‹ Coutumiers de Normandie (volume 2)Chapitre 32 sur 125 · CAPITULUM IV · texte numérisé non relu

CAPITULUM IV

DE VADIIS MARITAGII SIVE DOTIS.

1 . Si vero sponsus vidue maritagium vel dotem invadiaverit uxoris sue, ipsa vivente^ velforjurante, precepto mariti sui non tenebitur ; sed ^ mulier illa habebit et intégra, sic [ut] ei data fuerunt'' ante ostium ecclesie.

2. De perjurio agat mulier per misericordiam^ , si voluerit, et si preceptum sponsi sui adimpletur, fecit quod debuit ; mulier enim in multis, et in plurimis, et fere in singulis, viro suo obedire [débet] .

3. Ceterum mercator vel invadiator dotis vel maritagii vidue equivalens habebit excambium super hereditate heredis venditoris defuncti, velinvadiantis, et si sponsus nullam hereditatem habuerit et si catalla habuerit die obitus sui, de catallis quibuslibet, et sponsi defuncti vidue, etheredib reddetur pecunia mercatori ; si vero nulla, nichil de nicbilo mercator accipiet.

1 BB. restituerunt.

2 Le sens exigerait volente.

3 BB. si.

4 BB. fuerit.

5 Le scribe a peut-être mal reproduit une abréviation qui

permettrait de lire per ecclesiam au lieu de per misericordiam.

G Vidue et heredis. — BB. et vidue hered.

Page 1