‹ Correspondance de Christophe PlantinChapitre 327 sur 398 · IO · texte numérisé non relu

IO

Nihil praeterea paene obruto prioribus mihi haotenus imprimere licuit neque adhuc, facultatibus exhaustus, video qui possim ante absolutionem Bibliorum quid praeter Breviaria et Missalia, incipere, tantum abest ut perficere, nisi Psalmos ' R. D.V., quos tamen nondum sine incommode potuissem. De Galliis spes nobis fuit maxima Regia connivatione reprimendos fore passim haereticos; nunc vero spe cecidimus, quod Rex severiter animadverti jubeat in cos qui Rotomagi et alibi impediendas conciones illorum curabant.

Page 1