AD PERPETUAM BEI MEMORIAM
Vencrabilibus frotribus Archiepiscopis et Episcopis, ac dilectis filiis aliis ecclesiasticis viris, in Comiliis generalibus Cleri Gallicani Parisiis congregatis.
Gratulaliones vestras, quibus editam nuper a Nobis pro comprimenda inquietorum hominum contumacia Constitutionem excepistis, ex dalis ad Nos litteris vestris, magna quidem animi voluptate, cognovimus, novam inde fîduciam concipientes non inanem fuisse laborem nostrum, vosque pro pasloralis vestri muneris debito ciiraturos, ut extinclis prorsus supremo Apostolicee Sedis judicio janseniani erroris reliquiis, idipsum tandem sapiant omnes, sintque perfecli in eodem sensu et in eadem sententia. Yerum uberem adeo gaudii nostri roateriam turbavit admodum nonnullarum epistolarum aliarumve scriptionum palam editarum delata ad Apostolatum nostrum notitia, quibus nihil magis obtendi atque adstrui videtur, quam ul summa dictœ Sedis auctoritas multifariam impetatur, période ac si nulium hodie episcopali zelo argumentum dignius occurrat, quam beati Pétri Sedis potestatem attenuare, unde ipse Episcopaîus et tota auctoritas notinni hvjus emersit{\). Quodque mirandum magis, quin et deplorandum acerbius Nobis fuit, tentari hacc vidimus eo ipso tempore, quo extirpandis errorum radicibus, quibus Ecclesias vestras infici senti&batis, imploratum a vobis, potestatem vestram plane imparem expertis, et ab ipso Ghristianissimo et reliijiosissimo Rege instantius expetitum Primœ Sedis bracbium et auxilium, paterna qua vos Ecclesiasque vestras charitate complectimiir, libentissime impendebamus.
Agnovimus in boc sane consuetas nequissimorum quoramdam
(1) Innocentius I, Epist. ad Patres Concil. Carth. II, anno 417.
hominnm moliiiones, qui dum jansenianum virus quoi corde retinent, pœnarum metu proferre non audeant, Romanse Sedi, a qua comprimi se maxime sentiunt occullum veluti bellum indicere conantur, ac per importunas quaestiones in Gatliolicae Unitatis perniciem, dissensionum semina spai^ere. Vos autem, Venerabiies Fratres, quorum muneris erat inquietos corripere, nimis dolendum est, eorumdem potius suggestionibus cedere, ecclesiarumque turbatoribus non satis adverlentes manus praestare.
Quis enim vos constituit judices super Nos? Numquid inferiorum est de superioris actoritate decernere, ejusque judicia examinare? Pace vestra dictum sit, Venerabiies Fratres, intoieranda plane res est, paucos epiïcopos et illarum potissimum ecclesiarum, quarum privilégia et décora nonnisi Romani Pontificis favore ac beneficio constant, adversus sui nominis et honoris authorem (l) caput attollere, ac Primae Sedis jura corrodere, quae non bumana, sed divina authoritate nituntur.
Interrogate Majores vestros, et dicent vobis, non esse particularium antistitum, Apostolicae Sedis Décréta discutere, sed implere(2), etquandoquidem episcoporum Gallise, sancto Leoni Magno de conseusione iîdei gratulantium, verba producitis, ab iisdem utique discere poteratis, quae vestri similium, quos propterea imitari non pudeat, Antistitum, in recipiendis Apostolicae Sedis definitionibus, partes rêvera sint : Apostolatus vestri, inquiunt, scripta, ita ut symbolum fidei quisquis Redemptionis sacramenta non negligit, tabulis cordis adscripslt, et tenaci, quoad confundendos hœreticorum errores paratior sit^ mémorise commendavit (3).
Longe ergo olim aberant pracstantissimi Galliarum Episcopi
(1) Innocentius I, Epist. ad Concil. Milevitanum.
(1) « Nos (Kpiscopi) qui sacro<; canones et Décréta Sedis Romanorum Pon- « tificutn sub ipsius Apostolicae Petrae judicio exequimur, niliil aliud quam « juste judicantium fautores et justorum judiciorum exécuterez, obedien- « tiam Sancto Spiritui prsestamus, qui per eos locutus est, et Sedi Aposto « licae, a qua rivus Religionis et Ecclesiasticae ordinationis et canonicaa " judicationis profluxit. " (Hincm. Rhem. tom. II, Operum, p. 462.) Idem Hincm., ibid., p. 250, alloquens summum Pontificem. « M^um est mea, « vobis obediendo, committere, et non vestra judicia discutere. »
(3) Epistola Ravennii aliorumque Episcoporum Gallorum ad sanctum Leonem Papam.
ab arrogando !-ibi jure discutiondi Apostolicre Sedis Constitutiones, quas ut ipsum lidei symbolum recipiebant, nec multum tem])oris aut sedulitatis impendendum censebant, ut de illarum fxseculiune deliberarent ; sed satis sibi esse arbitrabantur, si earum tenorem ad eonf'undendos haereticos memoriœ commendarent ; docebantque iasuper (qnod vos maxime animadvertere ouorlel) Romani Ponlificis delinitiones non ex ipsorum fide diiudicandas, sed potius suara ideo firraam ratamque agnoscebant quod detlnitioni Romani Pontificis consentiret. Audite illos sanclo Leoni iUi subdentes: « Doctrinae, post Deum, vesirœ « débet quisque Hdelis adliaerere, ut constanter teneat quod cre- « débat; débet etiam infidelis, ut a perfidia sua, agnita veri- « tate discedat, et Apostolicse institutionis luce perfusus, erroris « sui tenebras derelinquat(i). » Hœcest Patrum fides, hapcMaiorumlradilio, bsec constans veterumGallicarum, sicut et caeterarum tolius orbis christiani ecclesiarum régula, quae quorumlibet deraum novis huraanorum ingeniorum adinventionibus oppugnari potest, labefactari omnino non potest.
Neque vos ipsos, venerabiles Fratres, praeclara vestra aut sacrarum litterarum peritia, aut in evellendis priscis Ecclesiae monumentis sludium, ac diligentia, ignorare patitur, quod « cuncta per mundumnovit Ecdesia, quod nimirum Sedes beati Pctrl ApostoU de omni Eaiesia [as habeat judicandi, neque cuiquam liceat de ejus judicare judicio. » Profecto si vel ipsam Aposlolicœ noslrgeConstitutionis formam et quidem ron a Nobis recens adinventam, sed a prœdecessoribus nostris, longa sœ^ulorum série, usurpatara observare placuisset, qua omnibus Arcbiepiscopis et Episcopis Gonstitutionis ejusdem exsecutionem et observantiam integram, auctoritate Apostolica, piœcipimus, commiltiraus et mandamus, edoceri vel ea satis poteratis, nos, in bac eadem causa, non vestrum consilium exposcere, non rogare suffragia, non exspectare sententiam, std obedientiara injungere; obe'^dienliam scilicet illam, quam beato Petro Apostolorum Pr-ncipi, sauclœque Romanœ Ecclesia-, ac Nobis nostrisque ApostolicisDecretis atque Mandatis, in ipso sacrœ vestrœ inauguratiouis limine, solemni juramento poUiciti estis(2).
(1) Ibid.
"l) 0 DTreta, ordinaliones, scnlentias, dispositiones, reservationes, pro-
iEgre quidem, venerabiles Fratres, in hoc inviso argumento versamur : memores enim tenuitatis nostrœ, non ut dominantes in cleris apparere affectamur, sed subditi omni humanae creaturœ propter Deum esse cuperemus, atque utinam datum Nobis esset humiliori loco consistere! At vero, cum neutiquam privatam nostram, sed Apostolicfe beati Pétri Sedis, in qua non immeriti solum, sed et inviti, divino sic disponente judicio, prsesidemus, causamagamus,postquam diu multumque studio pacis et unitatis amoretacuimus, pluraque perperam adversusejusdem Apostolicse sedis jura dignitatemque gesta, charitate Ghristiquse patiens est, et paterna prorsus indulgentia toleravimus, dum inordinatopravoque processu, impunitate transgressionum, quotidie augentur excessus, et crebrescunt culpœ, quœ toleratae sunt studio fîdei reparandœ et amore concordice , amplius dissimulare Nobis aut silere non licet; locum nempe Unigeniti Filii Dei ac Salvatoris nostri Jesu Christi, quem indigni tenemus in terris, ultra négligera nec possumus, nec debemus.
Videmus enim, Venerabiles Fratres (quod non sine intimo paterni cordis nostri mœrore loqui compellimur), plurima in dies, ab iis qui se Gatholicos profitentur, palam scribi minuendis, convellendisque hujus sanctee Sedis juribus, ea profecto, ut minimum dicamus, libertate ac licentia, quae nonnisi hseterodoxis Ecclesiae hostibus gaudio, orthodoxis vero piisque scandale ac luctui , nemini certe fructui ac utilitati esse possint. lis porro vel ipsa quandoque nonnuUorum Episcoporum scripta consentire, nimis deploranda, Nobisque minime ferenda res est, quasi vero eadem Apostolica judicia pro sancienda régula fidei a summis Pontificibus lata, quse, paucos ante annos, divijia ac summa per universam Ecclesiam auctoritate nUi(\) , omnis Gralli cana ecclesia, datis ad prsedecessores nostros litteris, palam professa est, modo fere infirma debeant, ac veluti nutantia reputari, nisi superveniente vestro, paucorum scilicet Episcoporum, judicio fulciantur.
« visiones, et mandata Apostolica, lotis viribus observabo, et faciam ab a aliis observari... Mandata Apostolica humiliter recipiam, et quam fidelis- « sime exsequar. » {Juramentum singulorum Episcoporum in sua consecratione.) (I) Epist. Episc. Gall. ad Innocent. X, anno 1563.
Currebatis bcne, venerabiles Fratres, et prœclare Majorum vestionim seculi veslipia, ad Apostolicam Sedem, tamquam ad /idei arcem, totiiis dibciplinœ Metropolim, et unitalis Gathoiicae cenirum, quo omnium ecclesiariim lineas coUimare necesse est, ne alio distortae ruinam inveniant, et ad beati Pétri fidem nun- ^ua//H/e//C('c/(/f/»(l),qualigerelicorumerrorespereraptoriodecreto prostranlur, iideoter non minus quam humililer cuni'ugiebatis. Qxiare ergo tam cito transferimini pêne mi aliud Evangelium, ac si fidei arcem, et iliscipb'nœ Metropolim ut minus lulam explorare tentetis, lineasque veslras non ad unitalis Catbobcœ cenirum deducere, sed potius centrum ad Uneas vestras exigere velle videamini, ac demum beati Pétri iidem nnnquam deficientem a^'noscere erubescatis?
Videte, quaeso, et in conspectu Superni Pastoris, qui nos omnes in veritate sua jndicaîurus est, sollicita mente perpendite, num illud sit, quod vestri muneris, quin et honoris esse profitemini, et in quo Gallos semper potiores fuisse gloriamini; Sedem scilicet Apostolicam colère, an potius lœdere? Num banctœ Romanao Ecclesiœ jura, honores, privilégia et auctoritatem conservare^det'endere, augere ac promovere, quod prœvio consecralioni vestrœ juramento pariter spopundistis ; an potius eadem jura convollere, honores imminuere, privilégia et auctoritatem velut in dubium revocare ?
Et quidera cum, ut magnus olim fidenter aiebat Léo: Prœter illam Pelram, quam Dominus in fundamenio posuit, slabilk esse nequeat ulla conslructio(2), videte, venerabiles Fratres, ne ista porro causa sit, cur post tôt annorum curricula, nunquam in ecclesiis vestris pax vera fuerit. nec unquam futura sit, nisi, ut yos ipsi non ita pridcm loijucbamini, profligandis erroribus Romana3 Sedis invalescat auctoritas, et clara firraaque de rébus ad Calhûlicam fidem pertinentibus prolata sentenlia caiiginem omnem discutiat, animos fiucluantes componat, dissiiia prohibeat, Ecclesiau tranijuillilalem, splendoremque restituât. Tum demum unanimes idipsum sentienles^ et non eruntin vobisschismata, cum prima) Sedi, unde sacerdotalis unitas exorta est^
(1) Epist. Fpisc. Gall. ad Innocent. X, anno 1600.
(2) S. Léon. Epist. .j4, ad Maician. Aug.
huinili adhaesione consenlielis: tune a subditis voIjîs ovibus integram obedientiam exigetis, cutn eam Romanœ Ecclesiae, cui vos subjectos esse cognoscitis, pleno animo prsestiteritis.
Maneat ergo, venerabiles Fratres, suus episcopali ordini honor et dignitas; sed quos posuerunt Patres nostri terminos non excédât; Roraanam Ecclesiam ecclesiarum omnium Matrem ac Magistram nuUi inferiores Antistites ju'icare aut docere prse>umant, aut post ejus julicare judicium: a sed quœ Roma- « nus Pontifex (veteres vobis Gallicanos Canones recitamus) se- <c cundum suum sacrum minisierium, aucioritate Apostolica a decreverit, in summa veneratione ab omnibus suscipiantur, a et débita illi obedientia in omnibus conservetur(l), et maxime a ab his » (ut olim Gallus Antistes et quidem non ignavus episcopalisamplificator juris admonuii)(2),« qui in illis regionibus ot habitant, in quibus, divina gratia per ejus prsedicationem, « omnes in fîde genuit, et Catholico lacté enutrivit. »
Non ut confundamus vos, hsec scribimus; sed pro Pastorali nostra sollicitudine, quam vobis debemus impendere, ut t'ratres, et filios carissimos admonemus^ rogamus, et obsecramus in Domino Jesu, ne effusa nimis de Apostolica Sede, amantissima Parente vestra, unde vobis religionis, propitio Ghristo, fons et origo manavit, ejusque Gonstitutionibus et Decretis scribendi, judicandive licentia cœteris per universam Dei Ecclesiam, offendiculo sitis. Dispensatio enim Nobis crtdita est, et ad Nostrum tendit reatum, si, contra paternarum régulas sanctionum beati Pétri ejnsque Sedis causam deseramus; qaoniam si negligenter ea, quae maie usurpantur, omittimus, excessus viam aliis aperimus.
Nemo vos seducat inanibus verbis, aut falsa vobis protendendae magis auctoritatis vestrse promissione, blandiatur. Disc^mus omnes non altumsapere, sed timere, cum scriptumsit: Rectorem te posuerunt, noli exlolli: cumque admonente Domino studere debeamus, ut, qui major est in nobis fiat sicut minor, pudeat et qui minores sunt, Majori se aequare, quin et preeferre quodammodo velle videantur. Gharitatem sectemur, sine qua nihil
(1) Concil. Pontigon.,cap. 2, tit. 9, anno 876.
(2) Hincm.; Rhem. in Prœf. opusc. De dicortio Lothar. et Thielhergx.
sumus, qu:c non inpalu)\ non est aiabillosa, non quxvit qu:v sua sunt et multo minus quae sua non sunt tentare pnt'sumit. Maneat dispoMilio veritalis ipso Cliristi verbe lirinata, quod eliamsi cœlum et terra transierint, prjuterire non potest, ut scilicet beatus Aposlolus Petrus, cujus adhuc in sua Sede vivil potestas, et excullit auctoritas et cujus etiam dignitas in indigno harede non déficit, con/irmure debeal fratres suas non ipse a fratribus con- /irmari (l).Unitatem demum Gatholicae Ecclesiœ, rejectisvanis et inutilil)uscontentionibus, quîL'mapisqu.TSlionem prœstant, quam iTiiiicationera Dei, firmiter custodiamus; unitatem scilicet illam qurc, ut a majoribus noslris accepimus, in eo potissimum sita esse dignoscitur, ut, qucunvis in populo Dei mulli sacerdotes sint mulliquepaslores; omnes tamcn proprie rcgal J'etrus, quos principalller régit et Christus (2).
Et apostolicam benedictionem vobis omnibus, Venerabiles Fralres, quos sincera in Cbristo charilate diligimus, quare et vobis liborius ad ulilitatem vestram loquimur, peramanter imperlioiur.
Datum Roma', ad Sanclum Petrum, sub annulo Piscatoris, die décima quinta Januarii MDGGVI, Pontificatus nostri anno sexto.
(1) " A le emendari Ecclesiam Romanam nihil opus erat; nam illa... po- . testalcm a Christo accepil regendi alias et gubernandi, confiimajuli et cor- . ngendi. non ut ipsa confiimetur abaiiis. Et lu, iaquit Salvalor aJ Petium, ■ aliquaruln conrersus, confirma fratres luos. Non dixit; Confirmare a fra- • tribus tuis, sed confirma. » (Josephus Episcop. Methonensis ad Marc. Eugen. Ephesin. Metropolitanum.)
(2) S. Léo, Serm. 3, de Assumplione sua.