DÉDICACE DE L’ « HORTUS PASTORUM
(23 octobre 1646)
Acîmodum Reverendo D.D. Vincentio de Paulo, Congregatianis Missionis Superiori Generali.
b bi primum praestantissimi istius Horti flores odorcm suum effudere, mira subito alacritate undique exquis:, tus et exceptus est, sicut et caetera ejusdem auc-
Document 37. — H or tus Pastorum par Jacques Marchant, io® éd.
par Michel Alix, Parisiis, i65i, in-4o.
tons opéra (gravissimii nempe, et eruditissimi viri) quae successive in lucem édita sunt. Ea tamen nescio qua quorum dam aviditate, nec ullius connexionis habita ratione, sed cumulatim huic Horto adjecta sunt; velut si ad Hortum amplissimum plures alios Hortulos suis mûris distinctos ac disjunctos accumules, quos quicurnque videndi ac fruendi cupidus prius singulatim debeat transilire. Hos ego muros everti, sicque tôt Hortulos in unum collegi, ac m regiones distinctas apertasque areolas redegi, totumve opus ordini débite rectaeque methodo restitui; adeo ut quod cuique maxime opus est propemodum occurrat ingredianti.
Hujus vero Horti tutor et custos quis futurus esset, diu mihi non fuit inquirendum. Tu confestim occurristi, hac tutela et custodia dignissimus, eo non modo ex titulo, quod et missiones agentibus, simul ac ipsis pastoribus, opus hoc pariter aptissime conveniat. Sicut enim hi gregi invigilantes ex ipso facile depromunt quae Christus oviculis suis, pabula sanis, remedia languentibus, suibministranda praecepit; ita etiiam isti adeo studiose, ubicumque vocati, saluti animarum incumbentes, quaecumque eis necessaria sunt ex eo valeant excerpere. Etenim quid desideres quod desit? Non enim hic de praecipuis et maxime necessariis fidei, capitibus, de sa* cramentis, de virtutibus atque vitiis, de officiis, tum clericalis, tum pastorales justitiae doctrina desideratur lueulenta; queis accessit additamentum pastoralium resolutionum, et praxis catechistica, velut corollarium. Verum idcirco hic Hortus tuo nomini, committendus, quia natura et voluntate sic factus sis ad bonitatem, exercitatione sic paratus ad charitatis muni a, ut, si qui pastores ofhcii sui mole laborent, statim ad voles promptus auxiliator; et, humero subjecto succedaneave opéra, succumbere non sinas; aut si qui, mente in his
saeculi senescentis tenebris minus illustrata, vacillent, facem directionis et sapientiae laetus lubensque iis praetendas. Alius pietatem, religionam, prudentiam, sinceritatem, curam, laborem quem in Ecclesia praestas indefesse Xaudet; ego charitatem silere non possum, cujus fervore incensus, oviculas, non tuas, si quae exerrant, aut perditas, sinu requiris ; inventas et sanatas non tibi retiines, sed reducis, irno humeris tuis ad suos pastores reportas; sicque appares hoc novo genere pascendi sanandique admirabilis. His tôt tantisque titulrs debitum opus hoc, etsi cogitatione mea studioque jam ante dicatum, nunc iterum dico atque addico. Ratus bene mihi, atque féliciter procedere ubi bene voient! a qua me soles complecti susceperis, studio foveris, judicio testimonioque tuo comprobaris.
Datum Sancti Audoeni, decimo Calendas novembris, anno Domini millésime sexcentesimo quadragesimo sexto.
Tibi addiotissimus.
Past. Eccl. S. And. de Eleemosyna , Mich. Alix, .
Diœcesis Parisiensis.