‹ Correspondance de Christophe PlantinChapitre 136 sur 398 · Guillaume Tostel à Plantin · texte numérisé non relu

Guillaume Tostel à Plantin

Guilielmus Postellus, apostolica professione pauper

sacerdos, optimo typographo Christoforo Plantino

S. et summopere Christi regnum promovere.

Vix potest dici,Plantine,de tuafide mihi amantissime, quantum voluptatis sincerae et verae conceperim ex conspectu quantumvis solius speciminis a te editi de magnorum Bibliorum sive editionis complutensis impressione, quia video rêvera Deum, toto incogitante mundo, sensim in Belgica regione complere nunc, quod statim a creato mundo, aut saltem a tertia creationis die, cum fluctus omnino maximos totius spherae aquas lotam terram undique submergentis removit et terram in sublime propter hominem attoUens ad Septentriones, Deus pro primaria gente mundi instituerat. Nam cum homo sit mensura onmium, et inter omnes populos mundi sit necessario unus, a Deo nihil frustra faciente aut permittente, praeordinatus ut ante et super

I. Il existe de cette lettre deux versions, de rédaction sensiblement différente : Tune dans les minutes de Plantin, l'autre, dans les archives de Simancas. Nous nous sommes contenté d'imprimer la dernière, les variantes ne présentant rien d'essentiel.

omnes, Belga id est terrae dominans et vere fortissimus. Opus est nunc ita restitui omnia secundum divinam praeordinationem ut et ab operibus cognoscantur, veluti a fr'uctibus arbor, qui rêvera voluntatem Patris aetherii fecerint. Nam non ille primus populus aut filius qui fide sola vineae çulturam Patri promisit, sed ille qui, licet dixisset verbo se nolle, tamen opéra charitatis veras plena vineam laboravit, secundum voluntatem Patris.

Quod itaque, nunc cum est septiraa et sabbathina maximarum conjunctionum ï) et 1^. in capital! signo Arietino fieri solitarum, in Belgio tam insigne opus sub Philippi summi polemarchi et sub Charoli régis primarii tempore incipcre velis et absolvere, imo Deus tibi nunc dederit velle qui dabit perficere, idque in Belgio, mihi persuadeo fore ut illud tam faustum et felix futurum sit, ut, si id fiet ex consilio Christi intra nos agentis victoriam universi mundi sit reportaiurum et cordibus univers! sub hoc evangelio regni edomitis rationeque vera ex fide vera dependente subactis, fiât unum ovile et unus Pastor. Quod si Gallorum, quorum fortissimi sint Belgae, et Hiberorum gens sit toto in orbe prima, ut certissime demonstro in opère de Authoritate et Ratione summa et in libro de Divinatione sacrarum prophetiarum : sic et Habdias propheta clare promisit Gallis et Hispanis regni pacifici promotionem. Typographia porro erit lancea et gladius hujus victoriae et regni. Consilium autem Christi intra nos agentis certissimum est positum esse et patefieri duce ratione certa ex vera vetustissimaque evangelii ipsius Jesu Christi fide illuminata et restituta in nobis, eo quod ipse Christus, qui fidem habere non poterat ob divinitatem suam, quse mundi paternitas est, rationem certissimam semper habuit quae cordi

naturae maternitatis et regni dux est, ut per illam nobis imaginem sirailitudinemque imprimeret, et, cum obscurarctur, restitueret. Anima enim nostra rationalis, quas pars Dei infiniti immutabilis esse non potest, rêvera est pars et substantia ipsius imaginis Dei, qu« semper unita est imagini Deo qui consub'stantialis filius Deus est.

Recta itaque illa ratio et lux vera illuminans absolute omnem hominem venientem in hune mundum nobis dicit debere Deum per sui verbi potentiam sic vincere mundum sicut créât et gubernat mundum. Ratio itaque vult ut cum Dei verbum ex hispanica complutensive editione prodierit idoncum latinae, hebraicae, chaldaicae et grascoî linguae hominibus instruendis, sic editio Belgica ipsum primum exemplar imitando sic superet, ut etiam et maxima Ismaelitis,qui H cogniti olim orbis sui Corani arabico veneno partem occupant, in sua etiam lingua in eadem editione, saltem quod ad quinque Mosis libros et ad totum Novum Testamentum attinet lumen evangelicum recipiant : cujus utriusque partis cxemplaria fidelissima et in christianorum S3Tiacorum iEgyptiorum ecclesiis usitata in banc rem attuli, quœ, si voles attendere tanto operi, sunt in Dei gloriam comparata.

Ut autem tôt sint columnse in Novo quot in Veteri Testamento, syriaca editio pro orientalibus christianis erit addenda. Nam defectu librorum totus oriens périt. Curandum ea de re non tantum ut Syro charactere habeamus, sed ut propter Judasos transciibatur fidelissime in avitam et sanctam picturam hebream, sic erit exemplar in Novo Testamento. Licet autem in editione complutensi non posuerunt Targum nisi super Pentateuchum ob prolixitatem aut alia de causa, opus tamen erit addere

ad coarguendas falsas cum judaeorum tum hasreticoriim interpretationes, sicut etiam cum inquisitionis hispauicae judicio Carolus Qjiintus imperator Belga concesserat Danieli Bombergas cum privilégie. Vide itaque, mi Plantine, ut cum catholico rege per probos viros de re tanti momenti agatur ut summi alioqui sui regni opes honores addat ad eam fama^ toto in mundo summas magnitudinem, cui et libri et characteres et matrices typograpliicae sunt paratae,ut nuUa unquam toto in orbe major victoria potuerit etiam sine sanguine in Christi Jesu honorem, quem eu jus instrumentum Deus te esse voluit, si rerum satagas, si typographi privati nomen tantum est, quanta erit régis summum totius mundi opificium per typographiam exequentis.

(Sunt multo plura de regum Gallias et Hispanias vocatione deque Jesuitarum ordine scripta in epistola ad Johannem Federicum Lumnium * etc.)

R. D. Gabriel! Çayas.

Haec fesiinanti admodum calamo ex epistola Postelli ad me (quam cum Domination! Tuae responderem, révérende Çaya, accepi), excerpere placuit ad verbum, non quod quidem hinc judicare aliquid velim, sed ut Dominatio Tua examinet et indicet aut aliis judicandum proponat. Is est vero Postellus qui sumptibus invictissimi et serenissimi imperatoris Ferdinand! et jussu ejus-

I . Jean Frédéric Lumnius, né à Lummen, dans le Limbourg, en 1533, curé du Béguinage à Anvers, écrivit plusieurs livres de morale religieuse. Plantin imprima de lui : en 1567, i<î Extremo Dei judicio et jud^eorum vocatione libri duo ^ peur compte d'Antoine Tilens; en 1568, Evaugelica Strena ; en 1588, Thésaurus Christiani hominis ; en 1589, Van een gère for mecrt cljristeîijck leven te kyden.

dem curavit Viennae Austriae Novum Testamentum syriaca lingua procudi et typis mandari. Qui vir, etiam si fantasticus habeatur, multa certe ingeniosa neque semper vana tractare videtur in suis operibus.

Vale et perpende pro voto omnia. Sciât vere D. T. me nunquam quid de hac Bibliorum editione aperuisse huic Postello ; proinde miror quod tam bene judicio D. T. et nostro conveniat de addendo Targum et Novo Testamento syriaca lingua et regiae majestati catholicas hoc munus convemre prsedicet et afErmet. Itcrum vale.

D. T. merito addictissimus.

Page 1