‹ Correspondance de Fénelon, archevêque de Canbrai. Publiée pour la premìere fois sur les manuscrits originaux et la plupart inédits [par A. Caron] (volume 2)Chapitre 61 sur 98 · DE FÉNELON AU PAPE CLÉMENT XI · texte numérisé non relu

DE FÉNELON AU PAPE CLÉMENT XI

Il le félicite sur son élection .

Cameraci, 6 maii 1701 (i).

Sanctissime Pater,

Quod me jamdudum deciiit silentium, etiamnum in tanta Isetitiœ causa me decere putaveram. Quapropter, duni tôt alii certatim plauderent, mirificam vestram electionem coram Deo tacitus mirabar. Verùm a quibusdam fide dignis viris jam certior factus paterno pectore nondum elapsam esse benevolentiam , quâ me dignata est superioribus annis Béatitude vestra, mihi temperare nequeo, quin gratum et devinctum animum , summa cum reverentia , significem. Quae verô me attirent , tempore alieuissimo comraemorare puderet : namque matris Ecclesise triumphus dolere vetat. Jam (nec vana fides) candidissi^ii nascentis Ecclesise dies iterum illuxisse mihi videntur. Flores apparuerunt in terra nostra. IVon semetipsura clarificavit , ut pontifex fieret, qui repentino et unanimi omnium veto per triduum vim passus est ^^^ Non sic homines, non sic. A Domino factura estistud, etestmira-

(i) Cette lettre est la quinzième du recueil publié en 1823 par M. Labouderie. Quoique la minute originale soit datée du 23 février, nous la mettons comme lui au 6 mai. La lettre qui suit fait croire que c'est la vraie date

(2) Voyez la lettre 55, ci-dessus, pag. !\o^.

bile iu oculis nostris. Sciant gentes, quia manus tua hsec, et tu, Domine, fecisti eam. Patrem iuminum oro , ut qui cœpit opus bonum , perficiat usque in diera Christi Jesu. Adsit constans et prospéra valetudo -, aurei anni aftluant-, tardo pede accédât virens et veneranda senectus. Mediis in scopulis ac tempestatibus frontem serenet pax illa, quani mundus neque dare neque auferre potest. Eluceat Spiritùs sancti gaudium. Sis, ô Pater, sis omnibus omnia factus, ut omnes Christo lucrifacias. Audiant bœrelici, eosque pudeat matrem iu ipsa senectute decorara ac fecundam sprevisse. Audiant impii, et sponsse a sponso promissum eeternœ juventutis florem mirentur. Xeque deinceps in ipso matris sinu audiantur hœ deflendae voces : Ego quidem sum Pauli,ego autem Apollo, ego verô Cephœ ; sed omnes sint perfecti in eodem sensu , et in eadem sententia, consummandi in unum. Hoc oro diu noctuquej hoc contra spem in spem credo. A'eque enim , post insperatam illam , et desuper datam electionem , credentibus et orantibus quidquam impossibile videtur. Evangelizantis pacem beatos pedes amantissimè amplexus , apostolicam benedictionem intima cum observantia et singulari animi demissione peto. Ero œternum ,

Sanctisime Pater,

Beatitudinis vestree

humillimus et obedientissimus servus ac filius,

FR. Arch. dux Cameracensis.

4^4 I.ETTRKS DlYERSES.

DU CARDINAL GABRIELLl A FÉNELON.

11 lui raconte plusieurs traits remarquaWes de la piété et de l'humilitë du nouveau Pape.

Romse, 7 junii 1701.

Die 4 vertentis mensis , sub vesperum , recepi humanissimas litteras Dominationis vestrae illustrissimse, iisque inclusas hesterno mane ia consistorio secreto apud S. Petrum tradidi clam domino meo cardinal! Paulutio, ipsumque enixè rogavi, ut quàm primùm summo Pontifici directam ac inscriptam epistolam ofierret, quod e vestigio se facturum esse sanctè spopondit. Equidem Domination! vestrœ illustrissimee me summè obstrictum contestari debeo propter benignissimas vestras litteras , quse me incredibili consolatione perfuderunt-, repetere etenim imprsesentiarum libet quod aliàs significavi, nimirum, sicuti nibil mihi gratius contingere potest, quàm mente revolvere , et ore omnibus indiscriminatim deprœdicare dignissimi archiepiscopi et ducis Cameracensis eximia mérita et egregias dotes ; ita nil mihi jucundius accidere potest , quàm ejiis perlegere litteras , ac de eo descripta percipere nuntia. Reverendissimus dominus episcopus Porphyriensis, sacrarii pontificii prœfectus, nuper Romam ex balneis Aquisgranensibus, Leodio, ac Lovanio redux, mihi retulit illis in regionibus undequaque personare celebrem famam vestrse conspicuaepietatis, clarissimae sapientiae, et vigilantissimi zeli pastoralis, cum omnimodo silentio, et totali oblivione prœteritarum

LKTTKES DIVERSES. 4^5^

controversiaruin. D. quoque abbas de Montgaillard , nepos revereridissirni episcopi Sancti-Pontii, consanguineus et ainicus vester, non diu dififeret vivà voce vobis exponere sermouem quem ipse de Dominatione vestra habuit cum summo Pontifice , vestrœ personse dignissimo sestimatore. Quocum ego etiam non desinam quamcumque arripere occasiouem eamdem digne commemorandi , quotiescumque sese occasio obtulerit. Intérim nonnulla hic subtexam de D. nostro Papa, qui adhuc mœrorem non deponit de dignitate sibi penè per vim illata, sed idenlidem suspiriis et gemitibus exaggerat et déplorât sibi et Ecclesise, ut ipse ait, adversam sortem suœ exaltationis. Superiori mense , inter recitandum officium sancti Pétri Cselestini , a lacrymis temperare non poterat , deflens quod sanctus ille vir seternâ beatitudine fraitur ob pontificatûs abdicationem ; ipse verô,propter ejus acceptationeni, incertus salutis manet. Hsec sunt assidua animi ejus humillima sensa, quse nihilominus minime interrumpunt indefessam et continuam ipsius "vigilantiam et curam super universam Ecclesiam , innatara ejus erga omnes benignitatem et indulgentiam, atque suavissiraam indolem cum pontificia majestate ac gravita te absque ullo artificio conjunctam. In solemni supplicatione pro festo sanctissimi Corporis Domini , non in sella gestatoria evehi voluit ; sed pedibus, capite penitus nudato, incessit, nunquam oculum a venerabili sacrameuto divertens, nec lacrymas temporis momento cohibeus , quse magnâ vi obortœ totam faciem jugiter rigabant. Octavà ejusdem solemnitatis récurrente die , interesse decrevil supplicatioui a clerc basilicee Vaticanae inslructœ, et

nihili duxit objectiones magistrorum caeremoniarum , qui opponebant nullum hujus rei antecessorum Pontificum extare exemplum, rituraque ac cœremonias hoc in casu adhibendas nuUatenus constare. Ipse enim, in sententia perstans , pedibus comitari voluit augustissimura sacramentum , facem accensam dexterâ gestans, capite prorsus detecto, oculisque solo delixis, universo populo inspectante et admirante. Quadragesimali tempore, pluries nosocomia invisit, œgrotis cibaria prsebuit, eos omni ope spirituali et teraporali adjuvit, nonnullis cum morte colluctantibus sacramentum extremœ Unctionis administravit , eorumdemque animas usque ad extremum halitum , precibus in Rituali Romano descriptis , genibus flexis , comraendavit; nec omisit in Vaticana basilica publiée quorumcumque fidelium sacramentales confessiones per plures horas excipere. Haec insignia pietatis humilitatisque pontificiœ opéra, aliaeque functiones ecclesiasticœ , maximâ devotione ac gravi tate omnis affectationis quantumcumque exilis et minimae nescia, quantse sedificationis consolationisque omnibus, nedum tidelibus, verùm etiam heterodoxis, banc in Urbem assiduô confluentibus sint, paucis exprimi non potest. Unde tum basilicae , tum sacellum seu capella pontificia, ubi Pontifex sacris functionibus nunquam non interest , semper redundant exteris cujuscumque conditionis, qui admirari et elFerre non cessant Praesidis majestatem, gravitatem, modestiam, ac devotionem ex intimo ejus corde evidenter emanantem , clarisque elogiis ubique deprsedicant, quod c^ro et sanguis nihil hactenus ipsi revelaverit. Haec pauca pro teinporis angustia litteris consigno, longé

LETTRES DIVERSES. \t1

quamplura eaque potiora famae beneficio evulgata prœtermitto. Interea Dominationem vestram illustrissimam pro viribus rogo et obtestor, ut vestra jussa mihi fréquenter impevtiatis, ac vestrisnuntiisanimum meum vestris prœclarissimis meritis propensissimurn ssepius reficiatis; ac nomine meo D. abbatem de Chanterac plurimùm salvere jubeati.s; demumque in perpetuum maneo , etc.

IA\V\VVV\V\%WVV*\VV*Vt^\VVVV'\XVVVlVV\\\\'\V\\%VVVlXV\\\VVVVVV\%k'VVVVVVV\\VVVV»A.\'V*VV\\\%\\V\V»\V**-

DU CARDTxNAL PAULUCCI A FÉNELON.

Il lui fait part des sentimens d'estime et de biciivcillance du Pape k son égai-d.

Romœ, die i5 juuii 1701.

Dedi Sanctissimo Domino nostro iliustrissimse Dominationis tuse litteras, quas ipse libenter admodum legit, atqae ex pontificio Brevi ^^\ quod ad te dari Sua Sanctitas jussit , plané cognosces, quàm pateruo erga te inclytamque istani Ecclesiam animo si t. Percujundum mihi sanè erit, si in his ac in omnibus rébus, quae illustrissimœ Dorainationis tuae commoda dignitatemque respicicnt, declarare tibi reipsa potero, et quanti faciam eximiam virtutem tuam , et quàm de tua singulari pietate, perpetuaque in banc sanctam sedem obsprvantia prseclarè sentiam. Intérim Terô illustrissimae Dominationis tuae raanus deosculor.

F. Gard. PAULUTIUS.

(i) Nou' n'avons pas ce Bref.

428 l.rTTRES DIVERSKS.

vv\^\*vvv\\vv\\\vv\\*^v^\\\vv\\\v\vwv\^w\^\w\vv\^^\w\^\^v*vv\\^\ww\^wv\\\^\\v^\v^\\w^^\\*v

Page 1