‹ Correspondance de Christophe PlantinChapitre 17 sur 398 · Vlantin à Henri Ernest de Campen · texte numérisé non relu

Vlantin à Henri Ernest de Campen

(l\ le remercie de lui avoir envoyé, pour être employé chez lui, un jeune homme zélé, instruit et digne de confiance.)

Eruditissimo viro D. Henrico Ernestio Campensi, amico probatissimo Christoph. Plantinus S. D. P. Rem duplici nomine mihi gratam fecisti, vir amicissime, primum quod cito, tum quod adolescentem miseris de cujus fide, diligentia et eruditione non dubites, ob idque gratias habeo maximas redditurus ubi licuerit. Ego, recitatis fere omnibus, quae sunt illi apud nos obeunda, muneribus, cum illo eodem pretio iisdemque conditionibus transegi atque hactenus cum cognato, ea tamen lege ut illi infra 15 dies ad nos per parentes suos redire liceat. Vale et nos, ut soles, ama. Antverpiae, 16 kalendas octobres ' [1561].

Page 1