EA EXTITIT CAUSA PROPTER QUAM NON MAGNOPERE CURAYI HOC AD TE
scribere; nam si quid egregium fuisset, aut dignum Minerva nostra, non solum scripsissem, sed ipse advolassem, ut significarem.
Hic monachus eget pecunia : ingressus sum sermonem subveniendi sibi, dummodo Ammianus Marcellinus, prima Decas Titi Livii, et unum volumen Orationum Tullii, ex iis quae sunt apud nos communes, et nonnulla alia opéra, quae quamvis ea habeamus, tamen non sunt negligenda, dentur mihi pro liis pecuniis. Peto autem Ma deferri eorum periculo usque Nurimbergam. Haec tracto; nescio quid concludam: omnia tamen a me scies postea.
Miror quod scribis, te suspicari, me occultare opéra, quae continentur in inventario, ne vulgentur. Qui hoc tibi venit in mentem, qui me a teneris unguiculis nosti? Ego tibi quicquam occultum velim, qui non solum factorum meorum omnium particeps semper fuisti, sed etiam cogitationum? Nescis nullius rei bonae jucundam sine socio esse possessionem ? Absit, ut aliquid vellem non esse commune eorum, quae omnibus scripta sunt.
1 L'abbaye est désignée nominativement pour la première fois, s Cf. Epist., II, 34.
LIBER TERTHJS. 291
Bartholomaeus de Monte Politiano dai operam ni habeamus Lucretiiim : id si assequetur, lune alia aggrediemur.
Non enim est nunc de aliis libris tractandum, ne multa petendo daremus occasionem itiiu* denegandi : paulatim incedendum est: barbari enim sudI, et suspiciosi.
De Historia Plinii cum multa interrogarem Nicolaum hune Treverensem ', addidit ad ea, qaae mini dixerat, se habere volumen historianim Plinii satis magnum ; tune cum dicerem, videretne esse Historia Naturalis, respondit, se hune quoque librum vidisse, legisseque; sed non esse illum, de quo loqueretur, in hoc enim bella Germaniae contineri. Quantum ei credendum sit, judicabo, cum in lucem venerint, quae retulit de Repuhlica Ciceronis et reliquis : adhuc neque despero, neque confido verbis suis : doctus est enim, et, ut videtur, minime verbosus aut fallax. Ut audio, cito in patriam redibit, reversurus ad Guriam : tune omnia cognoscernus apertius. Litterae sunt a quodam socio suo, cui librorum mittendorum curam delegavit, se misisse libros Francofordiam, ut exinde Venetias deferrentur. Itaque et cito pariet expectatio haec nobis aliquid vel tollendum, vel ridendum.
Propertium ad te misissem, sed nescio quis post reditum meum veniens domum, ac libros volvens, cum in ullum incidisset, petiit eum paucos dies a me sibi concedi legendum : sed nec ille reddidit librum, et quisnam fuerit omnino excidit ex memoria. Denique cum omnes notos rogarim : heus tu, habesne Propertium meum? singuli negarent ; vereor igitur, ne hic bonus poeta alio migraverit, et cum vir sit lascivus, noluerit habitare in domo casta. Sed si redierit, dabo operam, ne eum pudeat pênes me esse, aut causam habeat abeundi.
Expecto Valerium Flaccum, Pcdianum, et Varronem, quae forsan transcribam, ni distuleris, in hiemem.
Cum ivimus ad videndum portum Cosmus et ego, nulla invenimus epigrammata ; nam templum illud, quod isti pro calce demoliuntur, est sine epigrammate : epigramma vero, quod est in via
1 Sur ce personnage qui entre en scène ici et qui doit fournir de si importants manuscrits, nous n'avons aucun renseignement; on ne sait ce qu'il est ni ce qu'il vaut. On peut toutefois constater que c"est un industriel, qu'il a un associé qui demeure dans l'ombre et qu'il est protégé par Poggio.
'292 EPISTOLARUM
Hostiensi juxta ripam fluminis, alias ad te misi : id est in sepulcro quodam, quod est ex solo lapide marmoreo, ubi et fasces sunt sculpti. Nam epigrammala Tiburtina jamdudum a me habuisti omnia.
Cosmus noster est ex Decemviris, habet omis ingens, et tempus sine quiète. Ego mallem alio fuisse tempore, quo illis praedonibus abstitisset : nam nunc quid boni agere possit non intelligo, nisi prospicere sumptibus : nam de bello administrando apud alios agetur. Saluta eum verbis meis.
Vale. Romae xvi. Kalendas Junii. Saluta insuper fratrem Ambrosium, Laurentiumque, et Garolum.
Expecto membranas et lïbros, nimirum tardiusculus es : alter scriptorum vacat culpa tua : festina oro : nam tempus labitur, quod est optimum ad scribendum : hoc mihi est molestum .
Epistola XIII
Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo.
Rome, 3t mai (1427. De T.).
11 envoie le catalogue qu'il n'avait pas joint à la lettre précédente. 7/ n'a pas oublié de demander le Tacite; le manuscrit ne sera pas livré à Nuremberg, mais apporté à Rome. Nicolas de Trêves a reçu mauvais accueil ; Poggio a été seul d'avis d'acheter les livres qu'il offrait. 11 a retrouvé Properce. 11 manque de parchemin ; son scribe chôme.
Optime suspicaris me cum obsignarem litteras, oblitum esse illius inventarii, cujus mentionem feceram in litteris. Nunc illud ad te mitto.
Id autem maie accipis, quia cum procurem ut habeamus Decadem Livii, et reliqua volumina, de quibus ad te scripsi, putes me omittere hoc volumen, quo maxime indigemus, id quidem imprimis est> quod volo. Quin mandavi isti monacho, ut vel ipse secum deferret, nam crédit se rediturum brevi, vel per alium monachum curaret de fer en dum : alios jussi portari Nurimbergam, hune ver o Romam proficisci recta via, et ita se facturum recepit.
Nicolaus Treverensis ita tractatur, ut et pudeat, et poenileat, ad Guriam venisse : nil enim obtinuit a Pontifice, ut iratus et nobis, et libris recédât : ita ferunt tempora : tamen rogabitur, ut saltem Rempublicam restituât Italiae. Ego solus volui aliquem mittere in Germaniam, qui curaret libros hue afferri : sed nolunt, qui nolle possunt, et deberent velle.
Propertius rediit ad nos; eum ad te mittam, cum primum aliquis dabitur, qui ferat.
Chartae tuae dormiunt, et scriptormeus vacatjamdudum diligentia tua; confîsus verbistuis hoc novum, et praeter institutum meumtibi omis imposui; si id credidissem olim chartae adessent mihi, et jam loties scribis cras mittentur. Faciam cum libris, et chartis nostris, postquam placet tibi : nam hic vacaret per annum, si expectarem negligentiam tuam.
Vale. Roinae pridie Kalendas Junias.
Epistola XIV
Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo.
Rome, 27 septembre 1427.
Après quelques mois au sujet d'une plaisanterie mal entendue, il vient à parler du Tacite. Il le agréera caché chez lui; il sait les chansons qui courent à ce sujet. Il réitère ses demandes de parchemins et de livres à copier. // n'a pas de nouvelles du Tacite. Nicolas de Trêves n'a pas quitté Rome, mais il n'y a rien de nouveau.
Nunc ad priora. Cornelium Tacitum, cum venerit, observabo pênes me occulte. Scio enim omnem illam cantilenam, et unde exierit et per quem, etquis eum sibi vindicet, sed nil dubites, non exibit a me ne verbo quidem.
Membranas expecto, quas cum commodum erit, cura, ut ad me portentur. Paulus de Marganis me rogavit similiter membranas pro una Décade. Si potes hoc omis post me assume, et rem confiée pro me; ut opère tuo satisfaciam amicis meis. Transcribet enim Decadem Belli Punici, qua utetur postea scriptor meus. Librum meura mittas mihi per Marinum, cum venerit. Varronem tuum nondum absolvi; sum enim factus negligentior in scribendo. Decas Livii, quam misisti, pênes me est, eam servabo diligenter.
De Cornclio Tacito, qui est in Germania, nil sentio; expecto responsum ah illo monacho.
Xicolaus Treverensis nondum recessit. De libris nil postea audivi. Heri cum ipsum hac de re interrogassem, dixit se nil certi habere. Omisi hanc curarn librorum absentium, et ad eos, qui adsunt nobis, aniinum converti : nam nil audio, praeter fabulas.
Vale, et mei memor. Saluta fratrem Ambrosium et Carolum cum pritnum eos videris.
Romae v. Kal. Oclobris 1427.
294 EPISTOLARUM
Epistola XV
Poggius Nicolao suo sal. pi. dicit.
Rome, 21 octobre 1427.
Il accuse réception d'un Séncque et d'un Tacite, ce dernier en lettres lombardes en majeure partie effacées. Il en a vu un en lettres antiques à Florence, c'est celui qu'il voudrait avoir ou tout autre bien écrit. 11 désire savoir ce qui a conduit Niccoli à Sienne. Il a une chambre réservée à sa collection de marbres antiques destinée au Val d'Arno.
Misisti mihi librum Senecae, et Gornelium Tacitum1 quod est mihi gratum : at is est litteris loncobardis, et majori ex parte caducis, quod si scissem libérassent te eo lahore. Legi olim quemdam apud vos manens litteris antiquis, nescio Colucii ne esset, an alterius. Illum cupio habere, vel alhim, qui legi possit : nam difficile erit reperire scriptorem, qui hunc codicem recte légat; ideo cura, ut alium habeam, si fieri potest; poteris autem, si volueris nervos intendere. Tu tamen misisti librum sine chartis, quod nescio qua mente effeceris, nisi ut poneres lunam in arietem. Qui enim potest liber transcribi, si desint pergamenae? Curaergo de eis et item de altero codice, sed primum de chartis confice. Item pro Titi Livii Decadibus, prout olim scripsi.
Audivi te ivisse Senas, nescio quam ob rem, nisi forsan ad ediscendam ab illis gravitatem vivendi, et recte sperandidisciplinam; sed credam te satis gravari stipendiis publicis, ut aliam gravitatem non quaereres. Vellem a te scire voluptatisne, an molestiae causa eo adieris; nam non esset hoc parvi momenti. Affer nobis causam, et adeo honestam, quam possis tueri apud me, praesertim qui efïectus sum admodum capitosus.
Id quale sit scire cupis : habeo cubiculum refertum capitibus marnioreis, inter quae unum est elegans, integrum; alia truncis naribus, sed quae bonam artificem délectent. His et nonnullis signis, quae procuro, ornare volo academiam meam Valdarninam, quo in loco quiescere animus est; si tamen quies aliqua haberi potest in hoc procelloso mari. Sed tamen parandum aliquid est etiam ad somnum, si non ad quietem. Ea nos trahit spes ad labores continuos, quibuscum morimur, mors sola quietem affert corpori, utinam et animo.
Vale. Contentor chartam deficere, ne lougius philosophemur ad candelam.
Manu festina. Romae die xxi. Oclobris.
1 Cf. Iie partie, ch, 111, page 55.
Epistola XVI] Poggius pi. sal. dicii Nicolao suo V. C
Rome, ;> juin U28.
Il a corrigé les Philippiques de Cicéron sur an manuscrit ancien si défectueux, qu'il Lui a
fallu une sorte de divination : ou connaît sa sagacité en Côtte SOrtC île travail. 1 1 retourne le T»eite et le Tite-l.ive.
Phitippicas Ciceronis emendavi eu m hoc anliquo codice, qui ita pueriliter scriptus est, ita mendose, ut in iis quae scripsi, non conjectura opus fuerit sed divinatione. Nulla est femella tam rudis, tam insulsa, quae non emendatius scripsisset : sed sois in talibus me satis sagacem ; non potui autem corrigere omnes, quia et duae ultimae deficiunt et in reliquis desunt nonnulla: multum tamen lucrati sumus. Nam praeter id quod antea scripsi, duabus in Orationibus desunt etiam multa. Feram igitur mecum, eu m venero ad vos, Phitippicas meas, ututi illis possitis, quoad vobiscum fuero.
Vale : die v. Junii 1428.
Dedi Bartholomaeo de Bar dis Décadent Livii et Cornclium Tacitum1; ut illos ad te mittat : in tuo Cornelio deficiunt plurcs chartae variis in locis, et in Décade intégra columnella, prout videre poteris. 4£28.
Epistola XIX
Poggius pi. sed. dicit Nicolao sao.
Rome, 11 septembre 1428.
Il revient de Genezano où il a laissé le pape en villégiature. Nicolas de Trêves avait annoncé des lettres; elles ne sonl pas venues: il veut sans doulc intriguer son monde. Cornélius Tacitus garde le silence chez- les Allemands. 11 raconte une excursion à Fcrcntino en compagnie de Barth. de Monlepulciano. Il envoie la copie d'une épitaphe.
Heri cum essem Genezani, redditae sunt mihi abs te litterae, quas legi summa cum voluptate. Hodie veni Romani, reliclo Pontifice, quem spero tamen futura hebdomada Romam venturum. Ero igitur brevis, quia et nox est, et ego paulum fessus ex via neque amplius vigilare possum.
Litteras tuas dedi Panormitae. Minias Lucensis convaluit ex longo morbo, et cras hue deferetur in cistis; nam equitando est invalidus.
Nicolaus Treverensis scribit se alias scripsissc latins de libris illis, sed litterae non venerunt : itaque incertiores sumus quamdudum.
1 Cf. Ire partie, ch. III, page 56.
296 EPISTOLARUM
Hoc an dicat explicandae rei causa, an se extricandi, nescio. Hoc compertum habeo illum adfuturum nobis hac hieme, et ut opinor cum libris. Scriptum est enim sibi, ut mature redeat, et libros afferat ; quod si faciet, liberabimur hac cura.
Cornélius Tacitus i silet inter Germanos, neque quicquam exinde novi percepi de ejus operibus.
Opuseula, quae postulas, habebis, cum absolveris ea quae habes. Nolo te onerari pluribus rébus, ne succumbas laboribus variis.
Habes ad litteras tuas : nunc de me cognosce. Ego lucellum tibi apporto ex peregrinatiuncula nostra, quod licet parvi sis facturus, tamen nonnihil te oblectabit. Fuimus Ferentinum Bartholomaeus de Monte Politiano, egoque, ille animi laxandi gratia, ego antiquitatis quaerendae cum quodam amico nosiro, qui nos opipare accepit; sed sola die ibi mansimus, quo ego nunquam quievi, licet calor esset immensus; primum lustravi urbem, arcemque in ea antiquo opère perquisivi. Urbs est sita in monte; circum summitas montis cingit muro lapideo : omnis qui murus adhuc exstat solo tenus intrinsecus, extrinsecus vero multis in locis praelatus, et praeruptus, ut admirationem praebeat magnitudo operis : est praeferea turris quadrata ingens, cujus in duobus lateribus sunt litterae, quas videbis. Extra urbem prope muros in parte praerupta montis excisum est saxum secus viam, ad quod ascenditur cum difflcultate in hanc formam.
Intus est epitaphium, quod ad te transmitto quod, ut opinor, placebit etiam stomacho nauseanti. Sed vide, ut recti intelligas eas abbreviationes, sunt enim multae, et quid tibi de eo videatur responde. Fuit mihi summus labor légère lias litteras, primum illas quae sunt in turri arcis, cum sint a visu remotae, et magna ex parte consumptae vetustate, deinde eas, quae sunt in saxo illo; pluribus enim horis insudavi, et sudavi quidem in meridie ad solem. Sed tamen labor omnia vincit. Nequivi amplius investigare loca circumvicina licet cupiens, quia socii properabant.
Gharta déficit, et somnus premit. Vale; manu veloci.
Die xi. Septembris 1428.
1 Cf. Ire partie, ch. III, page 48.
LIBER TEIIT1US. 297
Epistola XX Poggius pi. sait, dicit Nicolao suo.
Rome, 15 septembre (U23. De T.).
Après être revenu sur la diffirulté qu'il a eue à lire L'inscription précédente, et fait une très jolie peinture de la foule qui l'entourait, il renouvelle sa demande de FI. Josèphc et de parchemin.
Rogo te mittas mihi chartas et Josephum quos dixi. Para etiam membranas pro Agellio, quem rogo postules a Leonardo nostro, et mittas mihi cum chartis. Saluta Cosmum, Laurentiumque. Vale; Romae xv. die Septembris.
Scribo ad Leonardum Aretinum de Agellio : tu tradito litteras, librumque petito, et simul epistolam suam quamdam, quam ad me mittas volo.
Epistola XXI
Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo.
Rome, 2 octobre (1428. De T.).
Il a relevé une autre inscription sur un mur à la porte qui mène à Tibur; de jolies femmes y assistaient. Il n'en dira rien à Niccoli pour le punir. Il redemande Aulu-Gelle, Joscphe, et du parchemin. On attend Nicolas de Trêves
Pridemaliud epigrammasummo cum labore purgato muro excerpsi, quod antea propter hederam, et virgulta nunquam potui légère : praeteribant plurimae feminae, nam id est in porta, qua itur Tibur, et quidem forma conspicuae, credisne me id pro mala fortuna advertisse? Adstabant nonnullae, ridebantque velut inanem meum laborem : ego eas ibidem jocans ridebam. Censesne, tu, homo severe, hoc pro malefîcio habendum? Quae fert casus non sunt culpanda, quia sunt plena voluptatis. Sed puniam te : non habebis hoc epigramma, cum sit egregium, nisi satisfeceris. Nam quod prius scribis difficillimis ad intelligendum notis, ego omnia plenissime lego, intelligo, excepfis quatuor litteris simul ordine positis : videlicet H. A. I. R. Tu si quid dubitas, praeterea ad me scribas velim : Oedipum me praestabo tibi.
Cura de Agellio ac Josepho, membranisque. Vale, et saluta Laurentium et Cosmum.
Romae die il. Octobris.
Xicolaus Treverensis cito aderit nobis.
298 EPISTOLARUM
Epistola XXII
Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo.
Rome, 30 octobre (1428. De T.).
Il a reçu livres et parchemin ; son copiste est à l'œuvre. Il voudrait avoir le Traité contre Apion pour le joindre à la Guerre Judaïque. 11 envoie l'épitaphc annoncée. N'ayant pas de nouvelles à donner, il fait de la philosophie pastorale.
Habui membranas, et libros, in quo fecisti mihi rem pergratam. Scriptor meus est in fine noni libri primae Decadis : postea incipiet Agellium, et brevi absolvet.
Cura ut habeam, si fîtTi potest, libros Josephi contra Appionem Grammaticum, quos volo addere ad historiam belli Judaici.
Mitto tibi epitaphium, de quo aliis in litteris ad te scripsi, id tibi placebit. Quid ad te amplius scribam, nescio.
Mihi crede, excepta domo, vinea, et horto, nihil amplius reperietur
in bonis
Derideas licet, ut soles, hoc consilium meum : ego perstabo in sententia. Tu vale.
Romae ni. Kalendas Novembris.
Epistola XXIV
Poggius pi. sal. dicit Francisco Barbaro. V. C.
Rome, 12 novembre (1428. De T.).
Après avoir promis son appui à Barbaro, au sujet d'une prébende en litige entre Hermolaùs et un Bartholomeo, il lui dit qu'il lui enverra son Dialogue contre les Avares; mais il n'ose le publier.
Ego enim nonnihil tibiexcudi, sed edere non audeo propter tempora: est enim contra avaritiam, quae ut multis inest, ita et multorum me metus movet, ne in se dictum putent. Tibi autem id, quicquid est, dedicavi. Si crederem non efferri, te participem facerem, ut ex eo elicerem consilium tuum, judiciumque exquirerem. Sed temporibus obsequemur. Vale, et me, ut soles, ama.
Romae pridie Idus Novembris.
Epistola XXV
Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo.
Rome, 13 novembre (1428. De T.).
Le parchemin qui lui a été envoyé ne peut servir. Il a dû en demander à Angelo
afin que son scribe ne chôme pas.
Ego ad te scripsi superioribus litteris membranas, quas ad me
misisti, inutiles et ineptas esse pro Agellio : itaque scripsi Ser Angelo, ut pararel alias quamprimum, ne scriptor cessct. Tu ifern eas solicita, et vale. Antonio Lusco salutem dicito verbis meis. Die xiii. novembris.
Epistola XXVII
Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo.
Rome, 27 novembre (1428. De T.).
11 entretient Niccoli de ses travaux de copies. Il a donné le Josephe à copier hors de chez lui; ribes le font enrager, il voudrait avoir le Traité contre Apion avant Noël. Il sait que Niccoli écrit peu l'hiver; il a cependant hesoin de livres. Il fait froid à Rome, aussi n'y a-l-il pas de mortalité.
Laudo tuam diligentiam de quarta Décade : ea nunc scribitur : non multum autem euro, antea ne, an postquam scripta fuerit, emendetur, quamquam duo habeo volumina satis tolerabilia inter mendosa. Huic quartae Décadi, ut conjicio, multa multis in locis desunt. Josepbus tuus scribitur extra domum, et cita absolvetur. De Agellio nescio quid erit : hi mei scriptores tanta molestia me afficiunt, ut persaepe mallem carere libris, quam illos tanto fastidio para ri. Expecto libros contra Appionem Grammaticum quos addam historiae. Eos cura ut habeam ante festum Nativitatis.
Primus et secundus libri quartae Decadis sunt admodum parvi, quippe qui non excédant sep te m folia : scribe, an ita sit in vestris. Scio te non indigere ad praesens orationibus Tullii; ego autem indigeo maxime, nam hae solae sunt apud me.
Scio etiam te hieme non scribere : si tamen omnino eas volueris, mittam primo, quod malueris, volumen, et cum illud absolveris, mittam reliquum : hoc modo et tibi satisfiet, et mihi.
Vale. Saluta Antonium Luscum. Hic aer propter frigus emendatior est factus, neque aliquos mori audio.
Romae v. Kalendas Decembris.
Epistola XXVIII
Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo.
Rome, 7 janvier (1429. De T.).
Il redemande le Traité contre Apion. Il ne veut laisser chùmer ses scribes. Les livres qu'il publie sont pour la postérité. Le parchemin qu'on lui a envoyé laissait à désirer.
Jamdiu expectavi Josephi libros adversus Appionem Grammaticum,
300 EPISTOLARUM
sed adhuc non venerunt, nescio aliorum negligentia, an tua ; quicquid tamen facias, in bonam partem accipio, et id bono animo fieri a te puto. Ego te solicito, quia scriptor jam absolvit reliquum opus, et difficile est eum tenere sine opéra. Mitte igitur librum, et quamprimum. Non tantum mihi satisfacis, quantum communi utilitati, et famae illius viri. Paro enim libros non mihi soli, sed caeteris, etiam posteris, quibus boni viri soient etiam prospicere. Quod si tbrsan aliquid morositatis, ut aliquando soles, concepisti; effunde illam in res, quae spectent ad me solum, in quibus patiar me non solum reprehendi, sed castigari.
Chartae, quas modo habui, et spurcissimae sunt, et admodum carae : tractavit Petrus in hoc Ser Angelum nimium velut rudem harum rerum. Habuissem hic membranas meliores viliori pretio : neque vero istis utar.
Agas verbis meis gratias Petro, qui mecum egit, ut dignum fuit fidentia mea. Vale et mitte librum, vel rescribe te illum non missurum.
Romae vu. Januarii.
Epistola XXIX
Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo V. C.
Rome, -26 février (U23. De T.).
Il lui envoie quelque chose qui va le mettre en appétit. Nicolas de Trêves a envoyé l'inventai] e des livres qu'il a; énumération de quelques-uns; il a surtout un volume qui contient vingt comédies de Plaute. Nicolas s'est trompé au sujet de la République de Cicéron; le livre qu'il avait vu était le Songe de Scipionde Macrobe. Poggio est inquiet de ce que Nicolas ne soit pas venu en Italie; aussi presse-t-il le cardinal Orsini de lesenvoyer quérir, mais la question du prix le refroidit; que Niccoli, de son côté, cherche donc un acheteur. Le moine de Hersfeld est arrivé à Rome sans le livre promis ; mais il va de suite aller le chercher et rapporter. Compliments de condoléance à Cosme et à Laurent au sujet de la mort de Jean de Môdicis.
Nescio an hoc tempus, et hi cibi fecerint tibi nauseam, quo stomachatus sis : ideo volui tibi aliquid epularum parare, quae erigant, atque excitent tibi appetitum : neque solum commoveant stomachum, sed te faciant oscitare.
Nicolaus ille Treverensis scripsit litteras cum inventario librorum, quos habet : in his sunt multa volumina, quae longum esset referre; dicit se habere multorum Operum Ciceronis, in quibus sunt Orationes de Lege Agraria, in Pisonem, de Legibus, de Fato, et plura alia ex fragmentatis, quae si essent intégra, magnum esset lûcrum :
LIBEB TERTIUS. i>Ol
aliud voluraen, in quo sunt \\. Opéra Cypriani Carthaginensis:item, qaod magni facio, A^ellium, ut putat, integrum, et quo magis gaudeas, Q. Curtium, in quo si1 primus liber; de fine nil scribit, sed existimo, postquara principium est, non déesse reliqua. Sedhocparum est. Habet volumen aliud. in quo sunt xx. Comocdiae Plauti: hoc ingens est lucrum, nequeparvoaestimandum. NominaautemComoediarum sunt haec cum principiis, si tamen ipse non erravit; ita enim transcripsi ex sua epistola : Plauti in Amphitruone; alia cui deest Domen; in Aulularia; in Euclione; in Captivis; in Baechidibus; in Mustellaria; in Menaechmis; in Milité; in Mercatore; in Pseudolo; in Poenulo; in Persa; in Rudente; in Sticho; in Truculento: incipit :
Dam bellum gereret amantl argento filio, etc.
Ponit harum comoediarum principia, quae omitto, quia non satis diu possum scribere propter lippitudinem oculorum, qui ab scribendo me impediunt.
De Republica dicit se deceptum, et illum librum fuisse Macrobium super somnio Scipionis : sed tamen se non desperare, quin reperiatur. Ait enim quemdam doctum virum dixisse sibi ubinam esset, et se quamprimum eo profecturum. Inventarium caeterorum librorum mittam tibi, cum ocium erit : sunt enim aliqua non contemnenda.
Verum, quod me torquet, hic non est nùnc venturus ad Italiam, et intérim multa possent accidere impedimenta. Dixi Cardinali, ut aliquem mitteret aptum ad portandum hos libros, cum non esset expectandus adventus illius; et nisi ita fiât, actum est. Ideo concalefacias tuis litteris Cardinalem de Ursinis, et ego quoquè eum stimulabo. Difficultas sola erit pecuniaria; nam hic homines multifariam frigent, propterea loquaris quibuscum tibi videtur. Si pecunia adesset, modus esset ad mittendum aliquem non insulsum, qui sciret convenire hominem, et libros déferre. Tu modo ut placet.
MONACHUS HERSFELDENSIS VENIT ABSQUE LIBRO 1 ; MULTUMQUE EST A ME INCREPATUS OB EAM CAUSAM : ASSEVERAVIT SE CITO REDITURUM,
nam litigat nomme Monasterii, et portaturum librum. Rogavit me multa : dixi me nil facturum, nisi librum haberemus ; ideo spero
ET ILLUM NOS HABITUROS, QUIA EGET FAVORE NOSTRO. HabeS Satis pi'O
coena. Vale.
1 Cf. I'e partie, ch. III, page 48.
302 EPISTOLARUM
Manu veloci. Romae xxvi. Februarii 1428 ^
Unum erarn oblitus : audivi virum illum optimum, et amantissimum patriae Joannem de Medicis decessisse : dolui, doleoque quam maxime, tum patriam carere tali cive, tum filios destitutos lali parente, et nos amico optimo atque humanissimo, quamvis patrono debui dicere. Credo Gosmum, Laurentiumque maximo dolore affectos, ita enim postulat, et ipsorum virtus, et parentis. Sed sapientia utendum est, cum sit opus, nescio au minus in adversis, quam in prosperis.
Dicas Cosmo, ut non obliviscatur, quae olim sibi dixerim; non est enim eadem ratio omnium, et temporum, et hominum. Vale, nimis enim scripsi.
Epistola XXX
Poggius Nicolao suo sal. pi. dicit.
Rome, mai (1429. De T.).
Le cardinal Orsini a promis d'envoyer à Pâques un mandataire auprès de Nicolas de Trêves.
Solicito Gardinalem ut mittat pro libris; is missurum pollicitus est post Pascha. Si forsan epistola tibi placeret, cura ut habeam ejus copiam, quia illius transcribendae non datur tempus. Vale, che gli occhi mi.
Ego jam Opusculum absolvi 2, de quo alias ad te scribam et simul legendum mittam, ad exquirendum judicium tuum.
Epistola XXXI
Poggius Nicolao suo sal. pi. dicit.
Rome, 3 avril (1429. De T.).
11 se justifie d'avoir omis d'envoyer le catalogue de Nicolas: ce n'est pas à lui qu'il avait été remis. Personne n'avait fait cas des comédies ; c'est lui qui en a montré le mérite. Il a fait connaître l'essentiel à Niccoli. Laurent de Médicis est à Rome; il lui portera le De Araritia.
Tu forsitan existimas me negligentem exscribendo tibi notam librorum, de quibus scripsit Nicolaus Treverensis : nihil minus; sed indignor aliquando eos quibus me in rébus gravioribus facillimum
1 C'est la date qui se trouve dans le manuscrit. Mais c'est une erreur manifeste de copie, ainsi que le fait remarquer de Tonelli; il faut lire 26 février 1429, puisque l'épitaphe qui est sur le tombeau de Jean de Médicis porte qu'il est mort le 20 février 1429; c'est ce qu'atteste aussi Aminirato, Storie florentine, t. II, p. 1040.
2 Le Dialogue contre les Avares.
praesto, reddere se mi hî in leviusculis diffîciliores. [ta stomachpr persaepe el simulo me négligera ea, quorum sum cupidissimus. Gum ostenderentur mihi litterae Nicolaï, statim cum veni ad nomina Comoediarum Plauti exclamavi lucrum ingens factum, statjmque sumpto calamo céleri manu cedulam conscripsi, quanti ad te mitto his litteris insertam. Caeteri nihil aestimabant, sed a me admoniti, quod non advertebant, coeperunt, ni imperitorum mos est, magni aestimare. Rogavi litteras, ut significarem tibi omnia diligentins : negayit se daturum : iterum legi, et praeter ea quae ad te scripsi, ni! est quod magnifaciam. Saepius petivi mihi fieri copiam litterarum, quamvis magis tibi quam mihi satisfaciendi causa petivi; adhuc non potuihabere; procrastinandotcnuit, aliam exaliaexcusationemferendo. Nicolaus tamen paucos libros nominat; sed dicit se missurum inventarium; id cum venerit, scies.
Cum viro suavissimo Laurentio sum quotidie, neque ab eo possum avelli, tantum afficior moribus suis. Curo eum abducere a moestitia mortis paternae et revocare advitae jucunditatem
Per Laurentium mittam tibi opusculum illud quod absolvi, id est, contra avaritiam. Oportet me illud occulto tenere, ne quis in se dictum aestimaret, donec veniat tempus edendi. Tu illud examinabis et diligenter.
Romae un. Nonas Aprilis.
Epistola XXXVI
Poggius Nicolao suo soi. pi. dicit.
Rome, 6 mai 1429.
Prière de communiquer le De Avaritia à Ambroise le Camaldule et à Léonard Bruni.
Laurentius de Medicis dabit tibi dialogum quem absolvi contra
avaros
Communicabis etiam, si videatur tibi, cum Ambrosio nostro, ut, et quid ipse sentiat, baurias; tum etiam dabis legendum Leonardo Aretino, ita tamen, ut ante me facias certiorem tuae sententiae; nam ad ipsum scribam, quoque me velle judicium suum, ne se putaret posthabitum. Quamquam vereor, ne se oflensum putet hoc sermone propter avaritiae suspicionern. ^ed in commune dicta sunt omnia; si quis pro se dictum putabit, id pro eo dictum aestimetur. Non autem
304 EPISTOLARUM
apposui titulum, ut non sciatur meum esse, antequam a te corn-
probetur
Vale. Romae die VI. Maii 14>29.
Epistola XXXVII
Poggius Nicolao suo sol. pi. dicit.
Anaijui, 9 juillet 1129.
La cour a fui Rome à cause de l'épidémie. Barlholomco de Montepulciano est mort. 11 ne peut songer à demander un congé au pape. Il a été au Mont-Cassin; il y a trouvé le Matlieseos de Firmicus et une partie du De Aquaeductu de Frontin. Il a emporté le manuscrit pour le transcrire parce qu'il est fautif et presque illisible. Il a trouvé un buste de femme en beau marbre.
Si vales, bene est; ego equidem valeo. Discessus meus, ne dicam fuga ex Urbe, fuit repentinus : ideo nihil ad te scripsi, neque ad meorum aliquem. Turbatus enim eram et conterritus ex morte Bartholomaei de Monte Policiano, viri clavissimi, mihique imprimis carissimi * : accessit autem subita recessio, atque improvisa Pontificis, a quo impetrare non potui, ut ad vos venirem, cum diceret solum Cincium non posse ei satisfacere; itaque ne se relinquerem volui.
Contuli me igitur in agrum Cassinatem, locum amoenissimum omnium quos viderim, ibique fui cum cardinali Placentino diebus VI. Vidi autem bibliothecam Monasterii, repperique librum, in quo erat Julius Frontinus de Aquaeductu Urbis2. Et item Firmici Matheseos libri vin ; sed in principio desunt primus liber et item pars secundi. Nescio an alias legeris hune librum, quod ad me scribas velim. Porlavi volumen hoc mecum, ut transcribam libellum Frontini, cum sit mendosus, et pessimis litteris, adeo ut vix queam légère.
Expiscatus sum ibi caput marmoreum muliebre cum pectore incorruptum; mihi quidem placet : inventum est autem his diebus, cum eruerentur fundamenta cujusdam domus. Hoc ego dedi operam, ut hue ad me deferatur, et deinde in hortulum meum ad Terram Novam, quam ornabo rébus vetustissimis
Vale et saluta Laurentium et Gosmum. Anagniae die ix. Julii 1429.
1 Cf. Ire partie, ch. II, page 29.
2 Cf. Epist., III, 26, 27, 29, 32, 34. Il renonce au Frontin du moine allemand; il le trouve au Mont-Cassin.
Epistola KXXVIII Poggius pi. sal. dicii Nicolao suo.
Ferentino, 15 juillet 1429.
Il voudrai! faire copier V Butoir e naturelle de Pline. Que Niocoli lui dise s'il a été satisfait de Pécriture de l'Àulu-Celle. Dans le cas contraire il changera de scribe, Ne se croyant pas à l'abri de l'épidémie, le pape a quitté Anagni pour Ferentino.
Egojam cessabo a labore scribendorum librorum : unus (amen est liber, qui si dabitur aliquis scriptor, in mea erit suppellectili. Is est Plinius de Xaturali Historia. Igitur te rogo, ut pares milii charfas majoris paulo voluminis, quam sint eae, in quibus sunt prima et quarta Décades. Vide an litlera illius qui scripsit Agellium, tibi placeat, quia adhuc est mecum. Sed vel novum insfituam in reversione nostra propter hune librum : ideo da operam, ut membranae non desint. Si volumen Decadarum tibi placeret, id su me pro exemple
Pontifex est Ferentini, ubi et sum ego. Gurabo ut valeam. Cum litteris parum habui commercii his diebus, quibus magis de fuga quam de studio cogitavimus ; aliquid tamen impertiar temporis, cum sol fervet, quo tempore contineo me domi.
Saluta verbis meis Antonium Luscum, Cosmum et Laurentium. Yale.
Ferentini die xv. Julii 1429.
Epistola XXXIX
Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo.
Ferentino, 23 juillet <429.
Il enverra le Frontin dès son arrivée à Rome. Il est très bien avec le supérieur du Mont- Cassin. De Plautc et des autres auteurs qui sont en Allemagne, il n'en faut point parler, car la cour est disséminée en maints endroits. 11 a appris que Nicolas devait venir à Home aux calendes de novembre avec ses volumes. 11 n'a pas accepté d'occuper la place de Oartholomeo; il préfère sa liberté et ses affaires de livres.
Julium Firmicum, cum venerimus Romam, ad te mittam. Est iriîhi summa amicitia cum abbate Cassinensi, ut non sit opus intercessore. Scribam tamen Cardinali ad servandam honeslatem. Liber est correctus, et minime mendosus, ut videtur, excepto defectu primi libri.
De Plauto, et reliquis auctoribus", qui sunt relegati apud Alemanos, non est tempus agendi aut loquendi, nam sumus sparsi omnes variis in locis. Cum Pontilice paucissimi et alii probibentur hue accedere :
306 EPISTOLARUM
itaque vivimus quodam modo solitarii. Spero tamen, ut percepi ex litteris Nicolai Treverensis, ipsum venturum ad Urbem cum libris, circa kalendas novembris, et ea fuit causa, cur Cardinalis non miserit eo unum ex suis, prout decreverat. Ego autem non fui solicitus, sed importunus, ut ipse quemdam destinaret pro libris : sed nosti mores nostros, omnium rerum incuria est in nobis, ambitione et cupiditate exceptis.
De libris meis quid ageres scripsi ad te per alias litteras, quibus respondi tuis quae erant paucis verbis scriptae, sed utilibus ; in eis me mones, ut aliquando vacem mihi et Utteris me dedam : hoc est optimum consilium prof'ectumque a suraraa tua in me benevolentia. Id sequor, quantum permittitur ab occupationibus, perseveroque in eo proposito, ut aliquando mihimet vivam sepositus ab hujusmodi curis.
Multi persuadere volebant mihi, ut post obiturn Bartholomei nostri vellem subire onus multarum rerum quas il le perferebat et me insinuarem in interiora Pontificis, susciperemque res agendas etiam sponte. Ego autem sum aversissimus ab ea sententia. Nam id non quietis esset principium, sed laboris immensi, et pro libertate, quam desidero, subire maximam servitutem... Hanc diem, nil defuit mihi ad honestam vitam et liberalem
Manu festina. Ferentini die xxm. Julii 1429.
Si facultas erit, videbo Arpinum, Ciceronis nostri patriam, distat enim xvi. milia passuum.
Epistola XLI
Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo.
Ferentino, 8 septembre 1429.
11 n'écrira que quelques mots. 11 a demandé un congé et va venir à Florence. 11 causera avec Niccoli de leurs affaires de livres.
Hodie redditae sunt mihi abs te litierae quibus, quia spero me ad vos venturum, respondebo paucis. Petivi enim licentiam a Pontifice, quam neque abnuit, neque concessit : sed ex conjecturis me obtenturum confido.
Qui cupidus esset status atque honoris, Pontificis lateri adhaereret; at ego minime ambitiosus abeo longius ab eo. Hoc scribo, ut plane videas me perstare in eo quod decrevi; multi enim id admirantur : at ego alias ex aliis causas fingo. Sed haec, et alia multa coram, si dabitur
l.ir.Kli QUARTUS. 307
facilitas. Nondum vidi Arpinum, non enim tempus nactus sum adbuc, quo possetn illuc profîcisci; sed forsan postridie, quo die dicitur Pontifex discessurus, abibo eo ad sciscilandum an ullae reliquiae supersint ex illis priscis aediûciis. Non tamen hoc affirme Depuella1 ci libris $ii>)\d confère mus connu. Vale.
Manu f'estina. Ferentini die vin. Septembris 1429.
KPISTOLARUM LIBER QUARTUS
Epistola I
Poggius plurlmam sctlutem dicit Nicolao suo V. C . 2
Terra-Nova (21 novembre) 1429.
11 a reçu du Pape l'ordre de rentrer à Home; il pari de suite. 11 recommande de lui envoyer le Pline et le parchemin. Il a deux scribes à occuper. Il engage ISiccoli avenir le rejoindre.
Secutus sum consilium tuum, ut hic essem aliquandiu, neque ila cito Romain proficiscerer ; nunc vocor et ita, ut diutius morari nequeam. Nam Pontifex non solum miratur tarditatem reditus mei, sed culpat; et quamvis causa honesta sit, tamen malivolorum atque obtrectatorum linguae promptae sunt ad obloquendum. Ideo, cum Dei gratia, cras profisciscar, qui erit dies xxn. hujus mensis, etcurabo ut valeam quod poterit fieri ..
Te rogo ut cures de membranis tam Plinii, quam reliquorum voluminura, quae ordinaveram apud eum qui libros ligai, ut et fiant cito, et quamprimum deferantur Romam. Item postula ab Leonardo primam Plinii partem et historiam virorum illustrium quam transtulit ex Plutarcho, et a Cosmo volumen suum, in quo vitae illorum continentur : haec cura cum diligentia.
Orationes quas petis non habeo : sed vide an tempus sis habiturus istic ad scribendum, cum ut videor videre, multa et signa et indicia sint pestis futurae, ut existimem te, si recte sapies, venturum Romam. Sed his alias.
Solicita mernbranas et codices et illurn Cosnii non omittas : nam duos habeo scriptores,etego sum imparatus ad omnia, nisi mihi adsis.
1 Le buste antique qu'il avait trouvé.
2 Rentré à Rome avec le Pape vers le 10 septembre, Po^io était immédiatement parti pour la Toscane. Il était encore à Terra-Nuova le 21 novembre, quand il reçut l'ordre de revenir au secrétariat.
308 EPISTOLARUM
Yale, et Carolum nostrum1 saluta verbis meis. In Terra Nova, manu festina, 1429.
Epistola II
Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo.
Rome, 13 décembre U29.
Il se plaint de la lenteur et de la mauvaise grâce de Niccoli à lui envoyer les livres qu'il demande; les scribes qu'il avait laissés sont partis; mais il en attend deux autres. Le prieur du Mont-Cassin lui a demandé le Frontin; il s'est borné à copier ce qui lui a paru intéressant. On craint la peste à Rome.
Ut obsequar voluntati tuae mitto ad te per Candidum 2 nostrum antiquum volumen illud Orationum Tullii, et item Nonium Marcellurn, quos tantopere postulas, ut videatur totum studium tuum et opéra ex illis pendere. At cum illos receperis, scio te repositurum ubi multis mensibus, ne dicam annis, illos non videas, et me prives lectione. Tenuisti jam Lucretium3 duodecim annis, et item Asconium Pedia-
1 Carlo Marsuppini cTArezzo, petit-fils de Marsuppini, secrétaire de Charles VI de France et gouverneur de Gênes. Professeur en renom au Studio de Florence. Jaloux de Filelfo, il s'allia contre lui à Niccoli, Ambroise le Camaldule et Poggio. En 1444, à la mort de Bruni, il devint chancelier de la république. Poggio, à son tour, lui succéda en 1453.
2 Candido Decembrio, secrétaire à la cour pontificale, il passa en 1450 en la même qualité au service du duc de Milan. Érudit célèbre, il a laissé beaucoup d'ouvrages écrits en latin.
3 Le poème de Lucrèce fut un des ouvrages anciens entièrement ignoré des érudits italiens du xive siècle que Poggio se flattait d'avoir mis au jour. Ses contemporains lui adressèrent d'enthousiastes félicitations. Nombreux et de grande valeur étaient alors les hommes, qui, à la suite de Ficin, Gémiste, Manille, voyaient dans la renaissance des lettres la fin du christianisme, l'affranchissement de l'esprit humain, et le triomphe de la philosophie antique. Géiniste put en oser faire la prophétie au concile même de Florence.
M. Munro (Lucreti Cari de Natura reruni, Introduction) conclut de cette lettre que Poggio avait dû faire parvenir à Niccoli un manuscrit original vers l'an 1417, alors qu'en compagnie de Bartholomeo de Montepulciano, il envoyait en Italie des trouvailles faites, disaient-ils, dans les couvents suisses ou allemands.
Rien, croyons-nous, ne donne droit de penser que Niccoli ait eu un texte ancien en sa possession. Poggio ne lui fit guère parvenir que des copies (Cf. Ire partie, eh. IV, page 65). On a trouvé dans sa librairie et conservé à la bibliothèque Laurentienne à Florence, le manuscrit de Lucrèce qui a servi d'archétype aux exemplaires qu'il a mis en circulation; il est d'une main moderne.
Il existe deux manuscrits anciens à Leyde et des fragments à Copenhague et à Vienne.
Mais Poggio, qui dans sa correspondance signale comment il a découvert les moindres ouvrages, ne dit rien au sujet du De Natura reruni. On ne peut savoir ainsi où, ni sur quel document a été faite sa transcription.
nu m, et septem annis nul amplius Petronium Arbitrum ; et ut videor, lemplum vestrum1 citius absolveretur, quam abs te ii scribanlur libri. Nunc etiam Orationes etNouium ardenter cupisetacsi reliqua ja'ii sint perfecta, ettibi maximum sit ocium, Incipias unum aliquem ad me remittere : non enim i la occupatus sum ul non aliquando vacem litteris. Cura ut habeam Lucretium, si fieri potest. Non enim potui universum librum légère, cnm semper fuerit peregrinus : vellem ut jani civis efficeretur. Et Nonium Marcellum cura ut habeam quamprimum; nam tu in librorum copia versaris, ego in summa inopia, ut aliunde haberi nequeant. Non solicifo de chartis, ut de libris, quos volo; nullum enim scriptorem liabeo, namis qui unicus erat, abiit, et duo qui venturi erant, nondum venerunt.
Liber montis Cassini repetitur a me; itaque remittam eum; transcripsi enim, ut nosti, de Aquaeductibus, quod mihi curae erat; reliqua non magnopere me délectant; illis ergo aequo animo carel 6.
Ego nunc recte valeo : tu, ut. continuo valeas, cura. Adhuc non sumus vacui suspicione pestis, quae nonnunquam saltim discurrit urbem et aliquos laedit, licet paucos, et raro admodum : sed tamen non sumus securi. Gommenda me Gosmo et Laurentio, ac Carolo.
Romae die xiii. Decembris 1429.
Epistola IV
Poggiits pi. sal. dicit Nicolao suo.
Rome, 27 décembre 1428.
Il n'enverra le Frontin et l'Aratus que lorsqu'il aura reçu les livres que INiceoli déticnl depuis s: longtemps. Nicolas est arrivé avec un volume de 16 comédies de Piaule, dont 4 déjà connues et 12 nouvelles. Le cardinal Orsini ne les a montrées à personne autre que Poggio; elles sont en lettres carolines détériorées. 11 y a des lacunes; il faudra les faire rctranscrire par un érudit. Les autres livres appui les par Nicolas sont sans valeur.
At etiam quereris de Julio Firmico : si liber fuisset meus, eum ego tibi condonassem; eum vero sit Monasterii Cassinensis, nunquid credis Abattem decennio expectaturum fuisse? Nam de Frontino2 et fragmento Arati, quod scribis, Il li apud me sunt, quos ad te mitfam,
1 Le Dôme, commencé en 1298. 11 fut inauguré en 1435 par Eugène IV, à son dépari de Florence. On vit le cardinal Orsini, solennellement monté sur une haute échelle, asperger d'eau bénite le somme! des parois.
■ Poggio n'a pu envoyer que la copie faite de sa main. Un manuscrit de Fron- %ini de Aquaeductibus est encore au Mont-Cassin. Mais il faut remarquer <|u'il n'est pas ancien; on le regarde comme étant de la fin du juv8 siècle, <^'. Ep., 11,34.
310 EPISTOLARUM
cum scivero te priores, quos recensui, conscripsisse. Non enim tôt opuscula in unum congeram, exquo nullum explicetur. Te vero rogo, ut vel Lucretium, vel Asconium ad me mittas, quos faciam quamprimiim transcribi, et postea ad te remittam, ut illos teneas quantum libet: idemque si de Petronio effeceris, erit mihi pergratum.
Quod vero de Plauti comoediis nihil ad le scripsi, causa fuit superior quam retuli : decreveram quippe expectare litteras tuas, et ut verum fatear, licet non expédiât, tamen, ut more meo loquar, nil mihi tam grave accedisset, de quo ad te scripsissem prior. Nunc vero et saepius et libens scribam. Nicolaus Treverensis hue venit afferens secum sexdecim Plauti comoedias in uno volumine1, in quibus quatuor sunt ex iis, quas habemus; scilicet Amphitruo, Asinaria, Aulularia, Captivi : duodecim autem ex lucro; hae sunt : Bacchides, Mustellaria (sic), Menaechmi, Miles gloriosus, Mercator, Pseudolus, Paenulus, Persa, Rudens, Stichus, Trinummus, Truculentus.
Has nondum aliquis transcripsit, neque enim earum copiam nobis facit Cardinalis2. Tamen adhuc nullus praeter me petit. Liber est il lis litteris antiquis corruptis, quales sunt Quinliliani et multa in multis desunt. Non faciam transcribi, nisi prius illas legero, atque emendavero; nam nisi viri eruditi manu scribanlur, inanis eritlabor. Verum decrevi expectare paulum, antequam amplius de bis loquar Cardinali; cum enim instigatur, tumescit; silentio res vilescet apud eum. De Agellio et Gurtio ridicula quaedam attulit; Agellium scilicet truncum et mancum, et cui finis sit pro principio et unam chartam, quam credebat esse principium Curtii, rem insulsam et ineplam ; reliqua in spongiam abierunt
Vale, et me, ut soles, ama. Romae vi. Kalendas Januarii 1429.
Epistola XI
Poggius pi. sal. dicit Nicolao suo V. C.
Rome, 3 septembre 1430.
Il se plaint de ce que le cardinal Orsini ne veut pas lui laisser prendre copie de Piaule. Il occupe ses scribes à transcrire les lettres de saint Jérôme.
De Plauto nihil egi quod cuperem : antequam Cardinal is discederet,
1 Mais d'où venait le manuscrit de Plante apporté par Nicolas? Comment étaitil entre ses mains?
2 11 avait acquis le volume sur les instances de Poggio.
LIBER QU \i;its. 3JJ
rogavi ui dimitteret librum; ooluil : non intelligo hominem; videtur BÎbi rem magnam fecisse, cum tamen niliil operis sui attulerit ad ejus inventionem, sed id agît, ut per alium repertus occultetur ab eo : dixi el sibi et suis, nae nunquam amplius librum petiturum ab eo ; et ita Bel : malt) dediscere, quod didici, quam per ejus libros aliquid discere.
Facio per unum de mois scriptoribus scribi epistolas Hieronymi, et jani habeo ad numerum c : perquisivi varia volumina, et ex eis collegi clx. Audivi esse in monasterio Cassinensi volumeh litteris longo bardis, in quo sint epistolae ccxxv. Scripsi statim cardinal] Placentino qui illuc pestem, quae domi coeperat, aufugit ut mit.teret mihi id volumen. Si hoc faciet, erit mihi pergratum1
Vale. Ilomae ni. die Septembris.
Epistola XVII
Poggius Nicolao suo sal. pi. dicit.
Rome, 6 janvier (1431. De T.).
Le Cardinal a fait don de deux copies de Piaule au duc de Milan et au marquis de Ferrare; mais elles sont fort mauvaises. Antonio Lusco a, sur son invitation, mis en tête de l'ouvrage des vers à sa louange. A moins d'être fort savant, on ne saurait lire le manuscrit de Plaute.
Plautum hacienus non potui habere; nunc si possem, nollem; polliceorque tibi me nunquam amplius petiturum a Cardinali, neque lecturum illum istis tribus annis, etiam si ultro concederetur. Transcribitur modo donoque mittetur Duci Mediolani 2, qui eitm per litteras postulavit. Marchio item Ferrariensis 3 petiit : dabitur illis, sed ita corruptus, ut vere a barl)aris redire postliminio videatur.
Cupit bomo noster tanquam triumphi bonorem ex boc libro, ac si ipse illum suo studio aut impensa reperisset. Rogavit Antonium4 Luscum, ut in principio adderet aliquid, quo constaret tantae rei fania. Itaque fecit quosdam jambicos, quos tanquam pro argaimento àddidit cqjeri. Sed si quando illum transcribi fecero, abjiciam baee nova et veterem Plautum amplectar.
Nullus, mihi crede, Plautum bene transcribet, nisi is sit doctissi-
« es. Eplst., VI. 19.
2 Philippe M;i:'i<\ •Nicolas III.
* Cf. Etnsi., II. 20. note.
312 EPISTOLARUM
mus : est eis Hlteris, quibus multi libri ex antiquis, quos a mulieribus conscriptos arbitror, nulla verborum distinctione, ut persaepe divinandum sit. Quaeritent caeteri, ut libet, ego hoc toto triennio Plautum
non legam : etiamsi quae scio dediscenda essent
Romae die vi Januarii.
EPISTOLARUM LIBER QUINTUS
Epistola XVIII1
Magnifico Domino meo, Domino Leonello de Este Equiti 2. Florence, 4 mai (1434. De T.) 3.
Il a eu l'occasion de s'entretenir avec son frère Emilien, admirateur éclairé de Tite-Livc. Il lui a dit qu'il serait facile d'avoir les Décades qui manquaient, car pendant qu'il était à Rome un Suédois lui a révélé, sous la foi du serment, leur existence en Danemark dans un monastère de l'ordre de Cîleaux. Une autre personne a confirmé son témoignage. Sur le conseil que lui a donné son frère, il en fait part à Leonello dont on connaît la généreuse protection qu'il accorde aux lettres.
Cum essem hodie in secretiori aula4 summi Pontificis, una cum egregiis quibusdam viris, in quibus vir praestans, atque omni laude dignus Omiliadus 5 frater tuus, ac Feltrinus Eques Ferrariensis doctrina et dicendi copia excellens; inier loquendum incidi in eum sermonem, ut laudarera multis verbis Titum Livium Patavinum, eumque omnibus Historicis Latinis et Graecis dicerem praeferendum. Nam ne apud Graecos quidem reperitur quispiam, qui tanta elegantia et gravitate sermonis, septingentorum annorum tam amplam materiam scribendi, tam diffusam, tam variam, tam magnificam, et populi omnium gentium domini ac victoris res pace et bello gestas fuerit complexus quae adeo excellentes et egregiae extiterunt, ut omnibus omnium aliarum nationum, populorum, regumque longo intervallo anteponendae esse videantur. Sentiat Plutarchus quid velit, et Graecos Latinis comparet : nequaquam tamen illos adeo extollere ver-
1 Epistolae (De Varletate Fortunae), 30.
2 Leonello ne succéda à son père qu'en 1441 ; mais il était le préféré de ses fils, avait une grande situation et était un ami passionné des lettres.
3 Chassé de Rome par les Colonna, Eugène IVr avait transporté le siège pontifical à Florence.
* Il habitait Santa Maria Novella
8 Emiliano, un des nombreux bâtards, comme Leonello lui-même, de Nicolas 111.