‹ Correspondance de Christophe PlantinChapitre 306 sur 398 · Tlantin à xAlon^ de Vera Cru · texte numérisé non relu

Tlantin à xAlon^ de Vera Cru

(Plantin remercie Alonzo de Vera Cruz pour les éloges que celuici lui a adressés ; il doit tout à ses protecteurs et se met entièrement au service de son correspondant et des autres amis de son patron Arias Montanus. Il compte réimprimer bientôt une édition in-40 de la Somme de S^ Thomas d'Aquin. Q.uant à la proposition faite par Alonzo de Vera Cruz d'envoyer les impressions plantiniennes aux Indes pour les y faire vendre, l'imprimeur préférerait que quelqu'un lui achetât ces livres i un prix rémunérateur et les vendit, à ses risques et périls, dans les contrées éloignées.)

Rdo et doctiss. viro Domino Alonzo a Vera Cruce.

Etsi nihil mihi gratins accidere posset, clarissime Domine, quam quod conatus et labores nostri a tui et Patroni nostri B. Arias Montani similibus, hoc est viris doctis et piis probentur, non is sum tamen qui aliud quid in illis meum esse praesumem, praeter quemdam laborem pertinacem ex animi voluntate et desiderio

I. Alonzo de Vera Cruz, de son nom de famille, Alphonse Gutierrez^ augustin espagnol, à Madrid. Il écrivit Memoriale pro defen^ Hone reîigionum mendicantium et Spéculum conjugiorum.

susceptum ad ea publici juris facienda, quae nobis aliquid suggerentibus viri docti, graves et pii in reipublicae christianae utilitaiem esse judicant ; cetera omnia majori laude digna vcstrorum esse libenter agnosco, qui nostros illos labores favore vestro prosequi et ornare dignamini. Nihil itaque me omnino profiieor esst prasterquam quod Mascenates et Domini mei me esse volunt, eorum autem voluntati quin pcrpctuo, quantum in me erit, satisfacere coner facere non possum. Proinde, cum Dominatio Tua fuerit ex amicis patroni mei B. Ariae Montani, non est quod quid a me petas, sed imperes quicquid placuerit, absente namque illo ut et prassente nihil erit quod non libenter ejus et tua gratia suscipiam et praestare satagam.

Quantum ad commentaria in Summam S. Thomas in-4* forma imprimenda attinet, jam paene mihi desunt exemplaria in-4®, santque plurimi qui a me efflagitant ut dictam Summam una cum commentariis etiam correctis velim imprimere, qliod, si Deus vitam et facultates suppeditaverit, me agressurum spero fortasse antcquam adhuc annus elabatur.

Quod autem D. T. libros a nobis impressos ofFerat per suos in Indias mittendos, gratias habeo maximas. Libentissime quidem libros nostros bono pretio dabo ei qui eos illuc vel aUo cuperet suo commodo vel incommodo mittere ; meae facultates vero non tantas sunt (ingénue fateor) ut possim tempus missionis et venditionis expectare. Ad libros novos quod attinet, prima oportunitate quicquid ex judicio Patroni mei D. B. Ariae Montani novi hic erit prima occasione mittam.

Vale, vir clarissime et doctissime.

Page 1