Plantin à Jacques Ravardus
(Plantin se déclare prêt à imprimer le De diversis replis juris anliqui que Rœvardus vient de lui envoyer. Il a soumis le manuscrit au censeur.)
Clarissimo doctîssimoque D. Jacobo Raevardo
amico suo observando,
Brugas.
S. P. Nihil libentius fecerim quam ut ilico commentarium tuum in régulas juris prœlo submitterem, cum propter bonitatem operis, tum quod tibi libentissime gratifîcarer. Per me igitur non stabit quin brevi sudes. Statim ubi exemplar accepi (accepi autem hudiustertius), pastori ecclesiae Di Mariae hujus oppidi approbandum dedi '. Is vero se mihi redditurum ante finem sequentis hebdomadae pollicitus est. Qiiod si fecerit, statim privilégie curabo, quo impetrato, crede mihi prœlo subjiciam et quamprimum potero absolvam. Pulmannus • te vicissim resalutare jubet. Vale, Domine mi, et si quid possum impera. Antverpiae 21 junii 1567.
Tibi merito tuo addictissimus