AU MÊME
Même jour.
Jampridem humiliter et enixe rogavi ut Sanctitas Vestra Pallium mihi archiepiscopo concederet. Rogationem hanc meam cui obstantibus sane circumstantiis ad hune diem responsum nec fuit, iterari mihi liceat, Beatissime Pater. Quidquid honoris et obsequiœ Sanctitati Vestrse et Sedi debetur Apostolicce, id toto animo semper et ubique prœstare sum paratus. Deum testor omnipotentem nihil hucusque fuisse mihi, et nihil in posterum, adjuvante Salvatoris mei gratia, fore antiquius quam ut divina sanctaque catholica, apostolica et romana Religio nostra, devictis ubique hostibus suis, servataque penitus essentiali
1. Sur la conduite des prélats réfugiés à Londres, voir Tresvaux : Histoire de la persécution religieuse en Bretagne, nouvelle édition, t. II, p. 491 et seq. Cf. Un évêque assermenté, p. 447 et seq.
et admiranda unitate sua, perfectum illum obtineat triumphum unde et certa humani generis salus, et amplissima Salvatoris Nostri J. C. gloria exoriatur.
Quare, Beatissime Pater, ad sanctos pedes vestros rite provolutus atque apostolicam benedictionem expectans, oro ut quod nuperrime aliis Archiepiscopis concessisti, idem et mihi bénigne concédas *.