamum in me erit, satisfacere coner facere non possum. Proinde, cum Dominatio Tua fuerit ex amicis patroni mei B. Ari^e Montani, non est quod quid a me petas, sed imperes quicquid placuerit, absente namque illo ut et prassente nihil erit quod non libenter ejus et tua gratia suscipiam et prasstare satagam.
Quantum ad commentaria in Summam S. Thomae in-4'' forma imprimenda attinet, jam p^ne mihi desunt exemplaria in-4% suntque plurimi qui a me efflagitant ut dictam Summam una cum commentariis etiam correctis velim imprimere, quod, si Deus vitam et facultates suppeditaverit, me agressurum spero fortasse antequam adhuc annus elabatur.
Quod autem D. T. libros a nobis impressos offerat per suos in Indias mittendos, gratias habeo maximas. Libentissime quidem libros nostros bono pretio dabo ei qui eos illuc vei alio cuperet suo commodo vel incommodo mittere ; meas facultates vero non tantae sunt (ingénue fateor) ut possim tempus missionis et venditionis expectare. Ad libros novos quod attinet, prima oportunitate quicquid ex judicio Patroni mei D. B. Ariœ Montani novi hic erit prima occasione mittam. Vale, vir clarissime et doctissime.