I. Le cardinal de Granvelle
6j. — Plantin à Augustin Hunnaus.
(Nouvelles de la librairie et de la politique.)
Clarissimo doctissimoque viro domino Augustino Hunaeo, S. Theologiae sententiarum professori regîo etc.,
Lovanium.
Ecce tandem librum Concilii Trîdentini hodie primum Bruxellis accepi et mitto. De Prodidagmatis *, Dialectica * et Summa • nihîl scribo aut saltem urgeo, quod confidam satis te per opportunitatem nihil praetermissurum quin quod e re nostra futurum videbis absolvas. Vale itaque, mi domine. Nos valemus, laus Deo. Adventum régis avide expectamus. Ducem Albae advenisse dicunt. Parva nos recréât distractio. Spe alimur adhuc. Nihil post Canonem missum te dignum absolvimus. Vale, domine mi, iterum atque iterum. Antverpiae, 30 julii 1567.
Tibi merito tuo addictissimus C. Plantinus.
1 . A. HuNK£US, Logées fuftdamentum seu Prodidagmata de DiàUcticis vocum ajfectionibus et proprietatihus (1566^.