‹ Correspondance de Christophe PlantinChapitre 377 sur 398 · Planttn à Érasme Vendius · texte numérisé non relu

Planttn à Érasme Vendius

(n s'étoqpe de lire dans la dernière lettre de Vendius qu'aucune lettre n'a été échangée entre eux depuis un an et demi, lorsque l'année passée il a reçu une lettre et y a répondu longuement. Il rappelle le contenu de cette missive. Il donne des nouvelles sur quelques-uns de ses derniers travaux : la Bible royale, le Catéchisme de Trente, le Missel, le Bréràire, le Diumal, les Heures en différents formats).

Praestantissimo doctissimoque viro Dno Erasmo Vendio

111°** Ducis Bavarise consiliario, frumentorum

praefecto prudentissimo.

Litterae tuae 13 januarii Monachi scriptae mihi abhinc paucis diebus redditae sunt, vir praestantissime ; lectîs autem vixdum earumdem primis lineis, miratus suçi quod initio scribas sesquiannum esse ex quo litteris invicem destituimur mutuis, cum ègo anno superiori unas abs te 25 martii Monachi scriptas ego 25 aprilis acceperim, et, paucissimis postea diebus interjectis quibus de illis quorum certior fieri volebas inquirebam, responderim satis prolixe^ nempe nos jam a mense januario praecedenti absolvisse corpus Bibliorum regiorum, impeditos vero fuisse tum temporis in aliis plurimis imprimendis, quae ex hoc librorum a me impressorum catalogo légère poteris qua^ ad Sacrum Bibliorum Apparatum pertinent. De Hanardo viros probos omnem spem abjecisse; Eyckii mores quoque non placere cordatis viris, nos vero Jesuitarum opéra unum atque alterum alios invenisse satis aptos, quorum unus ad me hos libellos tibî mittit et ut primum suo nomine 111°° Duci offerre digneris, alterum ut tibi habere velis rogat : miror itaque ubinam hasserit vel perierit nobis illa mea satis tunt prolixe scripta responsio.

Ad has postremas vero jam paucis respondebo. Biblia, Deo favente, enint ab hinc mensem absoluta neque prius (tantae molis sunt), etiamsi ab impressione eorum quae ex S. Concilii Tridentini decreto restituta sunt ecclesiastica officia feriassemus, absolvere potuîssemus. 500. exemplaria, quorum unumquodque bic 8 stuferis vendimus, Cathechismi Concilii a clarissimo doctissimoque viro D. And. Fabricio îllustrati una in sarcina ad vos transira Jiesterno composuimus atque lis quse sequuntur addidimus, ut petiisti : Missaie novum in f**, Breviarium Romanum 8* forma commune, Id. in 16°, Breviarium Romanum, Hispanico more, hoc est ad longum sine paucioribus require, quod aiunt, Diurnale in ié°, Id. in 24° minori forma. Id. in 24 minîma forma. Horas impressi quidem, sed jam desunt nobis exemplaria. Recudemus, Deo favente, et mittemus.

Page 1