‹ De l'authenticité des Annales et des Histoires de Tacite. Ouvrage accompagné ... de 68 lettres de Poggio BraccioliniChapitre 53 sur 57 · EP1ST0LARUM · texte numérisé non relu

EP1ST0LARUM

videbitur immutandum in illis, agas prout faerit consilii tui : nam et me, et mea tibi committo. Libenter vivam cum Piero, nisi Scythae futuri simus, libenter enim quiesco.

Hic dominus meus tandem dédit mihi aliquid; parturiit enim mons, et natus est mus, qui mihi aures corrodit. Dédit enim mihi Beneficiolum parvum, et onus magnum. Est enim curata Ecclesia cxx. florenorum in fructibus, quod mihi non placet. Nam ut Gregorius testatur in Homelia quadam, durum est, ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, fiât judex alienae. Propterea citius exuam hanc vestem, quae deprimit multum. Multoties scripsi tibi me id prospicere solum, ut aliquorum annorum labore compararem mihi requiem in posterum.

Si vera sunt, quae Pierus scribit, conjicio illud esse certissimum iter perveniendi, quo volo. Itaque, scribe ei, si discessit, prout videtur tibi, et litteras meas facias transcribi per aliquem, ut eas duplicatas possis mittere propter longitudinem viarum, ac discrimina, et illum hortare ad respondendum.

Video quae Gardinalis Pisanus scribit de Secretariatu. Sane si ego illud officium tantum aestimarem, quantum nonnulli, ego jamdudum istuc rediissem : sed si omnia deficerent, hoc quod nunc habeo, non deerit mihi. Ego minus existimo et Pontificatum, et ejus membra quam credant. Cupio enim liber esse, non publicus servus.

Perfice modo ea, quae offert Pierus, et videbis me majori diligentia illa fugere, quam alii putant. Ego sub hac spe discedam, ut efficiantur ea quae scribis; nam mihi placent, prout tibi, neque videbit me hic mensis Junii. Venirem citius, nisi expectarem aliqua ex Romana Curia circa festum Paschae. Scribas hoc Cardinali Pisano, non tamen causam, sed solum modo me venturum. Nam quod aliis litteris ad te scripsi, me discessurum post mensem Februarium, effici non potuit, quia ille, qui venturus erat, consilium mutavit. Nunc autem postquam aliter nequit fieri, veniam impensa Crucifixi.

Caetera communicabimus in adventum meum : sed unum te rogo maxime, ne haec nostra consilia cum aliquo communices ; sumus enim futurorum interti; homo proponit, Deus autem disponit; et omnes ad calumniam prompti sumus. Ideo haec secreto perficienda sunt; de factis Hungariae loquor.

Saluta Nicolara Qostrum, et fratrem Âmbrosium *. Vale, et me ama, Londini die xxn. Februarii.

Epistola XVIII Poggius pi. soi. dicit Nicolao suo.

Londres, 5 mars (1422. De T.).

11 a reçu de nouvelles lettres de Lamberteschi avec des Indications complémentaires qui le satisfont; il ira volontiers chez les Sarmates ou chez les Scythes, avec la perspective de s'occuper de littérature grecque. 11 est prêt à se rendre au rendez-vous donné par Lamberteschi. Mais Beaufort lui a donne une nouvelle cure, et il pourrait espérer mieux. Il demandera un congé pour venir à Florence à la Saint-Jean. Il recommande encore le secret.

Stripsi ad te binis litteris, quarum unae verbis latinis scriptae erant, alterne materais, quod erat consilium meum circa rem, quam oflerebat Pierus de Lamberteschis ; dixique mihi placere, quod censebat in rem meam esse faciendum, dummodo conditiones ita explicarentur, ut non ad opinionem inanem profleiscerer, sed ad rem certam, ac mature digestam. Deinde redditae sunt mihi litterae tuae satis récentes, et cum eis copia litterarum Pieri cum additione aliqua quae mihi placuere. Persto autem in prima sententia, dum campus ille sit fertilis ad frugem, prout Pierus imaginatur. Sed veniam ad vos, et tune proposais in unum conditionibus, discussisque in utramque partem rationibus, meliorem, ut spero, eligemus partem.

Id primum scias volo me libertatem et otium litterarum praeponere rébus caeteris, quae plures existimant permaximi, atque optant. Sique videro id me consecuturum, prout sperat Pierus noster, non solum ad Sarmatas, sed Scythas usque proficiscar, praesertim proposita facultate dandi opérant litteris graecis, quas avide cupio haurire, ut fugiam istas molestas translationes, quae ita me torquentf ut pluris sit molestiae in legendo, quam in discendo suavitatis.

Dicit mihi Pierus se rescripturum quamprimum rem certam, et se opinari ante Pascha litteras suas super ea re futuras esse Florentiae. Hoc mihi placet, nam maturius deliberare poterimus, quid sit agen-

1 Arnbroise Traversari, général et réformateur de l'ordre des Camaldules; il demeura à Florence. Mort en 1 WJ. Il avait appris le grec-à Venise et fut ainsi à même déjouer un rôle important au concile de Ferrare et de Florence. Il a laissé beaucoup d'ouvrages de théologie et de nombreuses lettres que Lorenzo Mehus a publiées en même temps que l'histoire de sa vie. Ambroise paraît avoir vécu en bonne intelligence avec Poggio et Niccoli.

c254 EPISTOLARUM

dum, sed ego nescio, an ita cito possim discedere, prout existimabarn ; non quia immutatus sim, sed quia oportet consilium sumi ex tempore. Scripseram tibi hune Dominum meum dédisse mihi Ecclesiolam quandarn Guratam, quam parvi exisiimabam, quia nolebam subire onussacerdotii. Verum nudius tertius coniulit mihi aliam xl. librarum deductis expensis, et priore dimissa, hanc sum consecutus. Nisi Beneficium esset Guratum, non optarem amplius; sed onus Gurae me gravât nimis. Credo me inventurum pro hac beneficium liberum et sine Cura xx. librarum : hoc si fieri poterit, satis est mihi, nec oplo amplius: verumtamen nescio quando hoc inveniam; neque scio, an sit melius isto venire, prout res nunc se habent, an expectare paulum, quaerens an possem hanc facere permutationem.

Accedit etiam, quia dubito, an Dominus hic indignetur adversum me, si peterem licentiam ila derepente ; licet hoc judicem parvi momenti. Petam enim pro sex mensibus animo redeundi, et vêtus est proverbium, in itinere componuntur sarcinae. Ut autem non dubites propter haec de reditu meo, pro certo tibi affirmo me non esse futurum hic ultra mensem Maii, nisi forsan causa societatis reperiendae paulo amplius esset demorandum, quod ultra festum Joannis non poterit esse.

Quia vero sumus incerti quid sit cras futurum, te rogo, ut secreto haec teneas. Nam si in Hungaviam proficiscar, erit ignotum omnibus, praeter paucos; quin simulabo me hue venturum, et istos pascam verbis.

De Secretariatu autem parum euro. Magni faciant illum alii sicut volunt, quia etsi omnia deficiant, est hic, unde vivam, et opulenter. Vale et Nicolam nostrum saluta.

Londini die v. Martii.

Si haberes cito responsum a Petro, scribas illud mihi quam primum; quia, ut dixi, nescio, an potero discedere, ut cupio : comparanda est enim pecunia pro viatico; et illam excerpere oportet ex Beneficio; nam iste nil daret. Inveniam aliquem amicum, qui mutuet aliquid super fructibus : vendero in erba.

epistola XIX Poggius sal. pi. dicit Nicolao suo.

Londres, |6 mais yli'12. De T.),

o reçu dos lettres plus explicites de Lambcrteschi. il sera en mai à Florence. il réitère la recommandation de secret.

Scripsi tibi tribus épis toi is mihi placere, quod offerebat Pierus noster Lambert escus, dummodo proficiscerer ad rem certain, [pse ultimis ad me litteris, se quamprimum abiturum affirmât, et quod nunc mente versât, opère promittit effeéturum, cum primum eo venerit, seque rescripturum ad me Florentiam. Hoc si fiet, cito rem componemus. Ego hic ero, <|iiod corràdam ex beneficio meo aliquas pecunias ad commeatum; nam aliunde facultas non adest: non tamen tardabo ultra mensem Majum, nisi forsan societatis reperiendae causa. Tecum autem, et cum Nicola discutiam, et me et mea; et melius, ut opinor, consilium capiemus. Oportet etiam me Romam proficisei pro negotiolis meis. Capiam vero licentiam ab boc Domino pro sex mensibus, asserens me reversurum; poslmodum, ut ait Terentius : gallina cecinit, interdixit aruspex, etc.

Ideo hoc ncgotium nemini pandas; nam simulationc opus erit propter milita, quae conferam tecum. Vale.

Londini die xvi. Martii.

Mittito bas litteras, quae bis sunt alligatae, ad cognatum meum, ita ut non devenianl in aliorum manus.

Epistola XX

Poggius pi. sul. dicit Nicolao suo.

Londres, 25 mai (1422. De T.).

Poggio entrevoit ou feint d'entrevoir la possibilité d'obtenir un bénéfice convenable et se montre moins ebaud pour le projet de Lambertescbi. 11 déclare, cependant, y tenir toujours.

Scripsi ad te pluribus litteris, me abiturum ad vos hoc mense Mail, aut amplius ad festum Joannis Baptistae eo animo, ut sequerer consilium tuum, et Pétri Lambert eschi in eo, quod Pet rus ofTert in Hungaria : et quia posterioril)iis litteris asseruit, se rescripturum Florentiam ad te, quid in hoc egisset certi, ne ad spem proficiscerer incertam, ideo ultimis meis litteris te rogavi, ut cum ipse dixisset responsionem suam futuram esse Florentiae mense Martio, aut

256 EPISTOLARUM

ante Pascha, velles me quamprimum facere certiorem responsionis suae, quod miror te adhuc non fecisse, si tamen ille respondit. Nollem enim tanquam, ut aiunt, muscam sine capite proficisci, praesertim cum consulat mihi amicus quidam ex Curia, ut hic expectem usque ad Goncilium futurum, cum pessimus sit Curiae status.

Ego tamen sub spe verborum Pétri jam recessissem, nisi retineret me Beneficium, quod contulit mihi Dominus iste, quod cum sit Curatum nolo illud tenere diutius propter onus Curae, quod reputo maximum, sed quaero illud permutaret cum aliquo Benefîcio, quod vacet Cura, et quod simplex possit clericus obtinere; et jam sum in practica, quae tamen non potest cito concludi, ut optarem ; sed tamen infra duos menses spero me, quod cupio, perfecturum.

Offertur mihi Ganonicatus quidam, qui ubicumque terrarum essem, redderet mihi centum florenos annuis redditibus, aut ad minus lxxx. Haec si assequor, nolo amplius, et finem imponam desideriis habendi aut opes, aut dignitates, vacans studiis litterarum, prout semper concupivi. Nam, ut saepius ad te scripsi, hic semper fuit animus meus, et ob eam rem hac veni, ut aliquid parum consequerer, quo liber viverem, et in studiis; quod etsi omnia deficiant, jam videor me consecutum.

Si tamen existimatio et desiderium Pétri habebit locum, id capiam, quod offert. Nam mihi prae caeteris placet, et si honesto exercitio, prout illud est, possem mihi vitam parare in posterum, forsan relinquerem Beneficium, quod licet sit sine Cura, tamen sollicitudine et onere non caret. Ideo te rogo, ut cum primum potes, me certiorem facias, quid responderit Petrus. Ego intérim permutabo hoc Beneficium, quo facto statim veniam ad vos : quia etiam si Pétri spe frustrarer, oportet me ire usque in Guriam Romanam. Vale, et rescribe.

Londini die xxv. Maii.

Epistola XXI

Poggius pi. sal. dicit Nieolao suo.

Londres, 10 juin (1422. De T.).

11 manifeste de nouvelles hésitations et voudrait obtenir des garanties de Lamberleschi. Il se déclare détaille à composer l'Histoire demandée et à se mesurer avec les anciens. Niccoli lui avait écrit que l'archevêque de Milan prétendait avoir vu en Allemagne de précieux manuscrits anciens; Poggio lui répond qu'il n'en croit rien.

Non enim videtur mihi esse sani consilii relinquere hoc parum,

L115KII PRIMUS. 257

quod sum tanto labort consecutus sub spe quadam, quae nos possel fallere. [deo melius videtur expectandum quod Petrus respondeat, et secundum litteras suas cm tempore consilium capiemus. Hoc tibi aflirrao, si certain quid scribat, me quantocius discessuruin posthabito Beneficio, si intérim non permutaverp illud. Quidam me duol)us jani mensibus suspensum tenel promittens mihi daturum praebendam quandam pro hac Ecclesia : nunc autem cum rem urgerem, et ad calcem cuperem pervenire, recessit a promissis suis. Gredere verbis istorum est, ac si auribus lupum teneas. Tu vero da operam, ut cum primum Petrus responderit, me de eo facias certiorem : nam hoc sol uni expecto.

Nec dubites volo; si dabitur ocium, et tcmpus describendi g esta illius, aliquid agam, quod probabis. Cor bonum adest mihi : nescio an vires aderint, tamen labor omnia vincit improbus.

Quatuor bis annis nullam dedi operam studiis humanitatis, nec legi libruni, quod ad eloquentiam spectaret; quod ex ipsis litteris meis potes conjicere. Non enim sunt, quales esse consuevere; sed tamen brevi tempore redigar in priorem statum. Cum priores rerum scriptores considero, deterreor a scribendo: cum vero nostri temporis, non nihil eonfido, spcrans me pcmcis inferiorem futurum, si omnino nervos intcndero. Tuum vero sit studium ut quamprimum certior fiarm responsionis Pétri.

De Archiepiscopo Mediolanensi quae scribis laelatus sum, si tamen vera sunt. Est enim res digna triumpho, inventio tam singularium auctorum : sed mihi non fit verisimile. Nam Archiepiscopus is homo est, qui si quid taie reperisset, et secum asportasset saltem transcribendos taies libros. Vereor autem ne auclita pro certis affirmet, ut saepius fieri solet. Quid tu putas virum tantae dignitatis fultum imperii patrocinio, summaeque auctoritatis aliquid difficultatis habiturum fuisse in assequendo libros, cum illos postulasset ab illis onagris barbaris, si eos invenisset, ut narras? Illis quidem loco beneficii fuisset tradere eos libros viro, qui apud Imperatorcm pro se intercedere potuisset. Praeterea natura amici paulum est ambitiosa, non aspernalur laudem, neque gloriam; si taies historicos reperisset, personasset ipsemet buccina nihil occultans, neque opus esset eum rogare, ultro se offerret. Ego vermis, quemdam conduxi scriptorem in Germania; quanto magis noster potuisset non unicum, sed pluies

258 EPISTOLARUM

parasse scriptores? Equidem tune credam, cum videro. Nam de Oratore quod ais repertum esse Laudae1, idque Franciscum Barbarum testari, credo, quod illi affirmant; et hoc magnum est lucrum.

Quod res, quae erant Pisis, egressae sunt e carcere, placet mihi, deque eo tibi gratias ago. Vale, meque ama.

Londini die x. Junii.

Epistola XXII

Poggius Nicolao suo pi. sal. dicit.

Londres, 25 juin (1422. De T.).

11 recommence ses hésitations réelles ou feintes. 11 fait l'homme désintéressé des choses d'icibas; il ne se fera cependant pas prêtre par sentiment d'honneur. 11 voudrait bien que l'affaire Lamberteschi pût se conclure. La charge de secrétaire du pape ne lui sourit pas. Quand il sera à Florence, il verra, d'accord avec ses amis, ce qu'il aura de mieux à faire. Il se réjouit de la découverte du De Oratore, de VOrator et du Brutus de Cicéron. Mais ce qui l'intéresse avant tout, c'est le projet de Lamberteschi.

Ut alia epistola ad te scripsi, nihil aliud me hic tenet, nisi cura permutandi hoc Benefîciolum, quod defectu temporum multo tenuius est, quam ferebatur. Nollem enim, id quod tanto et temporis impendio quaesivi et animi sollicitudine, nunc amittere vitio festinandi. Si his duobus mensibus emerserit aliquid, quod cupio, concludam statim, atque ad vos veniam; sin autem nihil invenero, etiam veniam ad vos. At si Petrus certum quid responderit, quod sequi aut probare possimus, non expectabo, neque permutationem, neque fixionem, sed relictis omnibus non veniam solum, sed volabo.

Non enim credas me hic libentius esse, quam in patria; sed ut scis, diutius quam necesse fuerat, hoc saxum volvo, respiciens ad quietem futuram, quae tamen spes mihi videtur ridicula sperare in hac vita aliquid quietis, in qua nihil est stabile, sed continuo motu exagitatum. Equidem persaepe me ipsum rideo, qui inde quietis modum quaeram, unde permulti sapientes summam inquietudinis molestiam id arbitrantes summopere fugerunt. Il la esset via liberior relinquere omnia haec, quae mundi sunt, inanes curas, molestias, et saeculi cogitationes, et in paupertatis, hic est libertatis, ac verae quietis et salutis portum confugere. Sed hoc paucorum est munus; nec nisi illorum, quos Pater attraxerit, ut inquit Veritas. Ego autem sequor

1 A Lodi, par Gherardo Landriani, alors évêque de cette ville. Cf. Tiraboschi, op. cit., t. VI, p. 123.

communem opinionem, ut quomodohominesamicos se dicunt multos babere, cura paucissimi sint, et faerint, ita ego quietam vitara appellera eain, in qua minimum si t molestiarum ; hanc ego, vel temporum, vé) aetatis vitio corruptus, diutius concupivi, nescio an recta via.

Nam, ut alias ad te scripsi, non ignoro, quara grave sit subire omis clerici, et quanta cura oporteat eos torqueri, si qua sint conscientia, qui ex Benefioio vivunt. Cum enim praemia non dentur nisi laboranti; qui non laborat, ut ait Apostolus, non manducet. Haec tamen dicuntur facilius, quam fiant, et ut vulgo aiunt, satius est in manibus Dei incidere, quam hominis. Sed tamen si opus Pétri, hoc est promisse, perficeretur, relinquerem ista sacra, ad quae nonnisi invitus accedo : non quod religionem spernam aliquo modo, sed quia non confido me talem futurum, qualem describunt esse debere.

Ideo quam maxime exopto, ut Petrus perficiat, quae vellemus. Nam quod Gardinalis Pisanus scribit de secretariatu, placet mihi propter honorera : caeterum illud officium, non libertatis initium est, sed officina servitutis. Intellige, quid dico : non ego illam quaero libertatem, quae vacet omni cura, ac molestia; nam id quondam fuit, et apud saeculum prius; sed illam in qua paucioribus sim subjectus, quam Tullius ait, vivere ut velis. Prior sanctior esset, sed Spiritus ubi vult spirat, non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, qui potens est facere cum voluerit non ex meritis, sed ex vocante. In hac vita Ambrosius1 est noster, quem ego judico felicissimum : reputat enim omnia ut stercus, ut Christum lucrifaciat. Nos quibus tantae non adsunt animi vires, hanc mediocritatem cupimus sectari, in qua Deum sequentes, non omnino mundo serviamus.

Cum tamen ad vos venero, discutiemus diligenter hoc fasciculum cogitationum mearum, atque examinabimus quid maxime sit opus facto. Videtur mihi ridiculum quandoque recte consideranti haec mea tam exquisita futurae quietis, futurique temporis consideratio, et tam longa provisio futurae vitae, ad quam conservandam nihilo est opus praeter victum, et vestitum, qui facillime comparatur, praesertim ab homine non ignavo. Sed haec coram.

Libros Tullii de Oratore perfectos, itemque Oratorem, et Brutum integros esse repertos summe gaudeo, neque mihi quicquam est

1 Arnbroise Traversait, général des Camaldules.

260 EPISTOLARUM

molestius, quam quod nequeo fieri quamprimum hnjus particeps voluptatis. Spero autem cito fieri.

Reliquis, quae scribis, non est opus rescribere. Deum rogo ut satisfaciat desideriolo meo, ut quamprimum possim ad vos redire. Sed Petrum, hoc est ejus epistolam, expecto prae caeteris,ut non semper cogar figere in ventum cogitatus meos. Vale, et me ut soles, ama.

Londini die xxv. Junii.

De pannis, qui domum delati sunt, ago tibi gratias, et quidem ingentes. Saluta Nicolam nostrum.

EPISTOLARUM LIBER SEGUNDUS

Epistola I

Poggius pi. sal. dicit Nicolao dulcissimo.

Rome, 12 février 14231.

Niccoli avait annoncé à Poggio qu'il se proposait d'aller à Rome. Poggio lui témoigne sa joie. Il lui procurera une maison contiguë à la sienne. Il lui enverra un cheval ou mulet fort doux. La peste n'est plus à craindre. L'air est actuellement très bon à Rome. Les pèlerins venus pour le jubilé, ont, il est vrai, rempli la ville de saletés et de poux, mais après leur départ tout rentrera dans l'ordre.

Habui a te litteras diu, multumque desideratas, quibus maximam cepi animo voluptatem. His respondebo paucis, quamvis multa scribas, quia te ipsum expecto, ut coram communicemus. 0 quanta jucunditas te praesente ! Quot confabulationes ! Quot sermones rerum variarum! jam jam videor tecum loqui, audire notas et reddere voces. Gosmus praecessit, atque est nobiscum bonus praecursor. Is mihi spem dédit indubiam te propediem affuturum ; nam nisi impedisset asperitas hiemis, quae te tirunculum deterrebat, asseverabat, te cum eo fuisse venturum. Sed non dubitat, quae tua est voluntas, quin adsis quamprimum. Ego domunculam quamdam contiguam cepi, ad quam divertas, ut solus cum sola2 esse possis. Bonam habebis cameram, vel solus, vel cum socia, quae tibi pedes fricet, si fueris fessus. Non poteris nisi tarde venire, etiam si paulo post venias, quia omnia sunt parata. Ego ipse si praesciero ad ventum tuum, occurram tibi in via.

1 Peu de temps après la lettre précédente Poggio quitta Londres, vint à Florence, puis se rendit à Rome où il obtint de reprendre sa place au secrétariat de la cour pontificale.

2 Probablement Benvenuta, cette servante maîtresse qu'avait Niccoli et qui avait causé tant de brouilles avec ses amis.

Cosinus equos tibi spondet, et servientem, si quidem deessent tibi, et ibidem Poggius Unis. Habebis vël tnulam, vel equum, qui suaviter te feret, et sine cônquassatione, adéo ut etiam equitans in utramvis aurem licel dormias.

Neque est, quod timeas pestem : aer est optimus. In hac illuvie barbarorum, qua paulo ante omnia faetore oppressa tenebantur, nonnulli mortui sunt; nec mirum : ita urbem faece, stercore, spurcitia, et pediculis refersere. Verum postquam Jubilaeus transiit, omnes rectissime valent ; neque solum non est pestis, sed ne suspicio quidem. Nam si quid esset, non sum ita démens, ut te ad locum pestilentem vocarem : quamobrem non venientem, sed advolantem fac videamus. Toile moras, ac tergiversationes omnes, atque excute non solum segnitiem, sed mollitiem. Mulierculae est neque frigus posse pati, neque calorem. Fac periculum di cotesto tuo guidalesco, e vedi corne regge a martello. Instat Quadragesima, tempus aptissimum videndae urbis; itaque fac venias, neque socium quaeras, nam eaest causa morae. Nos te expectamus summo cum desiderio. Gave sis nos frustrons : nam tibi perpetuum bellum indicam absque ferialibus. Vale, et epistolae tuae responsionem praesens expecta.

Romae die xn. Februarii 4423.

Epistola II

Poggius pi. sal. dicit. Nicolao suo.

Rome, 15 mai 1423.

Il annonce qu'il a repris sa place de secrétaire du pape ; il ne sail s'il y restera, parce que son patron Bcaufort est attendu à Rome. Il regretterait d'être obligé de retourner en Angleterre. Il transmet les plaintes de Cincio sur la lenteur de Niccoli à lui envoyer des livres. Il réclame les notes et les extraits qu'il a laissés à Florence. Il demande les discours de Cicéron et le parchemin nécessaire pour en faire des copies. Il prie de lui remettre la lettre qu'il avait écrite des bains de Bade.

Recepi abs te epistolam paucis verbis conscriptam, ad quam non est opus rescribere; nihil enim continet, quod postulet sibi responderi praeter unum, quod petis ad te scribi, de statu scilicet meo, quod paucis absolvi potest. Ego effectus sum Secretarius Pontificis, et quidem nullis precibus, vel admodum paucis. là mibi placet ob rrniperatam dignitatem, qua olim fueram potilus, *cj\ quid acturus sini nescio quoad veniat Episcopus Vinloniensis1. Pontifex libenler

1 Beaufort, évèque de AVinchostcr.

262 EPISTOLAHUM

me vidit. Conjiciam cito, conducat ne mihi manere in Curia, an redire ad Britannos. Parère tempori semper sapientis est habitum. Si videro me hac via consecuturum, quod cupio, hoc est aliquod sustentaculum, tum adhaeream : quiescens in studiis, hic manebo. Sin vero minus, tentabo omnia, ut eo tendam, quo jamdudum anhelo. Non obliviscaris, quod olim dixi tibi de praedio illo emendo ad vitam, dummodo liberum sit a vectigalibus. Yolo enim vacare, si potero, hac molestia praestantiarum, postquam ita loqui oportet.

Ginthius Romanus l questus est mecum factam sibi esse a te nonnullam injuriam propter librum illum toties denegatum. Purgavi te, meque simul, omnia a te bono animo asserens esse facta. Dixi librum cito conscribi debere : sollicitât me quotidie purtiella (sic) bene. Rogo te, ut librum transcribas, et an inceperis me facito certiorem .

Mittas ad me rogosingula commentariola mea, hoc est, excerpta Ma ex variis lïbris, quos legi, quae sunt plurima, ac dispersa : collige simul omnia, oro te, et ad me quamprimum mittas.

Vale. Romae die xv. Maii 1423.

Cupio habere de Oratore, Brutum, et Oratorem : ideo te rogo, ut illos ad me quamprimum mittas, si illos habes; sin autem, sumas mutuo a Nicola, vel alio, prout opus erit, e simul curato, ut habeam membranas ad ea opéra transcribenda necessarias, quia animus est aut illa scribere aut facere conscribi. Scripsi ad Franciscum Barbarum5 rogans, ut mittat nobis orationes Tullii, quas habet meas. Resigna litteras, si vis, illisque perlectis cura, ut obsignatae ad illum ferantur.

Rogo te ut mittas mihi epistolam illam, quam ad te scripsi de Balneis3, cum essem in Alemannia, idque quamprimum.

1 Cincio le Romain, secrétaire du pape. Il fut, avec Bartholomeo de Montepulciano, intime ami de Poggio. Il est souvent en scène dans ses Dialogues.

8 Francisco Barbaro, de Venise, guerrier, orateur, érudit; il fut successivement élu podestat de plusieurs villes, entre autres de Vérone.

3 Epistolae I, 2. Cf. Poggii Opéra, Argentine, f° 68. Cette lettre que Poggio avait écrite durant le concile de Constance et qu'il voulait faire lire à ses amis de Rome, contenait des détails peu chastes sur ce qui se passait aux bains de Bade.

LIBER *LCUNL)US. 2Ô3

Epistola III Poggxus pi. saî. dicit Nicolao suo.

Rome. 28 mai 1423.

11 auiait besoin de 100 sequins. Il espère que Niccoli lui en fera l'avance. Il s'inquiète des bruits do guerre. 11 ne tient pas à Florence; la patrie est où l'on est bien. Il prie INiccolide vendre les habits qu'il a laissés. 11 a reçu de Cologne le XVe livre de Pétrone.

Ex epistola tua video te diligeutem esse in iis, quae te rogavi. De pecuniis, quod quaeris, quantum expendi velim, ego ipse nescio, quid certum exprimam, primum quia non sum pecuniosus, tum quia pretium sapius aut citât emptorem, ut ultra propositum agat, aut deterret. Erat animas expendere usque ad cccc. aureos1, non quod tôt habeam, sed quia sperabam portiunculam quamdam a te sumere mutuo, quamdam ab alio, et ex fructibus tibi primis restituere.

Sed nescio quid agam : perturbât me quasi imminens, ut video, bellum, eu jus facile video initium, exitum et finem difficilem.

Si non potero esse Florentiae, ero alibi, nihil me movent loca : ubi qui es erit, et bene ibi erit, et patria. Pontifex satis bénigne me videt; spero etiam respiciet. Non ero importunus, neque molestus in iis principes, quae cum omnibus gravia sunt, tum mihi praesertim in omni re consueverunt esse gravissima. Sed ut scis labor omnia vincit improbus.

Res habui, quas ad me misisti. Vestes illae attritae, quae pênes te sunt, cupio ut vendantur, investiga te oro, cujus pretii existant, et quid unaquaeque aestimetur, et me de eo facias certiorem ; nam si non erunt nimium abjectae, vendi volo. Mittas ad me quamprimum potes formulas illas, quae spectant ad Guriam ; nam indigeo ipsis. Reliqua autem, quae postulavi cura, ut ad me deferantur.

Allatus est mihi ex Colonia xv. liber Petronii Arbitri, quem curavi transcribendum modo, cum illac iter feci. Mittas ad me oro Bucolicam Calpurnii, et particulam Petronii, quas misi tibi ex Britannia, nec obliviscaris commentariola mea; nam multa sunt illis adjicienda. Cura ut valeas.

Romae xxvm. Maii 1423.

1 II s'agit d'une somme d'environ 4,800 francs que Poggio demande à emprunter.

264 EPISTOLARUM

Epistola V

Pogghis pi. soi. dicit Nicolao suo.

Rome, 8 octobre 1423.

Il n'a pas écrit depuis longtemps à ISiccoli à cause de ses occupations. Il a reçu les livres et les parchemins; mais, parla faute du voiturier, ils ont été abîmés par la pluie. Il pense que la cour se rendra à Sienne. Il demande un couteau et des nouvelles de Florence sur les probabilités de paix ou de guerre.

Non impeditus negotiis ad te non scribo, sed coactus inopia cum rerum, tum verborum. Sunt praeterea occupatiunculae quaedam, in quibns versor, quae non tantum ipsae me impediunt, quantum earum expectatio. Oportet enim paratum esse etiam ad nutum, ne offendatur religio principum, quorum indignatio promptior est, quam remissio, si quid omittatur. In quibusvis quoque rébus principia sunt ardua, ac difficilia; ut quod antiquioribus in officio sit jucundum, promptum, ac levé, mihi sit molestum, tardum, onerosum. Sedlabor omnia vincit improbus. Conor ipse quoque aliquid promere me dignum, insinuoque me in Principis voluntatem, quem videorvidere satis erga me humanum : et negotia perpauca tamen cogitationes plurimae me distrahunt, omnia timentem, hac trepidantem.

Redditi sunt libri, quos tradidisti Nicolae nostro, et item quaterniones tui, qui incuria vectoris, et item Quintilianus, paulum imbre corrupti sunt.

Scribo quasdam litteras Ser Angelo Pieri contribuli meo, quibns et aliae alligatae sunt. Te rogo, ut quamprimum eas reddi cures in manibus suis, ut aliae quoque reddantur.

Credo nos tandem venturos Senas, si fata volent. Vale.

Manu festina, Romae die vin. Octobris noctu 4423.

Expecto a te litteras, et cultram, et nova Reipublicae nosfrae, bellum ne speres futurum anpacem.

Loquaris cum Ser Martino, quid ei agendum videtur de facto meo, id est quomodo sit obviandum exactionibus, vel polius extorsionibus istis; et id mihi respondeas velim; et item an hae litterae reddantur tibi.

Propter reliquas, quae colligatae sunt, hoc scire cupio. Nam necesse est mihi illas reddi; responde igitur quamprimum.

LIBER SECUNDTJS. 265

Epistola VII Poggxuspl. sert, dicit Nicolao suo dulcissimo.

Rome, 6 novembre 1423.

11 le prie de lui envoyer sans retard l'Ammien Marcellin, parée que le pape désira l'avoir. lia reçu le couteau. Ridolfoest d'avis qu'il doit être exempt d'impôï à Florence. Si le pape se

rend au concile, il appellera le Pétrone. 11 envoie ses condoléances à Nicolas de MédiciS. Si les livres de Laurent se vendent et qu'il y ait quelque bonne affaire, qu'on songe à lui. 11 demande les cartes de Ptolémée, Suétone, Plutarque. Au lieu d'aller à Vienne, INiccoli devrait venir à Home. Qu'il réclame à Barbaroel lui envoie les discours de Cicéron.

Non respondi proximis litteris tuis, propterea quia existimabam te fugisse pestem, prout aiebas; bis vero litteris, quas hodie a te accepi, video adhuc te esse Florentiae.

Gratum est mihi te absolvisse Marcellinum, idque gratius, si librum ad me miseris ; reddam enim egomet Pontifici, et illum demiror tam sollicitum fuisse in postulando.

Cultram habui, eaque mihi summe placet; est enim pulcherrimo artificio, et ampla satis, et quod pluris est, non magni pretii. Scripseram Xicolae, ut tibi diceret, nisi abisses, ut aliam fieri curares paulo pleniorem; haec enim leviuscula est hieme praesertim tam horrida et ex eo tibi gratias ago et quidem ingentes. Marcellinum eu m habuero, te faciam certiorem.

De praestantiis meis, utendum est enim trito verbo, et patrio, nihil amplius loquaris. Vir egregius Laurentius de Ridolfis1 mihi ait me posse egregie defendi, cnm sim beneficiatus, eamque esse viam optimam, nec periculo aliquo conjunctam. Sed opus est, ut egomet veniam ad me procurandum ista; nam aliter non video fieri posse; sed quando id futurum sit nescio.

Adhuc nequimus aliquid elicere certi, venturine simus ad Concilium nec ne : aliqui negant, alii affirmant, et adhuc sub judice lis est. Si ibimus ad vos, me conferam subito; et nunc Petronium habebitis; hanc enim causam scias fuisse tarditatis : decreveram enim illum afferre mecum; sed pependimus semper

Incerti quid fa ta ferant, quo sistere detur.

Si enim credidissem nos tamdiu hic futuros, jamdudum Petronium ad te misissem : nec nuuc quoque illum mitto, illud ipsum sperans, me scilicet allaturum : sel infra paucos dies certain quid sciemus. 1 Lorenzo Ridolfo, jurisconsulte en renom.

266 EPlSïOLARUM

Doleo Nicolam nostrum angi tantum ex illorum morte ; neque est cogitandum diutius de iis rébus, quibus nullo pacto provideri potest, cujus modi mors est. Libros Laurentii si in licitationem venient, credo multum existimari. Verumtamen cures oro, si quid est boni, quod haberi possit aequo pretio, ut Poggius tuus aliquid habeat. Gupio enim aliquam mihi suppellectilem librorum parare, ut aliquando in ea, quam cupimus, quiète vivamus.

Vellem aliquam chartam Ptolemaei Geographiae, si fieri posset: in hoc cogita, si quid forte inciderit; ac etiam Suetonium, aliosque- Historicos, et praesertim Plutarchi viros illustres non obliviscaris. Nam Breviaria Bibliasque si non reperiuntur, omittito.

Scribis te iturum Bibienam; quodcumque consilium ceperis, Deus secundet. Sed miror, cur non potius Romam venias

Vale et me ama. Mittas mihi oro orationes Tullii in papyro et item illas, quas detuli ex Monasterio Gluniacenci; nam Franciscus Barbarus mihi facit injuriam. Scribe ad illum, oro, tu qui libellum ad eum misisti. Habes epistolam longam, et manu veloci scriptam, noctuque.

Romae die vi. Novembris 1423.

Epistola IX

Poggius pi. sal. dicit Nicolao V. C.

Rome, 8 janvier 1424.

Un Suédois lui a révélé l'existence à Soroe d'un manuscrit contenant toutes les Décades de Tite-Live. Qu'il presse Cosme d'en faire l'acquisition. Le cardinal Orsini pourrait le devancer. Qu'il intéresse Leonardo Bruni à la réussite de l'affaire.

Venit hue quidam doctus homo natione Gothus*, qui peragravit magnam partem orbis ; homo quidem est ingenio acuto, sed inconstans. Item retulit se vidisse x. décades Livii duobus voluminibus magnis et oblongis, scriptas litteris Longobardis, et in titulo esse unius voluminis in eo contineri decem décades Titi Livii, seque legisse nonnulla in iis voluminibus. Hoc ita verum esse asserit, ut credi possit; retulit hoc Cardinali de Ursinis^, multisque praeterea, et omnibus eisdem verbis, ut opinor non esse haec ab eo conficta. Quid

1 Suédois. Le culte des lettres commençait à être en honneur dans le nord de l'Europe. L'université d'Upsal se fonda en 1438.

2 Cardinal Orsini. Cf. I™ partie, ch. I, p. 2, elEpist., III, 29-30; IV, 4. Il occupa une grande situation sous Eugène IV.

quaeris? Facit assertio sua, et constans vultus, ut credam aliquid. Ifelius est enim peocare in liane partem, ex qua tantum lucrum lieri posset, quain esse omnino incredulus,

I laque volui hoc ad te scribere, ut loquaris cum Cosmo, desque solicite operam, ut haec voluminaquaerantur; nam facile erit vobis. Libri sunt in Monasterio de Sora*, ordinis Cislerciensium, prope Rosehild5 ad duo milliaria theutonica, hoc est prope Lubich paulo amplius quam est iter diei unius. Arrige aures, Pamphile. Duo sunt volumina, magna, oblonga, litleris Longobardis, in Monasterio de Sora, ordinis Cislerciensium, prope Rosehild, ad duo milliaria theutonica, quo adiri potest a Lubich biduo amplius. Cura ergo, ut Cosinus seribat quamprimum diligenter ad Gherardum de Bueris, ut, si opus sit, ipse eo se conférât; imo omnino se conférât ad Monasterium. Nam si hoc verum est, triumphandum erit de Dacis3.

Cardinalis mittet illuc nescio quem, aut commitlet uni propediem discessuro. Nollem hune lantum bolum de faucibus nostris cadere; itaque matura, ac diligenter : ne dormias. Nam haec vir ille ita affirmavit, ut quamvis verbosior videretur, tamen nulla esset causa, cur ita impudenter menliretur, praesertim nullo proposilo mentiendi praemio. Ego igitur ille, qui vix credo quae video, adducor, ut hoc non omnino esse falsum putem, et hac una in re honestum est falli. Tu igitur curre, insta, preme Cosmum, ut aliquid expendat quo lilterae cito tutae deferantur.

Vale. Romae die vm. Januarii 1424.

Quid autem egeritis, cura, ut sciam. Manu veloci. Dicas haec Leonardo nostro Cancellario. In eo monasterio omnes fere Dacorum reges sepeliuntur.

1 Baudrand, Geographica : Sora, Castrum Daniae in Selandia Insula cum collegio alias satis celebri... eratque alias coenobium, teste Abrahamo Golnitio,

infer Slagam et Ringstadium, sylvis undique septum et arce regia munitum

iv milliaribus Danicis distans a Roschildia.

* Id., ibid.; Roschildia, Rosehild, urbs regni Daniae in Zelandia insula, regum tumulis nobilit.it i.

3 ld.,ibid.:D\cik, saepepro Daniae regnosumitur in scriptoribus italis. Ipsimet Daniae reges persaepe Dacia regni mentionem fecere in suis diplomatibus.

268 EPISTOLARUM

Epistola XI

Poggius soi. pi. dicit Leonardo Aretino.

Rome, 16 mai (142ï. De T.).

Leonardo Bruni et Niccoli s'étaient brouillés. Poggio les engage à se réconcilier. IS'iccoli, dit-il,

est d'une nature de verre, prompte à se rompre au premier choc.

Hanc dirimi, ob insaniam unius femellae, levissimum visum est mihi; neque te culpo, neque Nicolaum excuso1. Id fero molestissime hanc vestram dissensionem, quasi communem fabulam, nonnihil maculasse amborum famam. Ego satis novi naturam Nicolai, ac mores : non nego aliquid in eo esse, quod corrigi posset. Tener est inter caetera, et ut ita dicam, vitreus, qui ad parvulum ictum confringitur. Sed quis est, mi Leonarde, cui non multa desint? Flaccus inquit : « Nam nemo vitiis sine nascitur : optimus ille est qui minimis urgetur ; » et Jacobi Apostoli est aurea sententia : « In multis offendimus omnes. » Homo est Nicolaus, mea sententia, qui citius duci possit, quam trahi. Debemus supportare invicem juxta praeceptum Apostoli.

Romae xvn. Kalendas Aprilis.

Epistola XV

Poggius s. pi. d. Nicolao 2.

Rome, 23 juillet (1424. De T.).

Il fait acheter des livres grecs.

Quod autem offers operam tuam in graecis voluminibus comparandis pergratissimum est. Rogo et obsecro des operam ut mihi emanturvolumina, quae tibi nominatim in schedulahis litteris inclusa exprimo. Studebis tamen potiiïs vetustos quam novos, si modo haberi possunt. Tu igitur hune laborem mihi gratissimum assumas. Ego autem, ut aliqua hic comparentur curabo. Vale.

Ad x. Kalendas Augustas.

1 La brouille avait eu pour cause les railleries de Leonardo au sujet de la Benvenuta. — Cf. Epist., III, 6.

2 On ne suit pas quel est ce Nicolas. Plusieurs personnages de ce nom étaient

Epistola XX

Poggius pi. sal. diçii Nicolao suo.

Rome, veille de Pâques (1415. De T.).

Il rédame les lettres de Cicéron pour Anl. Lusco. il prie de lui acheter un Lactanco pour 19 florins, il demande, pour un ami, les œuvres de Pétrarque.

A te nihil habui litterarum post discessmn îiieurn praeter hos pauculos versus, quos ad me scribis cognato Nicolai do Uzano. Itaque paulum admirabàr, et ut verum loquar, nonnihil indignabar tecum, quoil ail mihi rescriberes praesertim de epistolis Giceronis quas petiveram pro Antonio Lusco1, cui nunquam potui aliquid certidicere, et nunc quoque incertior sum quamdudum. Itaque rescribe si placet. Nam pudet me, eu m Antonium video quotidie interrogantem : et quidnam novi de libris Giceronis? Sedego ignaviam tuam accuso, et a me rejicio culpam.

De Lactantio praecipue te rogo, si potes, ul rem conficias pro xn. florenis novis. Ad id Nicolaum quoque adjice, et eum solicita, quanquam ego fatuus sum, qui te solicitatorem parem, cum tibi ipsi solicitatore sit opus.

Te rogo, ut mihi scribas quamprimum, si qua habes opéra Petrarchae venalia ex libris Golucii, vel alterius, et pretium. Quidam enim amicus meus illos quaeritat, et me urget, ut illos sibi parem. Tu me subleva. Vale.

Manu veloci. Romae in vigilia Paschae, noctu.

Epistola XXII

Poggius sal. pi. dicit Nicolao suo.

Rome, 14 avril (1423. De T.).

11 envoie une dispense de vœux pour un parent de Nicolai de Uzano. 11 prie Niccoli de payer ce qu'il doit à Nicolas de Médicis. 11 demande Lucrèce, qu'il transcrira en quinze jours; un Noniua Marccllus, en lettres earolines qu'il avait adressé de Paris; l'Orateur, leBrutus, les lettres à Atticus de Cicéron qu'il a cédées à Nicolas et à Cosnie. Il rappelle l'affaire du Tite- I.ive.

Mitto tibi licentiam dispensandi voti pro cognato Nicolai de Uzano. In ejus fine est, et cum primum commode poterit, quantum expéndisset in eundo, et redeundo, mittat dono Ecclesiae Sancti Jacobi. Si

1 Antonio Lusco, ancien chancelier de Galeas Visconti, était devenu secrétaire de la cour pontificale. 11 se trouva sous divers papes collègue de Poggio. Mort en 1447. II fut surtout renommé pour ses nombreuses poésies latines.

270 EPISTOLARUM

pauper est, ut scribis, non cogitur ad aliquid mittendum. Dicitenim, quamprimum commode potest : itaque si commoditas non adsit, non adstringitur. Hoc tibi dico, ut eum certifiées, et Archiepiscopum etiam cui res committitur, ne magno aestiment verba illa, neve putent aliquam mittendae pecuniae importare necessitatem. Commutet votum, et destinandae pecuniae onus imponat, cum aderit commoditas.

Pecunias sumpsi amensa Nicolae ducatum unum, etboninos xxxiii. tanti enim constat. Tradas litteras Nicolao de Uzano, et me sibi commenda, et Nicolae facias pecuniam restitui.

Rogo te mittas mihi Lucretium, qui quindecim diebus transcribetur, deinde eum tibi remittam. Hoc ego te rogo permaxime, mittas etiam libellum Nonii Marcelli, quem ad te misi una cum aliis rébus ex Parisio1 scriptum litteris antiquis, quod erit mihi majorem in modum gratum.

Scribo librum de Oratore subripiens mihi tempus vacuum licet cum difiicultate : sed tamen incepi, et perficiam ; deinde animus est scribere Oratorem, et Brutum. Itaque quamprimum mitte mihi, vel volumen tuum si habes, vel dicas Nicolae nostro, ut mittat ad me eundemmet librum, quem alias habui, neque in hoc desit mihi.

Momordit me tarantula, et dum fervor adest, adjuvet, et impellat; quod fiet, si liber venerit; alias refrigescet. Praeterea opus est mihi epistolis Giceronis ad Atticum manu mea scriptis, quas habet Cosinus noster2; nam scriptor illas scribit satis mendosas propter exemplar, cursim corrigam illas si hune habuero Gosmi librum; itaque illum nobis trade : roga Gosmum verbis meis, ut librum concédât paulum mihi, quem sibi incolumem restituam. De Lactantio, et Décadi Livii item confiée; ne obdormias, et responde si placet. Vale.

Romae xvm. Kalendas Majas.

Responde, rescribe, et mitte libros. Certifiées me item, si qui libri Petrarchae sunt vénales inter libros Colucii, aut alibi, et qui sint, et quo pretio, nam amicus meus quidam hoc me admodum rogavit, cui mos gerendus est.

1 Nous ne savons quand il aurait été à Paris. Serait-ce à la suite de Beaufort? Cf., au sujet de Nonius Marcellus, la lettre à Accolti citée ci-dessus page 30.

2 Nicolas et Gosme lui avaient certainement payé ces livres.

Epistola XXIII Poggius y/, sal. dicit Nicolao suo,

Rome, 12 mai (U13. De T.).

il réitèri ses demandes de livres et de parchemin. En été il ne pourra pas travailler.

il espère avoir un scribe à son gré.

Absolvi jam ferme libros de Oralore. Orator autem, etBrutus, quos postulaveram a te, nondum venerunt. Nimîum parvi aestimari te cupis, si in tanta urbe, in tanta copia librorum hune codicem eruere nobis non potes. Cura, obsecro, ut vel Nicolae, vel cujusvis alterius exemplar habeamus : tu rejicis culpam in Nicolae tarditatem : ego àutem, quis nostrum sit negligentior, ignoro. In me tamen haec cuditur faba. Si tardaveris, vereor ne hic ardor transcribendi, qui nunc adest, liquéfiât superveniente calore : mihi crede, abiet in sudores, nisi subvenias quamprimum.

Cura item epistolas Ciceronis, quas habet Cosmus ad Atticum, ut hue deferantur; qui liber transcribitur sed nimium mendose. Volebam Lucretium pro quindecim diebus neque amplius : tu vero illum Silium Italicum, Nonium Marcellum, Orationes Ciceronis uno spiritu vis conscribere; quia omnes dicis, nullum absolves.

Cupio habere quamprimum membranasquaterniones xx. mensurae folii; spero enim habiturum me scriptorem, quem aequo animo ferre possum. Ilaque te rogo majorem in modum des operam, ut quam citius fieri potest habeam membranas, neque in hoc tempus teras; matura quantum potes; pecuniam vero sume a Nicola nomine meo. Des autem eas vel Cosmo vel Nicolae, prout alter eorum paratior erit ad mittendum. Vale.

Manu festina, Romae die xn. Maii.

Epistola XXIV

Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo.

Rome, 31 mai (1425. De T.).

11 envoie pour Bcnvenula une lettre donnant au Prieur de Saint-Laurenl l'autorisation de la relever d'un vœu. Il est affligé de voir les Florentins éprouver des échecs dans la guerre et la politique.

Mitto tibi litteras pro Benvenuta tua1, in quibus continetur, ut

1 Benvenuta, servante-maîtresse de Xiccoli. — Cf. Nisard, Les Gladiateurs de la république des lettres aux XVe, XVIe et XVIIe siècles, 1. 1, p. 33-34 et 131-135.

272 EPISTOLARUM

Prior Sancti Laurentii possit cornmutare votum illud femineum in aliud opus pietatis. Feci autem hoc cornmitti Priori huic, quia est tibi vicinus : libéra eam igitur hoc scrupulo. Litterae parum constant, et id parum condono sibi : volo enim pedibus ejus et gradum subjicere, ut ascendat in coelum. Siquid est aliquid, quod velit, scribe, fietque perdiligenter.

Doleo nos superari ab hoste insulsissimo, neque tantum damna aestimanda sunt, quantum dedecus, et ignominia. Si periremus ictu fortis viri, durissimum esset, at cadere impulsu adversarii imbecillis extrema est calamitas : paterer nos occumbere aequo animo, sivirtute hoc aliéna accideret, non ignavia et stultitia nostra.

Tu vale, et quid de rébus communibus sentias ad me scribe. Romae die ultima Maii.

Epistola XXV

Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo.

Rome, 12 juin (1425. De T.).

Il transmet une commande de livres pour compte de Barlholomeo de Bardis. Il prie d'envoyer avant tout le Suétone, le Tércnce, le Quintc-Curce, qu'il a mis en vente chez le libraire de

Niccoli.

Nosti Bartholomaeum de Bardis1 hominem tibi deditissimum, et quod multi facio, cupidum studiorum nostrorum, sed negotiorum multitudine circumseptus, parum satisfacit desiderio in hoc suo. Subripit sibi tamen quandoque tempus, quod in lectionem conférât. Is cupit aliquos habere libros, quibus ad studium incitetur. Scis enim eos, qui in aliorum libris operam ponunt, ut plurimum una cum libris lectorum memoriam remittere. Itaque suasu meo vult, ut illi nonnulla compares volumina, quae subscribam, quae jucunda erunt et utilia. Inprimis Suetonium, et item Terentium, et Q. Curtium, quos omnes libros reliqui vénales apud Petrum tuum chartidarium. Addas etiam, si quid tibi videtur amplius; nam et jjecuniosus est Bartholomaeus, et libros optât. Satisfac ergo nobis, nec différas : pretium vero sit ut videtur tibi. Vale et responde.

Romae die xn. Junii.

1 Bat tholomeo de Bardis, parent des Médicis.

Epistola XXVI Poggius Nicolao suo pi. soi. dicit.

Rome, l-i juin (148». De T.).

Il prie Niocoli d'excuser sa nature impatiente. Il a besoin pour ses scribes de parchemin on feuilles entières et de diverses dimensions. II domande aussi des ouvrages à transcrire. L'abbé du liont-Cassin va faire chercher Le Frdntin. il ne gardera pas le Lucrèce plus d'un mois.

Mores meos satis arbitror notos tibi : ideo patienter feras oportet, si quid a te postulo cuni celeritate, aut si quid respondeo sub ipsam lunae eclipsim. Sois me aliquando ita arderecujuspiam rei cupiditate, ut etiara celeritas moram alîerre videatur.

Postulavi a te primo membranas ad mensuram folii : postea cum decrevissem Orationes Tullii per scriptorem raeum transcribi, visum est mihi majus volumen esse debere pro Orationum quantitate. Petivi ergo et sub alia mensura majuscula, cujus postea schedam, quam oblitus eram intercludere litteris ad te misi. Egomet autem perquisivi hic membranas, et ad xiiii. quaterniones confeci. Itaque per menses duos possum expectare, si sit necesse; chartae, quas paravi ut plurimum albae existunt : tu quoque effice, ut tuae sint formosae : viginti vero alios quaterniones etiam mittas volo. Orationes meas Gluniacenses potes mittere sine chartis, et id te rogo. Quod si Nicola noster negotiosus est, tradas volumen Cosmo, ut quam primum deferendum curet. Si membranas habeo per universum mensem Julii, satis mihi a te factum putabo. Quod si prius venerint, laudabo diligentiam tuam.

Scripsi librum de Oralore, jamdudum concupissem itidem Oratorem, et Brutum tum mea, tum communis utilitatis causa : et id cupiebam, ut hoc meridianum tempus non somno transigerem, sed aliquo honestiori negotio : id quoniam fieri nequit, dormiemus. Carui diu eo volumine, et aequo animo carebo in futurum; hac de re nil amplius loquaris; nolo esse alicui molestus, aut importunus videri. Hoc scio, si quid haberem, non magis meum futurum esse quam amicorum, quos turpe est cupere admodum rogari pro re honesta. Scribas mihi quae orationes sunt in eo volumine, praeter Cluentianam, pro Roscio, et Murena. Nudius tertius locutus sum cum administratore Monasterii Cassinensis satis diligenter de Julio Frontino; pollicitus est se missurum mihi librum, cum primum

274 EPISTOLARUM

redierit, dummodo reperiatur; nam multos deperditos paucis ante annis dicit. Petiit a me titulum libri, tradam ei ante recessum suum, et confide nos habituros librum. Itaque intellige me non dormire, aut te verbis pascere et inani pollicitatione, ut caeteri.

Si mittes mihi Lucretium, faciès rem gratissimam multis : id pollieeor tibi, non amplius quam unico mense me librum retenturum, itaque postmodum ad te redibit.

Vale et me ama. Ego te ad patientiam exercebo, ut dignus es.

Romae xiiii. Junii.

Epistola XXVII

Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo.

Rome, 23 juin (1425. De T.).

11 reproche à Niccoli sa négligence à lui envoyer les livres. Si le Frontin n'est pas perdu, ils l'auront. 11 demande du parchemin. Il a un scribe napolitain et paresseux, mais il écrit vite et bien en lettres qui ont toute la saveur de l'antiquité. 11 parle de ses amis de Rome. Les nouvelles de Florence et de Gênes sont contradictoires, il est anxieux.

Gum lego litteras tuas, perspicio, laudoque tuam summam diligentiam in exequendis mandatis meis. Gum vero rem ipsam considero, immensam negligentiam, cujus tamen culpam non refero in te, nisi quatenus postquam cognoscis Nicolae tarditatem, et chartas et libros oportuit te dédisse Gosmo. Nam scio ad Kalendas Graecas venient. Postulavi et a te, et a Nicola toties Brutum, et Oratorem, quos jam transcripsissem, et adhuc nil actum est. Si unquam erit tempus, ut vices rependam, referam par pari, quod vos mordeat.

Si Julius Frontinus veniet, qui procul dubio, nisi perditus est, veniet, haec per proprios tabellarios deferentur ad Poggium.

Membranas, quas cupiebam ad mensuram folii, volo pro Verrinis transcribendis uno volumine, et item alio pro Tusculanis, et de Finibus bonorum, et maîorum : alterum pro Epistolis ad Atticum. Tu nunc cogita, ac vide, an haec mensura conveniat eis voluminibus, et âge prout eorum venustati videtur convenire.

Sipotero hune scriptorem tenere, ne evolet, absolvet mihi multa : nam et praesto scribit, et Us litteris quae sapiunt antiquitatem, ad quod eum trusi summo cum labore : sed Neapolitanus est, et ita levis, ud ad eum comprimendum esset opus pistrino.

Te rogo, ut si qui libri in te incidant, quos putes me dignos, vel emas, vel paciscaris, quoad me certiorem facias. Nam postquam coepi,

LIBER SECUNDUS. !27o

volo banc mihi parare supellectilem, quae plu ris erit in omni aetate, quam quodvis peculium.

Rinucciuâ ■ récessif a aobis venturus Florentiam : seio te conveniet imprimis, eum excute modo tuo. Antonium perraro video : habitat enini in palatio Vaticani custos templi, sacrorumque, quae Dii, Deaeque nostri reliquerunt ad alias migrantes sedes. Habet hortum egregium, in quo Ions est irriguus : itaque cuni Egeria more Numac consilium sumet ad dandas nobis leges. Solitarius est locns, et philosopho accommoda tus, vel poetae : nam oratores, ut nosti, in populo versari volunt. Antonius autem, ut videtur, cupit philosophari ; itaque igregavii a turba.

De Liguribus multa dicuntur a nostris, acta magnifiée : phirimi ex adversariis negant vera esse. Sed durum videtur, quod coeptum est perficere. Deus haec secundet : sed timeo omnia.

Ego me refero ad litteras, et quotidie aliquid lego, aut corrigo, aut emendo, procul ab harum rerum cogitatione, quae semper auribus refricantur. Tu vale, et perfice, quod te rogo, non litteris, sed ipso opère. Romae xxm. Junii.

Epistola XXIX

Poggius pi. sal. dicit Nicolao.

Rome, 18 août (1423. De T.).

11 déclare, nous ne savons à propos de quoi, qu'il a acquitté pendant vingt-trois ans les charges de la cité. A des questions qui lui avaient été adressées, il répond que le Pline appartenant à Beaufort est en caractères carolins; il en a lu et corrigé une partie; le reste est fautif. Pas de nouvelles du Frontin. Il demande du parchemin. 11 supporte les vices de son scribe napolitain à cause de son habileté; il a un autre .scribe français, mais qui n'est pas encore assez exercé.

Litterae quas pridie a te accepi, parvae responsionis egent. Me suivisse onera civitatis jarn xxm annis testes sunt libri Bamerae, in quibus post primam distributionem factam a ifCGGG citra adscriptus su m, et semper deinde solvi, licet saepius tertiam partem. Si boc testimonio indigos, fac ut Ser Pierus noster te instruat, quod satisfacere possis Cosnio reliquisque.

De Plinio Episcopi Vintoniensis quod quaeris, ille quidem antiquis est litteris, sed quae gallicum redoleant; nosti enim quam vocemus forinain gallicam. Aliqua tamen in re videtur melior. Sed illis litteris

iCf. Epi8t., II, 35.

276 EPISTOLARUM

antiquis ad morem nostrum, nequaquam est scriptus. De emendatione nescio aliquid testari : licet enim una quadam in parte emendatus sit, quam legerim, potest tamen reliquis in locis esse corruptus. Itaque neque suadeo, nec dissuadeo : propter longas naves, quae annuatim eo dicuntur profecturae, facile potest haberi liber nullis expensis. In hoc nulla fiet jactura.

De Monte Cassino, hoc est Julio Frontino solicitus sum; sed mirum est, tam pauci eo accedunt, aut inde ad nos veniunt. Ero tamen diligens prout ferunt tempora.

Membranas pro Verrinis et Philippicis habere cupio, easque rogo ut quamprimum mittas. Hic scriptor meus, quem summo labore litteras aiïtiquas edocui, Neapolitanus est : hoc cum scribo, putato eum hominem esse spurcissimum, et turpissimae vitae : nam scis nil adeo turpe existimari posse, quin vitae illorum hominurn congruat; est enim faex orbis, et tanquam scelerum omnium sentina gens illa omnis. Itaque aegre hujus nequitiam fero. Sed tamen omnia ferre proposui quoad hoc opus orationum particularium conficiat : quod etiam dubito, an perficiat, ita est levis, inconstans ac fastidiosus. Sed habeo alium gallicum, qui parum novit ; hoc utar.

Vale, manu veloci ; noctu. Romae die xvm. Augusii.

Epistola XXX

Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo.

Rome, 1er septembre (1425. De T./.

Il dit qu'il a eu mal à l'œil par suite d'un refroidissement et raconte de quelle façon il a été traité par le médecin. Il dicte sa lettre à son scribe à trois heures du matin, ne pouvant dormir. Il réclame du parchemin et les Philippiques. Il prie de dire à Nicolas qu'il s'occupe de son affaire. Il a demandé de la ficelle à Loisio.

Si vales, bene est; ego opto valere. Hanc totam hebdomadam aegre passus sum in oculo dextro, qui cum jamdudum lacrimare occepisset, propter conceptam credo frigïditatem, consilio cujusdam medici, qui peritus in ea re videbatur, quique ipse jam multos se curasse dicebat, indidi aquulam quandam in oculum, atque ejus opère ita humores commoti sunt, ut non defluere, sed ruere in oculum viderentur. Itaque aliquot dies vitam duxi epicuream, pane et aqua vescens, et item polenta. Optime ergo hortulis suis Epicurus me ad convivium accepisset, hospitibus aquam et poientam pollicebatur,

LIBEB SECUNDUS. Tll

asserens eo cibo illos secum beno permansuros. Usua sum praetérea continuis frieationibus post tergum, atquo iis quas venlosas vocant ad vim bumoris a capite divertendam. Sumpsi et hodie potiunculain levem, non quae corpus evacuaret, sed quae dimoveret materiam jam fluentem. Quamobrem bac nocte visus sum esse meliuscule quoud oeuli levamen. Nain febricula quaedam paulum me pervasit ante coenam sive novitate victus commoto corpore, sive fricationibns, sive doloribus, qui me torserunt post potationem sumptam, per universum diem. Spero tamen me illam facillime depulsurum.

Haec librario dictavi post coenam circiter tertiam noctis horam somnum fugiens. Mihi enim non solum scribendi, sed ne aerem quidem conspiciendi ulla adfuit facultas. Sed haec hactenus.

Te oro ut de membranis et Pbilippicis quamprimum conficias, quod jam saepius peto. Nicolae nostro verbis meis dicas volo, litteras suas esse mihi redditas ; sed neque minister quod sciam venit, nec si venissetj quod postulat, perficere potuissem. Credo tamen me propediem bene valere, et rem confecturum me spero.

Scripsi Ser Loisio ut compararet mihi paulum funiculi1. Is cum pecuniam sumpserit a mensa Nicolae non dubito eum coemisse. Tua ergo sit opéra, ut quamprimum ad me mittatur, quod erit mihi pergratum. Vale, et me ama ut soles.

Romae Kalendis septembris.

Epistola XXXI

Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo.

Rome, 8 septembre (1425. De T.).

Il annonce son rétablissement. Il rappelle ses demandes de parchemin et de ficelle. Si les livres d'Antonio sont mis en vente, il en est que ÎSiccoli et lui ne doivent pas laisser acheter par d'autres.

Scio le ex superiori epistola, quae erat conscripta librarii manu, nonnihil rnolestiae suscepisse, his volo omnem moerorem, si quem conceperas, te deponere : convalui enim ex molestissima valetudine, et tu m oculi, tum caeterum corpus recte valet, ore excepto, quod dente molare caret, et quidem per vim abstracto : tantus fuit impetus reumatis. Quid a te petam nescio, nisi ut quamprimum cures de membranis, et libello, quaetoties peto, et item l'uniculoquod novissime.

1 Pour ht reliure 'lf,s, manuscrits.

278 EPISÏOLARUM

Existimo libros Antonii1, nisi ille quid secus statuit, venum iri debere. Si qua sunt, nam, ut credo, permulta esse debent quae me deceant, excerpas oro prout rectius faciendum videtur : neque quempiam praeponas mihi, nam licet multos habeas, multo quam ego sum, ditiores, nemini tamen concedo, qui te magis ex animo quam Poggius tuus. Itaque in hoc ta m honesto desiderio te mihi satisfacere oportet.

Vàle, et me ama; manu veloci. Romae vin. Septembris.

Epistola XXXII

Poggius sal. pi. dicit Nicolao suo.

Rome, 29 septembre (1425. De T.).

Les héritiers d'Antonio feront vendre ses livres par avarice. Il prie Niccoli d'acheter pour lui lesTragédies à 7 sequins et au même prix le De Officiis pour B. de Bardis. Il n'a pas encore le Frontin ; on a apporté du Mont-Cassin Sulpice Sévère. Uh religieux de Cluny a promis de lui copier Tertullien, mais il ne faut pas compter sur les paroles d'un moine. Il est pressé d'avoir du parchemin.

Ex binis tuis ad me litteris cognovi de Antonii Hbris. Insulse mehercule factum, eum thesaurum detrudi in locum, ubi nullum fructum sit allaturus. Nescio quod ejus fuerit consilium graecos libros collocasse apud illos bipèdes asellos, qui ne latinos quidem ulla ex parte nossent. Non Musis illos dicavit, sed pulveribus, ac tineis, credo veritus ne quis aliquem fructum ex eis posset capere. Tamen nisi cavit testamento ne posset vendi, cito, ut opinor, auctionem facient, aut avaritia impulsi, aut ignorantia.

Scribis te invenisse tragoedias vénales vu aureis, ut putas, et item librum de Officiis. Tragoedias egomet cupio habere jamdudum : itaque si tibi in eis ea pecunia bene collocari videtur, volo, ut pro me emas. De Officiis vero pro Bartholomaeo, qui olim scripsit Cosmo, hoc est mensariis, ut nummos tibi darent quos peteres : pro tragoediis vero pete a Nicola.

De Lactantio quoque vide et quid possit fieri, et si quid aliud incidat ad manus, quod existimes dignum nobis, tutemet confiée, nec aliud mandatum exspectes. Julium Frontinum aliquando eruemus ex agio illo Cassinati : sed durum est impellere istos nostros barbavos, ut aliquid sit eis dulce praeter pretium. Si persensissem, quando

1 Nous ignorons quel est ce personnage.

îs qui Severum attulit eo profectus est, ambos auctores attulisset aobis : fuit enim illo frater, qui est cum Cardinal] Placentino, qui anteguam iret, nil mecum locutus est de profectione sua. Ejusmodi hominum genus nisi cum egent aut petendi gratia, raro videnlur. Solicita tamen Angellottum, nec despero, quin brevi potiamur libro.

Quidam ex monaslerio Gluniacensi quamprimum discedet a Curia. Is factus amicus mihi merito meo pollicitus est se curaturum, ut Tertullianus transcribatur, idque in fidem suam recepit. Spero aliquid faciet, quia eget auxilio meo; tamen monachus est, sed minime videtur malus : dodus quidem est, et librum novit. Cum de pecuniis agerem, et quo in loco vellet, pollicerer paratas fore, dixit nequaquam velle pecunias : totum enim suscepit onus, et quidem libens, ut videbatur. Tempus hominem probabit *.

Expecto membranas, cura ut eas habeam vel malas, dummodo quamprimum.

Scribo malri meae, ut curaret de trebiano, quod petis. Fac, ut ei litterae reddantur cito, antequam discedat : est enim ventura ad me post vindemias. Itaque mittito litteras, et una pro vino. Vale.

Romae ni. Kalendas octobris.

Epistola XXXIII

Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo.

Rome, 20 octobre (1425. De T.).

Il a rc(;u les Philippiquès, les Tragédies, la ficelle, mais pas assez de parchemin. Les Tragédies ne valent pas le prix paye; il les passera à Bardis qui est riche et avide de livres.

Heri habui sacculum, in quo erant membranae, Philippicae, ac Tragoediae, una cum funiculo, quem jam majori ex parte amicis dedi.

Membranae summe placent; sed cura obsecro, ut habeam reliquas pro Verrinis : nam futura hebdomada incipientur. Item perfice quaterniones, quos paulo antea scripsi, nec adeo sis molestus opificibus illis, ut tecum irascantur. Excédant paulum communem pulchritudinem, et id satis est mihi, postquam nequit alifer fieri.

Tragoediae pulchrae sunt, sed mihi videntur paulo cariores; quidquid expensum est praeter sex florenos, id oneri est. Credo eas tradam Bartholornaeo nostro, qui et pecuniosior est quam Poggius, et avidior.

«Cf. Epist., 11,36.

280 EPISTOLARUM

Solicite curavi librum Cassinatem. Si nuntius esset commodus, forte illum erueremus. Vale, et me ut facis, ama. Romae xm. Kalendas Novembris.

Epistola XXXIV

Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo.

Rome, 3 novembre (1425. De T.).

Il se défend d'avoir voulu blesser Niccoli au sujet du prix des Tragédies. Il a reçu les parchemins; il aurait préféré avoir Spartien; son scribe a fini Justin; il a commencé le De Finibus, se mettra ensuileaux Histoires et à Sénèque. Il est à court d'argent. Le Fronlin n'est pas au Mont-Cassin ; il l'aura par ailleurs. Il a demandé en Angleterre les livres qu'il y avait laissés. Il n'y a aucun profit à tirer du manuscrit de Martial. Il attend un scribe. Première communication au sujet du Tacite. 11 envoie des poésies à Niccoli. Il le prie de lui dire ce qu'il doit répondre au moine allemand.

Nicolaio mio gentile tu se un sodo, et un marochiuto pédante : et hoc sit argumentum epistolae. Litteras quas heri a te accepi plenas admirationis, quia existimem tragoedias nimio emptas, ridens, ac libens legi. Quid tu homo humanissime adeo me stomachum putas perdidisse, quia dixerim tragoedias illas mihi caras videri? Non dixi esse caras, sed videri mihi, existimans illas non pro ipsarum modo, sed pro facultatibus meis; quod si tibi dictum displicet, confîciamus palinodiam. Quanquam tu quidem imperiosus es, qui adeo ad arbitrium tuum velis tibi assentiri; ut non solum judicium, sed ne aestimationem quidem liberam relinquas. Eone es ferox, ut Terentianus noster ait, quia habes imperium in paedotribas, qui tibi obsequuntur, neque verbum hiscere audent praeter praescriptum ? Oro te videas, ne luna nostra fuerit in Capricorno, cum meas litteras recepisti. JNam omnis epistola nil continet praeter admirationem et honestam querelam; liber placet, neque eum remittere cupio; dixi me forsan traditurum illum Bartholomaeo. Sententiam tuara in singulis probo, et laudo; sed ita, ut mihi quoque liceat opinari aliquid, ne dicam sentire. Scis tamen nostrum judicium solere convenire in multis, neque in hoc dissidebit ab opinione tua. Respondi primo capiti liftera ru m . Sed antequam reliqua percurram, oro te, mi Nicolae, me appelles more doctorum, neque velis in hoc solo esse ineptus, et mihi injuriam faciens, et doctrinae tuae : réserva has ineptias istis phaleratis nominibus, me unico numéro appella, ut soles. Nam ego ilidem sum, qui fueram, et utinam non deterior.

Gratissimum est mihi, quod emeris membranas illas, quas scribis :

LIBER SEGUNDUS. w281

gratins vero nil mihi fecissea quam si illas, et Spartianum quamprimum misisses; ita enim te rogaram. Nam cum librarius meus Ju$tinum absolvisset pridie, hodie incepit librum deFinibus; sed post hune redibimus ad historias, deinde ad Senecam.

Pecunias te sumpsisse à Nieola acceplum est mihi, et in parsimonia laudo diligentiam tuam. Nam ego jam incipio natare in sicco; aqua déficit, et sitis librorum augetur.

Julius Front in us non reperitur in Monasterio Cassinati; nam rescripsit nobis ille cui curam demandaramus, se diu quaesisse librum, sed minime inveniri : haec autem minima est jactura, nam aliunde expiscabimur.

Scripsi saepius pro libris, quos reliqui in Britannia; incertus tamen sum an illos sim habiturus per has nostras longas naves. Nam Alexander, pênes quem remanserunt, maie me lusit in majoribus rébus, ut illum Dii pessime perdant.

Sed epigrammata Martialis sunt et mendosissima, et litteris non admodum antiquis; in eo nihil faciès lucri.

Librarius ille, de quo scripseram, mecum erit, quoad Verrinas absolvat, quas post très hebdomadas incipiet. Nam facio rescribi quatuor quaterniones primos orationum, et in ultimis colloco, quia littera non placet.

Habes ad omnia : mol tibi reservatur in postremis1. Quidam monaclius amicus meus ex quodam monasterio Germaniae qui olim a nobis recessit, ad me misit litteras, quas nudius quartus accepi : per quas scribit se reperisse aliqua volumina de nostris, quae permutare vellet cum Novella Joannis Audreae, vel tum Speculo, tum additionibus, et nomina librorum mittit interclusa. Spéculum, et additiones sunt volumina magni pretii : ideo videas, si tibi permutatio videtur facienda. Inter ea volumina est Julius Frontinus2 et aliqua opéra Gornelii Taciti nobis ignota : Videbis inventainum, et quaeras illa volumina Icgalia si reperiri poterunt commodo pretio. Libri ponentur in Nurimberga, quo et deferri debent Spéculum, et Additiones, et exinde magna est facultas

1 Cf. Ire partie, eh. III, page 44.

* Cf. quelques lignes plus haut et Epist., II, '29, 32. Ce n'est plus du supérieur <lu Ifont-Cassin, c'est du moine allemand qu'il attend le Frontin. On songe à ce sujet, malgré soi, que Poggio était li<; avec Léon Battista Aiberti.

282 EPISTOLARUM

libros advehendi, ut videbis per inventarium : haec est particula quaedam, nam multi alii restant; scrïbit enim in hune modum.

Sicuti mihi supplicastis de notando poetas, ut ex his eligeretis, qui vobis placèrent, inveni multos e quibus collegi aliquos, quos in cedula hac inclusa reperietis. Mi Nicolae rescribe mihiquamprimum, quid respondeam ei, ut tuo consilio fiant omnia : nil me movet praeter pauca, quae tu ipse notabis. Vale, haec scripsi manu veloci.

Romae die ni. Novembris.

Dicas Nicolae, et quamprimum, quod non mittat librum suum de Finibus, quia alium reperi; et hic, quem paro; erit absolutus, antequam veniat : ita res vestrae sunt aegrae pedibus.

Epistola XXXV.

Poggius pi. sal. dicit Nicolao.

Rome, 20 novembre 1425.

Rinuccio et lui lisent ensemble le Gorgias; il regrette de demeurer aussi loin l'un de l'autre. Il attend les volumes qu'il a laisses à Londres. Pour avoir les livres du Mont-Cassin, il faudrait y envoyer un homme instruit; mais où le trouver? Nicolas Bildeston, orateur du roi d'Angleterre, désirait avoir quelques livres de Pétrarque; il en transmet la commission à Niccoli. 11 espère aller le mois prochain à Florence.

Etsi nihil sit in litteris tuis, cui magnopere respondendum putem, tamen respondebo paucis colloquendi tecum gratia.

Utor Rinuccio * familiarissime, ut aliquid percipiam ab eo eorum, quae dudum acceperam, quae penitus exciderant : visito eum saepe, prout vaco a negotiis, Gorgiam legens, atque audiens. Verum una est difficultas, locorum distantia : ipse habitat pênes Sanctum Petrum, ego prope Anthium; itaque raro est facultas ejus conveniendi, nisi cum eo domum, quod possum diffîculter : habitat enim Pontifex in colle Exquilino, ubi est Ecclesia Sanctae Mariae Majoris. Itaque summo cum labore aliquid attingo : non desisto tamen eum lacessere : homo erat antea ignotus mihi : sed videtur perhumanus : doctrinam laudo, sed ut peritiorem graecae linguae, quam latinae. Quid alii dicant, tu morem tuum servato : cum istuc venero, latins colloquemur : hoc de me teneas volo, me non semper loqui, quid sentiam;

1 Nous n'avons pas de renseignements sur ce personnage. A cette époque où les négociations étaient très actives entre Rome d'une part et l'empereur, le patriarche et les prélats de Constantinople de l'autre, la cour pontificale avait beaucoup d'hellénistes à son service.

sed satisfacere audientibus quandoque, et td putare humanitatis proniorem esse in laudem, quam vituperationem, ubi neminem sis laesurus.

Libros, quos habebam in Prifannia dedi operam ad nos deferri : et eos, et reliquos item si quos habeo, volo apud me esse.

Libri vero Gassinenses non absquc molcstia haberi possunt : oporteret enim rcpcriri hominem doctum, qui eo proficiscevetur. Sed is ubinam est? Ero tamen intentus, si qua facultas se dabit.

Nicolaus Tîildeston legum doctor, orator Régis Angliae, bomo est perbumanus, et familiarissimus, mihi; eramus enim apud eumdem dominum ambo, et summa necessitudine conjuncti: is cupit habere aliquos libros Petrarchae. Da operam rogo, ut aliquid eruas nobis, quos is portet secum : émet illos quoeunque pretio : tamen ne decipiatur, cura : simul. forsan émet historiam Imperatorum. Quicquid a te petierit, te oro, diligenter satisfacias ei, quoad potes, quod erit mihi gratissimum. Suscipe eum ut Poggium in iis, quae cupit.

Mense, ut opinor, fuluro ibo ad vos ut me extricem quoeumque modo ab bac peste solutionis : si aliter nequivero, aut auctionem, aut proterviam faciam. Video enim morbum hune perductum iri longius, nec finem babiturum, nisi quem fata dabunt. Sed multa timenda sunt, si conjecturam faciès ex pluribus rébus, quas animo volvens multa cogor timere. Verum hic figo clavum. Si potero, peccata mea alibi purgabuntur, quam Florentiae in oneribus solvendis.

Vale, et qnid de rébus publicis sentias, quid tu ipse judices, ad me scribe.

Romae xx. die Novembris 1425.

Epistola XXXVI

Poggius pi. sal. dicit Nïcolao suo.

Rome, 15 décembre (1425. De T.) II se plaint <!;i refard dans l'envoi du parchemin qu'il réclame. Il approuve l'alliance de Horenec et de Venise. // a envoyé par duplicata les lettres à Nuremberg pour l'affaire du Tacite. 11 a oublié le nom du moine de Cluny. II prie Niccoli, par mesure de prudence, de ne point lui parler des princes dans ses lettres. Il lui envoie des vers.

Scripsi ad te quidem cedulam quamdam totam iracundam, nec injuria, tanta lentitudine uteris in rébus meis; nam si scriptor membranas tuas expectasset, quievissel diu. Vollem, ut illae quae suni ad modum folii, esseni plures : riam ex viiii. quaternionibus nullum

284 EPISTOLARUM

volumen potest confici, vellem alios novem, aut decem, in quibus nedum festines, sed si utaris non solum lentitudine, sed Kalendis graecis, parum euro. Reliquae chartae majusculae sunt, de secundis loquor, quam eae, quas primo misisti pro Verrinis : itaque illas servabo, et Verrinis adjiciam alias, et urbanas. Scio te plures molestias subiisse pro hisce chartis; ita et tu pollicitus es, et caeteri, quibuscum res curanda est, impolitiores. Si aliquid accidit in manus chartarum pro volumine majori, eas pro me sumito; sed ut non festines nimium. Nihil a te petam amplius, nisi ut paulatim, et pedetentim fiât : celeritas enim odiosa est multis, mihi autem mora et tarditas. Sed haec hactenus.

Foedus ictum inter nos, et Venetos laudo, proboque : sed multi dicunt parum in eo servari decus npstrum, praesertim cum arbitrium pacis pendeat ex eis ; ut ea accipienda sit, quam illi voluerunt dare, eoque tempore. Quod si ita esset, mallem honeste cadere, quam turpiter stare. Cupio scire conditiones, quas ad me perscribito cum potueris et cum vulgabuntnr. Siculum tuum diligo ex vernis tuis : sunt illi homines maxime vigilis variique ingenii et acuti. Si quid ad me scribet, rescribam, et quidem libenter. Scis tu morem meum : utinam ita possem liberalis esse pecuniae, quemadmodum epistolarum, in quibus pono parum laboris, minus impensae; onera belli non essent tibi molesta.

Ad amicum nostrum pro libris i misi binas litteras, et quidem diversis nuntiis, quin ordinavi, ut cum litterae essent in Nurimberga, deferrentur ad monasterium per aliquem, qui responsum referret et ad id pecuniam paravi. Itaque quamprimum spero nos scituros aliquid certius.

Prior ille Cluniacensis2 dédit mihi nomen suum, quod perdidi, scriptum in cedula, neque possum reperire qui noverit : hoc obstat quominus ad eum scribam. Adverte hoc quod deinceps scribam.

Te oro ut cum ad me es scripturus parce loquaris de Principibus, nec aliquid dicas quod, si litterae casu aliquo in aliénas manus devenirent, alicujus aures, de majoribus loquor, possit offendere. Nam mecum loqui potes ut tecum : sed alios vereor. Ut Demosthenes, ut opinor, dicere solebat, nil se audire libentius quam voces, quae

1 Cf. Ire partie, ch. III, page 45,

2 Cf. Epist., II, 32.

laudes suas referrent, sir ni] aegrius quidam feront, quam reprehensionem suam, a qua abstinendum est praesertim inter eos qui p0ssunl proscrihere. Valej manu veloei \\ . die Decembris.

Postquam haec seripseram, el item nonnullos versus ad Nicolam, subiil cupide aliquid scribendo ad Siculum tuum, quem mihi in litteris luis commendas. Itaque eodem impetu sumptô calamo exaravi aliquot versus, quos ad te mitto: tu rescribe epistolam, et ad eum destinato; erit enim his interclusa.: nam et liera larda est et alia instant. Scripsi quidem ut in buccam venit : si tamen videretur ineptior, retineto.

Epistola XXXVIII

Poggiuspl. sal. dicit Nicolao sno.

Rome, 9 février (U26. De T.).

Il attend d'Allemagne la réponse du moine et la communiquera de suite à Niccoli II retourne

les Vernnes ; il commence la copie de Spartien ; il demande Sénèque.

Ex Germania responsum est mihi, litteras Mas esse redditas. Spero igitur me habiturum propediem litteras a monacho, et tum tecum omnia communicabo *.

Misi tibi Verrinas tuas; solum orationes retinui, ut fugiam impedimenta plurima in exportants, et reportandis libris. Hic ligabuntur omnia. Historia Spartiani jam coepta est scribi. Alias a te postulavi opéra Senecae, cura obsecro, ut liabeam exemplar. Recolo fuisse in libris Colucii volumen quodclam operum Senecae; it si est pênes Leonardum Arretinum, nescio : tu id mihi significa, et quid in eo contineatur. Cura quantocius potes epistolam saltem ad me mittere. Cura ut valeas.

Romae v. Idus Februarii.

Epistola XXXIX

Poggiuspl. sal. dicit Leonardo Aretino.

Rome, 20 mars (1426. De T.).

Il s'adresse directement à Léonard pour avoir Sénèque. Son scribe français est dressé à écrire

cm .;arad,res anUçues; il copie Spartien, les auteurs qui ont écrit la vL des empereû s

après Suétone. Il voudrait lui mettre en mains Sénèque; il aura grand soin du Zme

Aestimo te habere volumen quoddam operum Senecae, quod fuit 1 Cf. I" partie, cli. III, page 45.

U28G EPISTOLARUM

olim Colucii nostri communis parentis doctorum hominurn. Id si ita est te rogo majorem in modum, ut librum ad me mittas, quoad illum faciam transcribi.

Docui cnim quondam Gallicuni librarium meum sonbere litteris antiquis, qui nunc in manibus liabet historiam Helii Spartiani, caeterumque qui post Suetonium vitam Imperatonim scripsere. Ea absolvetur cito.

Igitur cupio deinceps habere philosophum omnium gravissimum in supellectili mea : ad quam rem juva me, obsecro, hoc volumine, et illud trade vel Nicolae nostro vel Cosmo ad medeferendum. Transcribetur quamprimum, et tibi integer incolumisque liber restituetur; si reperirentur hic exemplaria, non gravarem te hoc munere ; sed vel sunt nulla, vel ita mendosa, ut nedum intelligi, sed ne legi quidem latine possint. Tu ergo satisfacias desiderio meo. Hoc nil gratius mihi potes facere. Va le et rescribe.

Romae xx. die Martii.

Epistola XL

Poggius pi. sal. dicit Antonio Panormita1.

Rome, 3 avril (1426. De T.).

Le jeune Lamola lui a apporté l'Hermaphrodite; il en félicite Beccadelli. Il lui conseille cependant de suivre l'exemple de Virgile et de s'occuper d'oeuvres sérieuses*.

Joannes Lamola2 adolescens, ut percepi, tum doctus, tum studiosus, attulit ad nos libellum epigrammatum tuorum, quem inscribis Hermaphroditum, opus et jocosum, et plénum voluptatis. Hune cum legisset primo vir clarissimus Antonius Luscus, multisque verbis laudasset et ingenium et facultatem dicendi tuam (nam liber est suavissimus) , misit deinde illum ad me legendum. Delectatus sum mehercule varietate rerum, et elegantia versuum, simulque admiratus sum res adeo impudicas, adeo ineptas tam venuste, tam composite a te dici, atque ita multa exprimi turpiuscula, ut non enarrari, sed agi videantur : neque ficta a te jocandi causa, ut existimo, sed acta aestimari possunt. Laudo igitur doctrinam tuam, jucundi-

1 Beccadelli de Palerme, humaniste et poète ; fondateur de l'Académie de Naples, influent à la cour d'Alphonse V, il obtint pour les œuvres et les manuscrits de Poggio des rétributions considérables.

2 Lamola de Bologne, disciple de Beccadelli.

tatem carminis, jocos, e( sales; tibique gratias ago pro portiuncula mea, qui latinas Musas, quae jamdiu nimium dormierunt, a somno excitas.

Pro caritate tamen, qua omnibus debitores sumus, unum est, quod te monere, etdebeo, et volo; ut scilicet deinceps graviora quaedam mediteris : haec enim, quae adhuc edidisti, vel aetali adhuc concedi possunt, vel licentiae jopandi. Ita et Virgilius adolescens lusil in Priapeia; et multi praeterea, qui post lascivos versus, severioribus vacarunt. Ut enim Terentius nosterrefert :

Haec aetas aîiam vitam, alios mores postulat.

Itaque tuum est jam missam facere lasciviam, et res sérias describere; ne arguatur \ ita impura libelli obscenitate. Scis enim non licere idem nobis, qui Christian] sumus, quod olim poetis, qui Deum ignorabant. Sed fortasse, sus Minervam. Tu ipse boc idem sentis, quod laudo, proboque, et te ad majora hortor. Haec bono animo accipias rogo; ego enim tuus sum; tu Poggium adscribe in tuis1.

Plura scripsissem, si per ocium licuisset : verum alias erimus longiores, si haec non displicuerunt tibi. Vale, et me quando id mutuum fieri intelligis ama.

Romae m. Nonas Aprilis.

EPISTOLARUM LIBER TERTIUS

Epistola I

Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo.

Rome, IX septembre 142G.

Niccoli lui avait reproché ses dépenses, les festins qu'il faisait; Poggio lui dit qu'il lui sied mal de lui faire la leçon. A ses plaintes de ne plus entendre parler de Tacite et des autres Unes allemands, il répond qu'il ne s' endort pas. Il n'enverra Sparlicn qu'en échange d'Aulu-Gelle, de Lucrèce et de parchemin. Il demande un César écrit de sa main qu'il avait vendu à Nicolas de .Médicis, Caton et Varron.

Respondebo et quidem paucis literis, iis quas post longum silcntium a te accepi, cum essem extra urbem in Castello Pontificis. Et primiim quod loco prooemii positum puto, me reprehendis de conviviis, et eorum sumptu. Risi mehercule ineptitudinem tuam, malo

1 Le conseil ne fut pas bien pris. Poggio, dans une lettre subséquente, se défend d'avoir rien voulu dire de désobligeant.

288 EPISTOLARUM

enim quam inscitiam dicere, qui et me meliris ex: animo tuo, et rumusculis credis. Venitque in mentem illius Terentianae sententiae :

Homine imperito nihil quicquam injustius; Qui nihil, nisi quod ipse facit, rectum putat.

Tu, si ego amicos et hospites meos voco ad convivium, reprehendere non potes : est id quidem et antiquum et usitatum ; neque vitio darï unquam vel audivi, vel legi. Si forsan sumptus te movet, et epularum apparatus, noli ex parcitate tua statuere modum alterius honorificentiae

De libris Germants nil dicam amplius, nisi me non dormir e more tuo, sed vigilare. Quod si quidam, prout spero, fidem servant, liber ad nos veniet vel vi, vel gratis. Quin etiam dedi opérant, ut habeam inventarium cujusdam vetustissimi monasterii in Germania, ubi est ingens librorum copia : sed ne tu me molestes ista tua dieacitate, nil amplius scies1. Si vis habere Spartianum, cura ut habeam Agellium, et xx. quinterniones membranarum ad mensuram folii, et, si non sunt albae, non est cura. Mitte mihi etiam Lucretium, quem cupio paulum videre; eum ad te remittam. Cura ut habeam chartas quantocius, vel scribe te id aut nolle, aut non posse, nam parabo aliunde.

Rogo te dicas Nicolae, ut mittat mihi librum belli Gallici et Givilis, quem habet scriptum manu mea : volo eum facere transcribi ; salvabitur liber optime. Sed non expectet Kalendas graecas; est opus diligentia, et ad hoc quoque responde. Vellem quoque mitteres mihi Gatonem et Varronem de Agricultura. Responde, nisi luna esset in Gapricorno. Vale.

Romae manu veloci : noctu xvm. Kalendas Octobris 1426.

Epistola VI

Pôggius pi. sal. dicit Leonardo Aretino V. C.

Rome, 25 septembre (1426. De T.).

11 le félicite de sa réconciliation avec Niccoli. Lui réclame Sénèque, lui demande l'exemption de l'impôt et le prix d'une bulle.

Audivi, quo nil gratius aures meae audire hoc tempore poterant,

de tua, Nicolaïque reconciliatione2

1 Cf. Ire partie, ch. III, page 45.

2 Cf. Epist., II, 11.

Rogavi te duo, cum a Dobis discederes : unuin, libros Senecae ut ad me mitteres: alterum, ut certior a te ûerem, quomodo possem me exsolvere a praestando tributo, et an <>a via esset accommoda, quam tibi exposui; excusatio videlicet, et privilegium clericatus : sedetaddo tertium, ut cures de pecuniis, quae mibi debenlur propter Bullam Faventini a me expeditam de ceusus illius.

[taque, si me amas, cura, ut do tributo quid agendum sit respondeas; reliqua ut perfîcias, eaque quamprimum, praesertim de pecuniis, quod polliciti eslis; nam nullo modo est omittendum. Vale et rescribe.

Romae vu. Kalendas Octobris.

Epistola VIII

Poggius pi. sal. dicit Mariano Sozino1.

Rome, 4 novembre (1426. De T.).

Poggio l'avait soupçonné de lui avoir pris une médaille de sa collection; il accepte sa justification.

Refert in prima Tusculanarum quaestionum Cicero, se cum librum legeret Platonis, qui est de Animo, omnino illi assentiri; deposito vero libro, secumque de animorum immortalitate cogitanti, elabi omnem illam priorem assensionem. 111 ud idem fateor accidisse mihi lectis litleris tuis, quibus te satis abunde excusas de numismate illo, quod eram questus me amisisse. Nam cum litteras accurate legerem persuadebam mihi, ita ornate copioseque causam tuam agis, vera esse quae a te scribuntur, meque non recte sensisse qui tibi aliquid imputarim

Velim persuadeas tibi, me tuum esse; id, si usus venerit, re ipsa cognosces.

Romae n. Nonas. Novembris.

Epistola XII

Poggius pi. sal. dicit Nicolao i.

Rome, 17 mai (1427. De T.).

Premier retour h Home du moine de llersfeld; l'inventaire du courent. Poggio se plaint des soupçons de Niccoli à son égard. Il ne faut point parler d'autres livres pour le moment, car les moines sont aussi défiants qu'illettrés. Un certain Nicolas de Trêves lui a offert les

1 Soccinus, jurisconsulte alors en renom. 8 Cf. Ire partie, ch. III, page iti.

290 EPISTOLARUM

Guerres de Germanie de Pline. Quelque visiteur lui a emporté Properce. Il attend Valerius Flaccus, Pedianus, Varron pour les faire copier. Lorsque Cosme et lui ont visité le temple qu'on démolit, ils n'ont pas trouvé d'inscriptions. Ils en ont vu sur une tombe au chemin d'Ostie. 11 regrette de voir Cosme chargé de si grandes occupations. Salutations à divers Florentins. Qu'on lui envoie du parchemin; un de ses scribes est sans travail.

Dixeram Cosrno nostro, quemadinodum scribis, monaclium illum Hersfeldensem * dixisse cuidam se attulisse inventarium, sicut ei scripseram, plurium voluminum, secundum notam meam. Postmodum cum summa cura quaererem hunc hominem, venit ad me afferens inventarium plénum verbis, re vacuum^. Vir Me bonus, expers studiorum nostrorum, quicquid reperit ignotum sibi, id et apud nos incognitum putavit. Itaque refersit illud libris, quos habemus, qui sunt iidem, de quibus alias cognovisti. Mitto autem ad te nunc partem inyentarii sui, in quo describitur volumen illud Cornelii Taciti, et aliorum, quibus caremus, qui cum sint res quaedam parvulae, non satis magno sunt aestimandae. Decidi ex maxima spe, quam conceperam ex verbis suis;

Page 1