Tlantin à Herman Cruserius
(Il a reçu le manuscrit de Plutarque tout entier ; il l'a envoyé au Censeur à Bruxelles, et se dispose â rimprimer avec toute la diligence possible.)
Prudentissimo simul ac doctissimo viro D. Hermanno Cruserio S. P.
Acceptis omnibus quae mihi ex Plutarcho tuo deerant, vir integerrime, Bruxellas totum opus ad parochum divae Gudulae, cui librorum examinandorum demandata est a D. Cancellario provincîa, misi, ut illo a se subsignato et approbato nobis privilegium, quod aiunt, imprimendi ab ipso Cancellario procuret. Quibus rébus confectis ego tanta diligentia et festinatione inter imprimendum usurum me spero ut nunquam de me conqueri merito possis. '
QjLiod puer autem meus antehac tam obscure ad te scripserit, vir humanissime, ut ex scriptione illius assequi non potueris,quid a nobis expectandum aut a te faciendum esset, id imperitîae juventutis illius, non malitiae adscribendum existimo, quod alias fortasse non accidet.
Interea Deum opt. max. precor ut te in reipublicae literariae commodum nobis diu servet incolumem. Vale vir ornatissime. Ex officina nostra typographica, Idibus novemb. 1561.
I. Malgré cette promesse Plantin n'imprima point l'ouvrage de Cruserius. Ce fut la crise survenue dans ses affaires, en 15 62, qui l'en empêcha.