Plantin à Ferdinand Mena
(Plantin a dû réimprimer la dédicace du livre du D^ Mena. Il l'a fait aussitôt qu*il a reçu le nouveau texte et du mieux que cela lui a été possible.)
D. Doctori Mena.
Qjiin jamdudum recepto exemplarî uno atque altero tui libri, quem ad me miseras imprimendum, videris quanti apud me fuerit commendatio D. Cayas, non ignoro, vir clarissime. Nam tan ta profecto quanta potui in eo, ut petieratis, diligentia usus ium. Q.uod vero praeter animi sententiam dedicatoria fuerit nobis recudenda, doleo id quidem, sed non tam sumptus aut laboris gratia quam propter causam et rationem indicatam. In quo tamen non potui non approbare prudentissimum tuum judicium : quare accepta praefatione altéra ilico prasio supponendam curavi. Sed ex animi sententia hoc prasstare non potui, quod non esset tam longa ut folium impleret, neque tam brevis ut magnam litteram in principio admitteret, neque poteramus alla ratione quam fecimus uti. Tuas humanitatis erit aequi boni quod emendare non potuimus consulere et nostrum studium gratum habere. Qpod si feceris, obsequentem tuum perpetuum tibi habebis Plantinum. Vale, vir clarissime. Antverpiae, 18 martii 1568.