XIII
leret ; quae causa fuit, ut arbitror, cur in quadam suarum epistola scripserit : « Elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccato-
rum. »
Haec sunt vera et notoria.
A quadragesimo septimo articulo usque ad quinquagesimum secundum articulum inclusive interro gains , Dominus 'Vincentius de Paulo res pondit. — Ad ea quae in istis articulis continentur nihil habeo dicere, partim cum multa ibi contenta non sint de mea scmntia, partim cum îd quod scio jam in aliis articulis dixerim.
Ad quinquagesimum tertium et quinquagesimum . quartum articulum , de honore et reliquiis. — Scio quod statim ut anima beati Servi Dei separata fuit a corpore, multi concurrerunt ad loeum ubi erat. Flexis genibus, devotissime ilium, tanquam sanctum, invocabant; quidquid poterant, sive sanguinis, corpore exenterato, sive îllius aut vestimentorum, pro reliquiis accipiebant; quibus multa fiunt miracula, quorum aliqua referuntur a piis qui vitam ejus scripserunt.
Ad reliquos articulos interro gatus , responclit . — Scio devotionem magnam esse erga Servum Dei multarum provinciarum, ob sanctitatis aestimationem et miraculorum multitudinem ; et praeter quae publice fiunt, unum notavi quod eveniit in Congregatione Visitationis Beatae Virginis Mariae hujus urbis. Monialis, incognito morbo correpta, blasphemias in sanctos, in Sacratissimum Eucharistiae Sacramentum, in Deum ipsum, quoties laudum praeconia celebrare admoneretur, evomebat, blasphemias, inquam, et execrabiles maledictiones, dum ad sacram synaxim accederet, adeo distincte et tali voce proferendo, ut a circumstantibus facile audiretur. Superiori suae admonenti aliquem actum elicere quo se Deo offerret, respondit se Deum alium non habere nisi diabo-
îum. Denique tanta violentia rabidoque furore percellebatur corpore et mente in divam Majestatem, ut saepe ad interitum sui induceretur, ut citius ad infernum properaret, et ibi Deum (horribile dictu !) pro voto suo< malediictionibus prosequeretur ; in hoc aiebat omnes suas delicias contineri. Dicta Reverenda Superior, oompassionis et doloris plena, nihil non tentavit : consuli/t Praelatos, Patres religionum, omnes qui famosi in spiritualibus erant, et, eorum judicio, medicos, quorum remediis in vanum adhibitis, tandem dicta Superioir ad intercessionem Servi Dei recurrit. Partem rochetti ipsius brachio laborantis applicat; et ecce in momento libératur monialis, magna fuit in anima tranquillitas, et paulatim appetitus et somnus quem perdiderat redditur; paulo post, integra sanitas, quae durât ad hodiernum usque diem, bona valetudine, sano et acri judicio, i ta ut praecipuas religionits functiones, velut si nihil sentisset unquam, exercuerit. Nunc novitias suae directioni habet subjectas. Haec vera esse ad verbum didici tam ab ipsa religiosa quam a sua dicta superiore, domum ingressus visitationis causa.
Et pro majori. certitudine veritatis, de mandato dictorum Dominorum juidioum, supradictam depositionem de verbo ad verbum repetendo, clare et distincte relegi ego notarius pro teste Domino Vincentio^ de Paulo, auscultante, coram dictis Dominis judicibus; qui» dixit et de novo affîrmavit haec sup'radicta fuisse et esse vera, publica et noto-ria, et de his esse veram famam, publioam et notoriam et dictum commune. Et pro fi.de ipse testis deponens, propria manu subscripsit coram dictis Dominis judicibus, qui et ipsi signarunt manu propria, et ego Notarius in hac Causa deputatus me propria manu subscripsi et pro fide meum consuetum signum tabellionatus apposui.
Acta fuerunt haec Parisiis in loco, anno, diebus, mense, indictiome et pontihcatu quibus supra.
Siic signatum in minuta originali praesentium.
Ego Vincentius Depaul, presbyter Aquensis dioecesis in Vasconia, ita pro veritate deposui et attestatus sum.
Vincentius de Paulo.