‹ Correspondance de Christophe PlantinChapitre 16 sur 398 · Tlantin à Guillaume Symons · texte numérisé non relu

Tlantin à Guillaume Symons

(Il le remercie de lui avoir envoyé le correcteur François de Thielt. II attend l'approbation des FUiB Sanctorum pour en irtiprimer l'abrégé fait par G. Symons.)

Doctiss. Theologo D. Guillelmo Symonio Tiletano.

Gaudeo ad me M. Franciscum Tiletanum tam insigni commendatione dignum venisse. De tua namque sincerîtate tantum confido ut existimem a te neminem nisi merito commendatum îri, maxime quum non ignores in reipublicas litterariae compendium esse si dignum aut dispendium si indignum correctorem habuero. Cum eo transegi, estque ad nos infra 15 dies, modo illi per parentes liceat rediturus mansurusque. Nihil hactenus fuit quod me ab impressione Vitarum Sanctorum * (ut abhinc quatuor scripsi diebus) suspensum tenuerit praeterquam quod 4 prioribus tomis caruerim. Fieri etenim non potest ut privilegium extorquere possimus antequam intégra 7 volumina subsignata et approbata in curia exhibeamus, tantum abest ut nobis imprimere liceat. Ecce eum indicem vitarum imprimendarum quem jussisti mitto. Deus Opt. Max. te tuique similes viros reipublicas studiosos diu nobis servet incolumes. Vale. Ex typographia nostra 15 octobris (1561).

I. Aloysius Lippomanus, Sanctorum priscorum vitte (Venise et Romo, i5$i-i558, 6 vol. in-40).

Page 1