JEAN CALVIN A SIMON GRYN.EUS, A BALE
multó anté opinione conceperamus ?, et ad ea sustinenda eramus animo parati. Itaque cum Arrianæ primüm hereseos, pauló post etiam Sabellianæ insimulari nos audivimus, nihil nos istorum valde perturbavit, cum et ad tales calumnias aures nostra pridem obduruissent, et spes certa esset, in fumum mox exituras. Purgationem duntaxat que pre manibus erat objecimus *, qua piis omnibus ac integris viris satisfieri abundé posset. Conscriptus enim aliquanto anté catechismus à nobis fuerat, Gallicé etiam editus *, ubi sub una Dei essentia nos Patrem, Filium et Spiritum complecti testabamur: alterum tamen ab altero sic distinguebamus, ne quis sinistra suspicioni locus relinqueretur. Christum nempe docebamus verum et naturalem esse Dei Filium, qui unam cum Patre divinitatem ab æterno possedisset, carnem nostram suscepisset, secundüm tempus redemptioni nostra destinatum.
Cüm pergeret rabiosa illa bestia, contentum Ministrorum totus Bernensis ditionis dari nobis petiimus, apud quem innocentiam nostram defenderemus. Fratres Gallice lingue priûs Lausannam coacti.sunt , quó etiam duo é Senatu Bernensi ac Ministri duo missi sunt. Quæcunque conflari mendacia potuerant, bonus ille vir in unum fasciculum collegit. Venerat enim ad accusationem instructus, quomodo jurisconsulti precipiunt, nempe cum sacco paratus. Verüm totum illum saccum nostra refutatione sic exhausimus, ut ne minima quidem suspicio in hominum animis resideret. Demum ventum est ad nostre confessionis? recitationem, in qua decem circiter errores ipse quidem animadvertit; alii pené omnes! nihil non pium esse ac sanctum judicarunt. Ita nos Synodi senten-
? Pendant son séjour à Bâle (1535), Caroli avait déjà mis en doute l'orthodoxie de Farel (Voy. N° 533, renvois de note 8-10).
8 C'était à Lausanne, vers le milieu de février 1537, que Calvin et Viret avaient présenté cette apologie aux commissaires bernois (Voy. N° 610, n. 7, 12).
* Voyez N^ 610, notes 8-10.
5 Voyez N° 681, note 1.
* Nous avons donné plus haut quelques renseignements surcette Confession de foi (N° 628, n. 9).
T Caroli eut des partisans au synode de Lausanne. Nous ligons, en effet, dans la Defensio Gallas, p. 59: « Calumnia ... omnium atroci sima est, ubi hanc sententiam impugnat [Carolus]: Christum semper à s ipso habuisse ut esset. In quo eum nonnulli alii, nihili quidem homines... sequuti sunt. É quorum numero est quidam furcifer illi simillimus, qui se Cortesium nominat. »
1537 JEAN CALVIN A SIMON GRYNÆUS, A BALE. 241 tià fuimus absoluti, le indignus judicatus, qui ministerio fungereur. Tali exitu nihiló demissiorem factum arguit perpetua ejus impudentia: Saccum illum futilem, magis quàm antea refertum attulit. Ubi à nobis excussa omnia fuerunt, quibus suspicionem aliquam de tempore preterito injicere conabatur, producta est confessionis nostre forma, qua, omnibus aliis criminibus absoluta, uno duntaxat capite rea fiebat, quód Christus illic affirmatur ille esse Jehovah qui à seipso semper habuit ut esset: quam criminationem discutere promptum fuit *. Nam si distinctio spectatur quae est inter Patrem et Verbum, hunc ab illo esse dicemus. Si autem Verbi essentia consideratur, quatenus unus est cum Patre Deus, quidquid dici de Deo potest in illum competit. Jam quid nomen Jehovah significat? Quid? Illud quod Mosi dictum fuit : « Ego sum qui sum. » Hujus dicti Christum auctorem facit Paulus.
Apud te quidem, piosque omnes, in approbanda ejus sententiæ veritate non laboramus; sed noluimus tacitam preteriri perditi hujus calumniatoris malignitatem, ne quidquam ad vos, secüs quàm res haberet, rumor deferret. Nihil enim dici apertius poterat quàm habet nostra confessio: « Christum Sermonem esse illum eternum ex Patre ante secula genitum. » Verüm nisi duplicem Deum comminisci libet, de ejus essentia disseramus oportet non aliter ac de unius Dei essentia. Atque hac ratione, cui non satisfaceret, nemo preter ipsum repertus est. Fratres, ut dignum erat fidis Christi ministris, nos iniquissimé in suspicionem aliquam adductos sibi videri pronuntiarunt; in nostra autem confessione nihil improbandum se animadvertisse.
Dum hec geruntur !^, afferuntur a Myconio liter: publicé ad conventum scripte ‘!, Alie rursum a Capitone ad Farellum!? generatim misse: quibus utrisque intellectum est, horrendum longé lateque rumorem de nostra controversia pervagatum esse, deni-
8 Voyez le N° 681, renvoi de note 8.
? La Confession de foi que Calvin et ses collégues opposérent à cette nouvelle accusation de Caroli est imprimée dans la Defensio Nic. Gallasi, p. 60. Elle se trouve aussi dans les Caletni Epistole et Hesponsa, 1575, p. 290, sous le titre suivant : « Quod Calvinus in Confessione oblata Lausanne Christum Iehova appellarit declaratur. » .
19 Le contexte semble annoncer qu'il est encore question du synode de Lausanne. Calvin parle à peine de celui de Berne (renvoi de note 13), devant lequel l'affaire fut cependant traitée de nouveau (2-8 juin).
11-13 La lettre de Myconius et celle de Capiton n'ont pas été conservées.