Imprimé pour amovàre
6. Sextum, etsi sit etiaro exemplaris, corrector tamen (postquam omnibus jam coUatis et ad exemplar emendatis inchoata esset illius folii impressio) dum solus pro more dictum folium rursus percurrit et examinai, vides judicavit reponendum, ut videre est in omnibus praeterquam in aliquot foliis primo impressis.
7. Septimum est de duplici // in littera et quattuoty quae principio confessa sunt.
8. Octavum ubi scribis nos folio 8 post n** 50 impressisse /an'ttm, contra exemplar in quo scriptum est fasciumy fatentur idque judicio se fecisse, quod fasces Romanorum insignia, non autem tedarum aliquod genus (quod huic loco quadrare videtur) significare intellexerint ; qua in re, si quid contra voluntatem tuam peccatum erit, sibi condonatum cupiunt.
9. Nonum vero erratum folio 9 infra n° 55 lin. 6, ubi notatum est verbum exercebat abundare ; non possum invenire, etiamsi dictam paginam nonam integram et duas aut très immédiate sequentes ad id legerimus, neque facile crediderim aliquid prasterquam quod habeat origiginale additum correctores reliquisse.
10. Decimum quoque erratum fol. 14 supra n° 9 notatum, in quo scribis déesse colon, non potuimus invenire.
11. Undecimo notatum habitu pro halitUy etsi ipsum quoque exemplar opponere possint, malunt fateri tamen se non omnino culpa carere et veniam petere.
12. Duodecimum fol. 14 versu 32, ubi scribis déesse ccelutHy vides etiam exemplar culpandum.
13. De decimotertio folio 16 versu 50 ubi notas irriii pro irritatiy itidem ut de aliis exemplari est tribuendum.
14. In decimo quarto et postremo folio 21 versu 25, ubi notas nos habere(,) ubi originale habet colum, non
videmus in quo impressum discrepet a dicto originali, eu jus folia de quibus accusamur mittimus, quo dispicias, videas et judices homines, quantumcumque doctos et bene exercitatos, pronos esse et contra mentem suam et judicium proprium faciles ad committenda errata, etiam dum ipsi aliéna describenda suscipiunt et totis viribus vitia eflfugere conantur, et istinc apud te perpendas et intelligas quam sit difficilis et periculis exposita provincia corrigendi, atque illis quibus ea est demandata et nobis tandem sis aequior et facilior in excusandis vitiis nostris, cum nos non (ut detractores aliorum operum) uni tantum operi incumbamus, neque unius ingenio vel sententias animum applicare possimus vel cum paucis operis rem habeamus. Nos siquidem in hoc pelago impressorio tôt tamque variis operibus et hominum ingeniis exercemur et urgemur ut, singulis fere momentis varietate ventorum agitati et tentati, vix sciamus, in quam partem vêla vertere debeamus, taceo operarum nostrarum morositatem et difficultatum numerosam multitudinem a quibus tamquam a scopulis nos cavere debemus.
Proinde nos te iterum atque iterum rogamus et obsecramus, Pater multum Révérende et Doctor pientissime, ut nostros conatus boni consulere et quae interea, ut homines sumus, nolentes volentes nos fugiunt, vitia condonare digneris. Sic etenim nobis animum addes ad onera ista gravia sequiori animo ferenda et ea prosequenda quae in Reipublicae Christianse usum, Régis nostri Catholici decus et D"' Dei nostri Jesu-Christi gloriam nostrae fragilitati imposita et mandata erunt. D""* autem eis te, Pater venerande, tuosque piissimos conatus omnes conservare et adjuvare dignetur.
Antverpiae, 9 decembris 1571.