Plantin à Jacques Ravardus
(Il espère recevoir bientôt le privilège pour imprimer le de Regulis juris antiqui de Raevardus.)
Clarissimo doctissimoque J. C. domino Jacobo Raevardo,
domino et amico suo,
Brugas.
Peropportune mihi redditae sunt litterae tu«, doctîssime et amicissime Raevarde, nam tune litteras obsignabam Bruxellas ad amicum mittendas, rogans ut libri tui privilegium nobis vel importunitate maxima impetraret et quamprimum possit ad nos traasmitti curaret. Quare tuas ad dominum Âssonvillium ipsi nuntio qui aderat exspectans tradidi. Spero itaque nunc nos brevi recepturos. Ego vero nihil libentius fecerim, Vale; in nostra, rogo, fide ne dubita. Antverpiae, 2 augusti.
Tibi tuo merito addictissimus C. Plantinus.