C. Badiiellus cpiscopo Monsp. S. P. D
2. Les copies portent tantôt « Renatum », tantôt « Renanum ».
[r650] APPENDICE 707
demonstrata causa vestra, in quâ video esse quœdam quse honeste et salvâ cum utriusque e'xistimatione tum vero tuâ dignitate in publicum judiciumque proferri nuUo modo possunt. Tu vides pro tuâ prudentiâ tempora quam sint periculosa, quam suspiciosa et criminosa. Quare te magnopere per Christum oro ut majorem tuse famse, existimationis, quietis et tranquillilatisin hac ingravescente aetate necessarise rationem habeas, quam ullius offensionis ac suspicionis neque uUius injurias memoriam putes tantum valere oportere, ut causa vel necessitudinis ac affînitatis vestrae vel summae tuœ humanitatis eam non deponas atque omni oblivione obteras et deleas. Hoc autem cum abs te, Praesul Reverendissime, magnopere contendo, tum etiam omnes viri boni qui vos noverunt vehementer expectant, quorum quidem judicium pro tuâ sapientiâ non debes aspernari, neque commitere ut qui antea preeclarè semper de vobis et senserunt et judicarunt, nunc hanc tantam animorum ingeniorumque vestrorum commutationem et varietatem admirentur. Ego tibi confirmare possum Renanum in ofiicio potestateque tuâ ita tolum futurum, ut nihil unquam contra tuam voluntatem facturus sit, tibique eam quam débet benevolentiam atque observantiam prœstalurus. Tuge pietatis erit eum complecti eâ charitate quam summa vestra conjunctio postulare videtur. Hoc ut facias te etiam atque etiam oro, neque permittas ut in eam accerbitatem ista contentio veniat qua, cum illi calamitosa, tum etiam tibi parum honesta esse possit. Bene vale.
« Tibi deditissimus,
« C. Baduellus. »
(Ms. d'Avignon 1290, f" 18 v-^ à 20.)
CLAUDE BADUEL A JEAN DE MANSENCAL *.
2. — [Nîmes, 1 550?] — « Superioribus annis, Prœses diligentissime, tibi Renatum commendavi in quadam controversiâ quœ inter eum et Pellicerium episcopum Monspessulanum gravissime extitit. Ea autem controversiâ in hac nostrtà civitate aliquandiù versata fuit apudque istum seneschalum ita et agitata et dijudicata ut Renatus jus suum contra episcopum obtinuerit. Causa est de rationibus reddendis in administratâ episcopi familià, quas iste intégré castèque in eâ administratione versatus libenter suscipit et reddit; ille vero nullo modo audiri vult ut hune summis molestiis difficultatibusque implicatum teneat. Est enim episcopus eo ingenio et moribus omnibus tam inimicus atque
1. '< G. B. Prœsidi S. P. D. » — Jean de Mansencal, avocat général, puis premier président au Parlement de Toulouse, de 1538 à 1562, date de sa mort (V. Archives de la Haute-Garonne, série B, registres 32 et 57). Plusieurs discours de Baduel lui ont été dédiés (V. Gaufres, lov. cit., pp. 205, 291 et suiv.).
708 AMBASSADE DE GUILLAUME PELLICIER [l550]
infestus ut contra et Deum et homines bellum suscepisse videatur. Omilto caîteros homines alienos, adversus quos inimicissimè atque injustissimè se gerit. Quis est ei tam conjunctus ac propinquus quem omnibus injuriis non vexarit? Quaerelae controversiœque hominum eonjunclissimorum et domesticorum qui servierunt, et propinquorum qui eum semper ut debuerunt pietate ac charitate coluerunt, ejus inhumanitatem impietatemque demonstrant. Renanus quidem noster in matrimonio habet ejus neptem, et ex eâ multos eleganlesque liberos, qui illius animum mollire atque ad humanitatem fleclere debebant; sed ita est homo in summâ odii accerbitale, sœvitiâ, crudelitate obfîrmatus , ul omnia jura humanitatis solenniaque officia negligat, et posthac neglecturas ac violaturus esse videatur. Nam cùm nuUum in hac controversià jus habeat, nec causam quidem probabilem, quare istum in his rationibus reddendis ita vexet, diflisus causée suse, minatur huic ejusque uxori, seque ut hereticos homines perditurum esse denunciat. Nam hanc quidem religionis arcem hodie improbi homines petunt omni aliâ defensione destituti, eaque crimina hsereseos ex quibus Ecclesiae catolicae defensores ac propugnatores esse videantur. Sed tu pro tuâ prudentiâ haec ingénia hominum insidiosa, calumniosa criminosaque et facile intelligis, et eorum audaciam impudentiamque summâ severitate comprimis. Atque hœc quidem Pellicerii acerbitas atque atrocitas eo est detestabiUor, quo major fuit perspecta nobis et omnibus cognita Renati humanitas summa singularisque œquitas, qui nihil unquam prœtermisit, non amicos, non propinquos, non episcopos eâdem authoritate preeditos, non principes, non Deum ipsum quem purissimè colit, non denique preces suas uxorisque suae neptis illius supplices, non lacrymas quibus ad concordiam amoremque traducerelur. Ego quidem me et in controversià pacificatorem et quasi in culpâ Renati, qui tamen nihil unquam commisit adversus illum, deprecatorem interposui. Sed ita est in iracundiâ sœvitiâque confirmatus, ita in malilià suâ inveteratus, ut omnia jura atque oflîcia tum humanitatis, omnesque nostras preces negligat planèque irrideat. Itaque etsi, Prœses sapientissime, non dubito quin Renatus tibi propter summam ingenii modestiam morumque ac totius vitae probitatem cognitus et probatus, ejusque ipsius causa ea velis quœ ejus utilitati, saluti, tranquillilali, existimalioni accommodata esse videantur, tamen facere non potui quin eum tibi iterum commendarem, tum ut consuetudinem mea retinerem qua in causis bonis honestisque commendandis apud te semper et libenter usus sum, tum etiam ut demonstrarem tibi et probarem animum meum, studium offîciumque erga eos quos mihi summâ necessitudine conjunctos esse video.
NuUa autem necessitudo conjunctioque major esse potest eâ cujus Christus author est et concilialor, quae cùm ab eâ authoritate sit orta atque in pietate constituta, requirit etiam ea studia atque officia quae
tu pro tua singulari sapientiâ et religione facile potes intelligere. Ea autem sunt pietatis studia, ii mores Renani, ea totius vitae ratio ac consuetudo, ut ad sanclitatem, juslitiam, probitatem spiritu Renatus plane esse videatur. Ab iis orta principiis nostra amicitia, iis postea officiis studiisque mutuis est culta et confirmataquam uterque in summâ familiaritate ac vitae consuetudine maximâ cum suavitate sensit. Quare ita velim existimes me in hâc ejus causa atque molestià laborare ut si mea aut res aut fama ageretur, non majore cura et soUicitudine ad te possem scribere nec majore studio me ipsum àut liberos commendare. Tu scis, Praeses humanissime, quie TjazxOst'a sit in verâ amiciliâ, maximeque in christianà, in quâ nulkc res propriae, omnes et moiestise et voluptalis communes esse debent. Possumne igitur esse sine soUicitudine, sine metu, sine summo animi dolore, cùm videam talem amicum quasi alterum me ipsum in tanlis molestiis ac diflicultatibus versari, ejusque optima et sanctissima studia hujus injuriis perturbari qui ea tueri ornareque deberet. Itaque majorem in modum te, Praeses, eliam atque etiam oro atque obsecro ut, pro tuà summâ potestate perpetuâque consuetudine et benevolentiâ erga me, huic meae sollicitudini quâ in hujus causa afficior maximâ vel potius meae propriae saluti, famœ atque existimationi aliquam opem atïeras, efficiasque ut Renatus, his molestiis quam primum liberatus, in optimis suis moribus ac rectissimis studiis conquiescat. Ego tibi promitto nos in officio ac potestate tuâ semper futuros, eaque omnia libenler atque studiose prœstaturos quce ad diguitalem ampliludinemque tuam illustrandam pertinebunt. Bene vale.
« Tui studiosus,
« C. Baduellus. »
(Ms. d'Avignon 1290, f" 78 V à 80 v°.)
CLAUDE BADUEL A BERNARD TRAINIER * .
3. — Nimes [i 550?]. — « Cùm Renatus Gasnius, homo mihi summâ necessitudine multorum officiorum studiorumque honestorum conjunctissimus Tolosam proficisceretur, a meque magnopere contendisset ut de re suâ quam habet hic controversam ad amicos meos scriberem, nolui commitere ut sine meis ad te literis istùc profectus aut etiam aliis commendatus videretur. — His enim est moribus Renatus, eâ vitae probitate et ingenii suavitate, ut simul ac hominem cognoveris eum tuâ benevolentiâ atque amicitia dignissimum sis indicaturus. Habet autem gravissimam controversiam susceptam cum Pellicerio, episcopo Monspessulano, avunculo uxoris ejus, in quâ quidem contro-
1. « C. B. Trenerio S. P. D. » — Bernard Trainier, docleur en droit, avocat au Parlement de Toulouse.
versiâ maximis ipsius episcopi injuriis vexatur. Itaque pro tuâ mihi non obscurà ergà me benevolentià singularique humanilate maximopere a te peto atque contendo, ut efficias ut Renatus intelligat meas litteras in bonis causis commendandis hominibusque honestis sublevandis 'apud te quoque aliquam aulhoritatem habuisse.
« De statu rerum nostrarum studiorumque ratione ac vitœ consuetudine melius cognosces ex ipso Renato, qui nobiscum familiarissimè
vixit quam ego possem scribere
« Nemausi. »
(Ms. d'Avignon 1290, ^ 81 v" et 82.)
CLAUDE BADUEL A RENÉ GASNE *.
4. — Nîmes [JooO?]. — «... Ego non plura ad te scribam ne videar diutiùs de tuo adventu difiîdere, quem velim existimes optatissimum mihi fore et jucundissimum. Perlibenter comediam, sic enim malo dicere quam tragediam, ejus controversiœ que tibi cum Reverendo episcopo magna sane est constituta, cujus quidem eam spero catastrophem futuram, in qua magnas turbas maxima solatia gaudiaque consequantur. Sed Deus hujus totius vestrœ contentionis est moderator. Itaque is continenter et diligenter orandus est, ut te bac molestiàquam primum liberet in eâque constituât tranquillitate ac pace quse ab hujusmodi dissidiis et odiis longissime abest : tametsi sequitatem et moderationem animi tui esse certo scio ut sine acerbitate placide ac quiète Deum tuum invoces; idque ut constanter facias, te etiam atque vehementer rogo. Uxor mea mecum tibi plurimam salutem dicit, in ejus nomine in quo uno nostra salus felicitasque sita est. Bene vale in
Domino.
« Nemausi. »
(Ms. d'Avignon 1290, f'^ 100.)
Vie de Guillaume Pellicier, par l'abbé de Folard.
L'abbé Nicolas-Joseph de "Folard, érudit avignonnais, chanoine de Nîmes, et frère du célèbre chevalier, le tacticien et écrivain militaire tant discuté au xvnF siècle, a composé, entre autres biographies latines d'un certain nombre de lettrés et d'humanistes français, une Vie de Guillaume Pellicier dont le manuscrit original est conservé aujourd'hui, sous le n" 2373, à la bibliothèque d'Avignon.