‹ Correspondance de Christophe PlantinChapitre 22 sur 398 · Lisez : novembres · texte numérisé non relu

Lisez : novembres

2. Herman Cruserius, de Kampen, docteur en droit et en médecine, conseiller de Guillaume, duc de Clèves. Il écrivit plusieurs livres de médecine et traduisit en latin les vies et les œuvres morales de Plutarque. Cet ouvrage, dont il s'agit dans la lettre ci-dessus, fut publié à Bâle, en 1573, P^r Guarinus.

abjicias. Ego namque, quum primum scripsisti, in Gallias ad papyrum emendum me cohtuleram sperabamque totum tuum exemplum Plutarchi domi me in reditu nostro inventurum illumque Bruxellas illico ad impetrandum privilegium missurum. Existimabam etenim te non ignorare quod nobis non liceat ab epigrammate solo ant epistelio ad immensum opus usque aliquid prselo submittere antequam universo opère a theologis ad id constitutis perlecto, approbato et subsignato, ab aula illud imprimendi privilegium impetraverimus. Q.uum itaque quartam alteram, ni fallor, partem hic tantum invenissem neque propter nundinas Francofordienses, quo properabam, ultra 3 dies adesse possem, statui in reditum meum ex nundinis rem esse difFerendam. Sperabam enim tune me integrum exemplum domi inventurum. Verum ne nunc quidem habeo , neque quando sîm accepturus certiorem me fecisti. Quo fit ut quemadmodum institueram incipere non possim, neque est quod me tarditatis neque infidelitatis accuses, vir integerrime, antequam ea receperinj quae mihi omnino sunt habenda priusquam opus aggredi liceat et possim, illisque habitis fidem (quod absit a me) fregerim. Si autem acerbius scripseras quod fortasse alieniori sis a nobis animo et pœniteat misisse quae ex opère tuo fecisti, vel verbo indica, ego servata semper amicitia remittam. Si vero in eadem permanes sententia ut imprimamus, necessario reliquum exempli mittendum est antequam ne facultatem quidem imprimendi extorquere possimus. Vale. Antverpiae, 22 octobris 1561. Ex officina nostra typographica.

Tuus ad mandata paratissimus.

Plantinus.

Page 1