Plantin à Michel Fenegas
Michaeli Venegae Hispano Ch. Plantinus.
(Plantin se déclare prêt à imprimer les ouvrages de Venegas que celui-ci voudra lui envoyer A cet effet.)
Quanti te fccerim, vir doctissime, ex quo tu mihi quaedam tua, cum hic ante duos annos apud Jesuitas diverteres, ostendisti, possunt multi docti et graves viri
1586, âgé d'environ 60 ans. Le cours de droit canon, dont il est question ici, fut publié par Plantin, sous le titre : Epistola decretaîes summorum pontifictim^ a Grecrorio notio ponlifice maximo collectte.
I. Nous ne connaissons ni cet auteur ni les ouvrages qu'il peut avoir écrits.
testes esse, quibus saepissime conquestus sum de tua hinc migratione tam subita, maxime quod ncscirem quo te contulisses neque id a Jesuitis ipsis expiscari certe possem. Unus enim dicebat te Romam profectum esse et illic agere ; alius vero aliud dicebat et narrabat. Nunc vero, acceptis primum (nam priores de quibus in his scribis non vidi), verbis explicare non possum quanta me laetitia afFeceris dum et te illis, Deo gratias, superstitem [video] et lucubrationes tuas per me in lucem edendas non dedignaris. Age itaque, mi Venega, mitte quicquid volueris, prescribe legem imprimendi et conditiones et nisi obsequar (nihil etenim te indignum et ab aequitate alienum injuncturum confido) me ingratum et gradu quem occupo indignum judica. Quod si quid infeliciter, ut fingendum proponis, accidat, meo periculo id facturum esse, magis gaudeo quam si ex multis aliorum laboribus bene cessent. Sed nuntio abitum paranti me prolixiorem esse non licet. Vale itaque et nos in albo amicorum, qua^so, adscribere non pigeât. Vale iterum, amice jam carissime.
Antverpiae, festinanti admodum calamo, 22 julii, eadem nempe hora, imo momento, quo tuas nonis junii Salamanticae datas accepi.