‹ Correspondance politique de Guillaume Pellicier, ambassaduer de France à Venise 1540-1542 (volume 2)Chapitre 156 sur 214 · Paris, Hachette, 1880, in-8'', p. 211 et suiv · texte numérisé non relu

Paris, Hachette, 1880, in-8'', p. 211 et suiv

Venise. — 1540-1542. 45

CLAUDE BADUEL A GUILLAUME PELLICIER ».

1. — [IV/mes, 1 548?] — « Tua summa eximiaque virtus ac doclrina fecit ut ego de luo ingenio atque animo excellentem quandam ac singularem opinionem habuerim, atque in te uno non solum hujus provinciaî Narbonrc, veruin etiam ecclesire christianœ ac literarum ornamentum maximum clarissimumque posuerim. Hujus mère opinionisac exislimationis de tuâ virtute multos proferre possum, tum vero neminem habeo quem vel coram Deo verius vel ad pacem concordiamque vestram accommodatius opportuniusque proferre possum, quam, Reverendissime, affinem tuum et amicum meum, cum quo sœpe et ea judicia et coUoquia de luis optimis moribus studiisque feci, ut magnopere mirer quid postea acciderit quod tantain voluntatum vestrarum commutationem tantamque varietatem opinionum postea attuierit. Neque vero ego possum deponere eam opinionem, quam ego de tuâ singulari humanitate virtuteque suscepi, prœsertim jandiu confirmatam atque in animo meo ita infixam, ut nulla eam res possit convellere, sed tamen maximum dolorem accipio cùm, Reverendissime, causa [tum illius] quem diligo tum vero tua eu jus dignitatem cliarissimam habeo eam incidisse controversiœ contentionem, quœ sanctissimum jus vestrœ conjunctionis ac necessitudinispiis de causis institutœ maximopere violare videatur. Ikec religio ac sanctitas vestrae necessitudinis nullam immutationem atque alienationem vestrorum aniinorum sine maxima et admiratione hominum et offensione habere potest, prœsertim eorum qui optimos utriusque mores conjunctissimosque sensus cognoverunt. Illudetiam invita usitatum periculum vehementer me commovit, quod sœpe videmus fratrum propinquiorum necessariorumque contentiones habere et majorem et odii dissidiique acerbitatem et eventus ac exitus calamitatem quam alienoruni, neque enim ullœ soient esse graviores offensiones quam eorum qui conjunctissime ipsi ante vixerunt. Itaque cùm ego seinpertibi tantum tribuerim quantum homini prudentissimo, doctissimo atque humanissimo debuerim, Renanum - etiam cum ipsius causa tum quod tuus esset nepos dilexerim, non alienum a meo officio me facturum existimarem si, priusquam hœc vestra discordia longius procederet animorumque vestrorum contentio exardesceret, interponerem aliquam velcommonitionem velpotiusprrecationem, qua, Prcesul Reverendissime, te etiam atque etiam orarem ut te ad levitatem mansuetudinemque dares, et si qua ab illo esset facta offensio eam deponeres, atque eam vel pristino amori vestro ac conjunctioni vel humanitati bonitatique naturœ tuœ condonares. Mihi est communicata ac

Page 1