Tlantin à Ferdinand !\Cena
(Il se déclare prêt à imprimer le livre du D^ Ferdinand Mena.)
Qarissimo Doctissîmoque Viro Dno Ferdinando Mena Regias Majestatis medico fîdelissimo et Complutensis Scholae primario Plantinus. S. D. P.
Quod vir ille doctissimus, prudentissimus et piissimus Çayas me tantopere commendavit, est, quod illi gratias quando referre non possum, habeam maximas tibi vero tuisque similibus, hoc est clarissimis excellentissimisque in omni disciplinarum génère viris, perpetuo devinctum et in aère vestro me semper esse cogitem et cognoscam : utrumque vero iibenter faciam quamdiu vixero adnitarque sedulo ne animi ingrati nota mihi jure unquam inuratur. Idque ut apud te probarem, libro tuo' accepto, spécimen ejus (etsi medica hic haud féliciter distrahantur) illico edere et ad te mittere volui, ne dilatio aliquid de gratia diminueret. Exemplar vero ipsum Bruxellas, quod nobis de quibuscumque libris novis faciendum est semper, ad privilegium impetrandum misi. Isthinc vero ubi recepero, serio opus tuum aggrediar et, Deo favente, ad finem usque, quanta potero diligentia et fidelitate, perducam et favore nostri Çayae erga magistrum, quod aiunt, postarum innixus ad vos mittam. Tuum vero erit, vir, clarissime, nostrum officium boni aequi consulere et tuum Plantinum, quamdiu non indignum judicabis, amare. Vale.
(Lettre sans date, écrite sur un feuillet détaché.)
1 . Ferdinand Mena, médecin de Philippe II et professeur à l'Université d'Alcala.
2. Ferdinandi Vi^enay V\€ethodus febrium omnium. Plantin, 1568, in-40.