I. Steelsius, imprimeur-libraire anversois
Ego vero illis jam respondi nihil amplius hic esse quod me ab editione tam boni libri retardaret. Illi praeterea mallent primum imprimi ipsum textum. Dicunt enim non bene cessurum si tantus numerus ejusdem libri (Lugduni etenim hoc anno iterum, ut audio, excusserunt) tam brevi spatio imprimatur ; textum vero desiderari a plurimis. Ad tertium punctum litterarum tuarum quid poUiceri possum non scio. Quod namque misit ad me Reverendissimus Cardinalis ' libros excudendos hoc mihi accipiendum est pro beneficio, neque scio an boni consuleret si extra meam professionem me extenderem. Melius et consultius itaque mihi videretur, si tu ipse, arrepta occasione ex correctione et laboribus tuis in summa D. Thomae cxantlatis, illi ipsi scriberes. Ego autem libentissime curabo ut litterae tuae illi, Deo favente, reddantur et si quid possim diligentissime et fidelissime procurabo. Vale, domine mi, et nos amare, ut te nos faciemus semper, perge. Antverpia?, festinanti admodum calamo, 30 julii 1567.
Tibi merito tuo addictissimus