HENRI BULLINGER A OSWALD MYCONIUS, A BALE
Haud bené cessit nobis illa pugna de verbis substantialiter, realiter et corporaliter habita *; pessimé cedet, si revocaverimus priscam illam de unitate substantiæ et personarum distinctione in sancta Trinitate multó periculosissimam disputationem. Satius enim mihi videtur adorandis hisce mysteriis toto animo accedere, illaque credere quemadmodum de his simpliciter loquitur Scriptura, quàm docté, subtiliter et acuté in tremendam illam majestatem perrepere velle. Nos certé curabimus, ne hac in re et propter voculas ulla apud nos moveatur disputatio. Apostolus Paulus jubet suos sapere ad sobrietatem et proportionem fidei, vitare concertationem verborum. In his ero.
Quod Carolum attinet, hominem neque absolvere, neque damnare possum. Ex equo enim Calvini accusationem et Caroli repurgationem ignoro, nisi quód dira quedam egimus appensa in epistola Calvini ad D. Grynœum, ad que certè obstupui, necdum intelligo quó spectent. Nihil de his scripserunt nobis Bernates. Nihil ergo de his judicare possum, nec, si possem, debeo. Debeo autem curare, ut omnis inter fratres dissentio sopiatur. Huc cum tu quoque horteris, studebo magis sedulé....
Vale... Julii 23, anno 1537.
H. BuLLINGERUS tuus.
Grynai literas remitto. Confessionem non remitto, quód putem illam à vobis non expectari.
(Inscriptio :) D. Osvaldo Myconio, antistiti Basileiensis ecclesiæ, charissimo fratri.
Pastores eos ad Verbi ministerium admittere non sustineant, quos compererint voces istas aspernari» (Copie contempor. Arch. de Berne. — Calvini Epp. et Resp. 1575, p. 290).
* Les Luthériens s'étaient servis de ces expressions dans les conférences qu'ils avaient eues avec les théologiens de la Haute-Allemagne, relativement à l'Eucharistie (Voy. la lettre de Léon Jude du 15 septembre 1534 à Ambroise Blaarer. Mscr. autogr. Bibl. de St.-Gall). On lit au folio 80 de l'ouvrage de L. Lavater déjà cité: « Bernæ Helvetiorum, ultima Maii (1537), habita est synodus ad sedandas rixas concionatorum de Cena Domini exortas, decretumque est, ut Sacras Literas secundüm disputationem Bernæ habitam et Confessionem Basiliensem. .. docerent, et relinquerent exotica et contentiosa verba substantialiter, corporaliter, carnaliter, supernaturaliter, etc. »
OSWALD MYCONIUS à Henri Bullinger, à Zurich.
De Dàle, 26 juillet 1537.
Inédite. Autographe. Archives de Zurich. Copie moderne dans la Collection Simler.
SoMMAIRE. Le Roi, informé de l'hostilité de Caroli contre les Luthériens, lui a permis de rentrer en France. Ce monarque s'imagine que les Évangéliques professent sur ls divinité du Christ une doctrine anti-orthodoxe. Un second Français {Guilaume] Bigot, abjurant les sentiments chrétiens qu'il avait puises dans la société de Grynœus, à également obtenu son rappel, et je crains qu'il ne s'efforce, non moins que l'autre, d'arréter les progrès de la piété au milieu de ses compatriotes.
Les dissensions des ministres bernois durent encore. Elles donnent lieu, de ls part des étrangers, aux réflexions les plus défavorables. « L'Évangile de Berne» est devenu, grâce à la rapacité de certains ‘baillis), une locution proverbiale dans le Pays romand. Les Savoyards disent: « On na doublé nos impôts. Le bailli est insatiable. Où est donc la justice que l'Évangile devait enseigner aux Bernois! »
S. Carolum audio receptum in Gallias', quód Rex audierit ipsum reclamare Lutheranis. Nescio si res ita habeat. Illud certum est, Erangelii sectatores non ob aliam. caussam pejus apud illum audire, nisi quód putat eos non recte sentire de divinitate Christi. Quód si nunc recepisset istum, ut ad nos nobilis vir et pius ?, hodie retulit coràt, is, vereor, frigidam suffusurus esset non segniter. Adfirmavit idem, Carolum propemodum delyrare, unde quidam divinant, quæ faeit non bene sibi conscium facere. Equidem nescio quid rei sit. Quamdiu fuit apud nos, taliter egit, ut jurassem bonum esse virum. Hc ideo scribo, ut mecum timeas, Galliam habere qui absterreat magis magisque, ne recipiat Evangelium, atque hoc profectó con-
! Voyez le N° 638, note 9. | * Probablement Morelet du Museau, seigneur de Marcheferrière, qui $e trouvait alors à Bále (Voyez le N° suivant).
tra animi mei sententiam. Receptus est item Bigotius *, philosophus scientia magnus, poeta, linguarum peritus, interim miles et homicida, quam ob rem hactenus caruit gratia Regis *. Et receptus est beneficio Cardinalium quorundam. Dum htc fuit, incepit, Grynæo doctore, sapere de Christo pulchrè: nunc postquam beneficium sensit, imó plené accepit ab illis viris, nescio iterum quid cogitem. Timeo jam alterum esse qui, relicta cognitione veritatis, inter Gallos remoram injiciat *. Ulinam non veré divinem !
De dissensione fratrum Bernensium denud rogo, diligentiam adhibeas. Nam hoc die crudelissima de ipsis accipio : partes habent, et eas fovent, pro concionibus nulla ad unitatem adhortationes, ut qui aliunde veniunt dicant: « Qualenam est hoc Evangelium? » Deinde constat, in Galliis abiisse in proverbium Evangelium Bernatum, propter anxios quosdam pecuniarum voratores ', quorum manifesta avaritia et insatiabilis tribuitur dissidio fratrum ; qua ralione, divinabis ipse facillimé. Queruntur item Sabaudienses * : « Ubi Duci obolus fuerat dandus, nunc dandi sint duo. Et non esse quo Praefectus satiari queat. Putasse semper se, Bernenses coluisse praeter ceteros justitiam ex Evangelii doctrina; nunc multó sentire aliud, et videre qualenam Evangelium eis praedicetur. » Hæc apud te, ut scripturus ad illos habeas quod suppeditet aliquo modo stimulos, qui moveant; non quód tibi desit quo moveas, sed quia
* (Guillaume Bigot, né à Laval en 1502. Il avait acquis par ses études solitaires des connaissances si variées, que Mélanchthon put dire: « Duo sunt in Gallia viri excellenter docti, Castellanus et Bigotius. » En 1530, Bigot suivit en Allemagne Guillaume du Bellay. I] professa quelque temps à l'université de Mayence, puis, sur l'appel de Simon Grynæus, il vint occuper à Tubingue la chaire de philosophie (1535). Vers la fin de l'année suivante il se retira à Bále (Voyez la lettre de Bigot à Ambroise Blaarer, écrite à Tubingue (1536) et intitulée : « Apologia Bigotii pro sua libertate. >» Mscrit autogr. Bibl. de St.-Gall. — Bayle. Dict. hist.).
* Bigot avait publié à Bâle en 1536 un poéme intitulé : « Gulielmi Bigotii Somnium ad Gul. Bellaium Langæum Mæœcenatem suum, in quo, præter alia, Caroli quinti Csesaris ab regno Galliæ depulsio describitur. » Cetouvrage put contribuer à lui rendre la faveur de François I.
5 La conduite subséquente de Caroli et de Bigot prouva que les craintes de Myconius étaient fondées.
* Voyez le N° 640, note 7.
7 Allusion aux baillis du nouveau territoire bernois, qui, par ordre de leurs supérieurs, exigeaient des gentilshommes et des communautés une rancon de guerre dont le chiffre était assez élevé.
* Les populations du Chablais.
qua dico nescire te arbitror... Vale cum uxore et liberis felicissimé. Fratres omnes opto salvos. Basileæ, xxvi Julii a. 1937.
Tuus Mycowius. :
(Inscriptio :) D. Heinricho Bullingero doctissimo, fratri in Domino suo colendissimo.
LE CONSEIL DE BALE à François I.
De Bâle, 27 juillet 1537.
- [nédite. Minute originale. Archives de Bâle.
SOMMAIRE. Les magistrats de Bâle remercient le Roi, de ce qu'il a bien voulu rappeler de l'exil Morelet du Museau et le rétablir dans tous ses droits. Ils s'empresseront de faire connaítre à leurs amis cet acte de clémence, que les vertus de Morelet semblaient mériter 4 juste titre.
Potentissimo atque Christianissimo Principi Francisco, Regi Francorum, omnimodam fœlicitatem precantur, obsequiumque suum offerunt.
Non potuit satis Tue Sacerrime Majestatis benignitatem et clementissimam magnificentiam laudibus apud nos vehere ingenuus vir. Moreletus de Museau , Rex christianissime pariter et invictissime, quód Regia Tua Majestas ipsum, ex singulari sua in omnes bonos, sed præcipuè in se benevolentia et gratia, aliquot jam annis extorrem, in omnes facultates suas et integrum liberalissimé restituerit *. Cujus rei caussá, Majestati Tuæ, clarissime Rex, gratias quàm possumus maximas, si referre non licet, agimus cum summa reve-
! Il avait quitté Genève le 5 juin (N° 632, n. 3).
* Morelet du Museau avait été recommandé à la clémence du Roi par un ancien collègue de son père, c’est-à-dire par Louis Dangerant, seigneur de Boisrigauld, ambassadeur français auprès des Ligues suisses (Voy. l'Index du t. III et la lettre de remerciements que le Conseil de Bâle adressa à L. Dangerant, le jeudi 26 juillet 1537. Min. orig. Arch. báloises).
rentia. Et, licet hoc tam egregium facinus per se ejusmodi sit, ut Regiam Majestatem Tuam, tanquam christianissimum et clementissimum principem, inprimis deceat, nos tamen, perinde atque illi qui Regiæ Majestatis Tuæ christianum et clementem animum quàm plurimis conspicuum reddere contendunt, nunquam! cessabimus hanc tuam gratiam, haud aliter ac in nos collatam, omnibus amicis et fautoribus per Germaniam insinuare atque ita diffundere, ut benevolus ille et indulgentissimus Majestatis Tu: animus in optimum quemque, principe dignus, volitet per ora virüm, — orantes et obsecrantes Regiam Majestatem Tuam, ut virum hunc optimum nobisque carissimum, sibj veró devinctissimum, deinceps commendatum omni gratia (quemadmodum nichil ambigimus) ita habeat, ut senciat, Francisce regum invictissime, nos ipsius negotia minimé negligenter hoc tempore tractare voluisse, et nostram hanc commendationem apud Sacerrimam Regiam Majestatem Tuam nequaquam vulgarem extitisse. Quam sané et benevolentiam et commendationem, suo quodam jure mereri videbatur hominis primüm tirtus, vita deinde hic probé ac innocenter acta ?, jusque nostre civitatis quod adhuc nobiscum commune habet *, ac singularis erga Regiam Majestatem Tuam amar et observantia, quam nobis non obscuré præ sese hactenus semper ferre visus est.
Nos veró aliquando per occasionem Regis Majestati Tua paria facere summo cum obsequio erimus plus quàm paratissimi et semper obvii. Diu valeas vivasque, Regum decus! Basileæ, vi Kalendas Augusti, Anno Domini M.D.XXXVII ©.
Sacratissima Majestatis Tu: studiosissimi
CoxsuL ET SENATUS DASILIENSIS.