‹ De l’authenticité des annales et des histoires de TaciteChapitre 81 sur 102 · EPISTOLA XXXII · texte numérisé non relu

EPISTOLA XXXII

Poggius sal. pl. dicit Nicolao suo.

Rome, 29 septembre (1425. De T.).

Les héritiers d’Antonio feront vendre ses livres par avarice. Il prie Niccoli d’acheter pour lui les Tragédies à 7 sequins et au même prix le De Officiis pour B. de Bardis. Il n’a pas encore le Frontin ; on a apporté du Mont-Cassin Sulpice Sévère. Un religieux de Cluny a promis de lui copier Tertullien, mais il ne faut pas compter sur les paroles d’un moine. Il est pressé d’avoir du parchemin.

Ex binis tuis ad me litteris cognovi de Antonii libris. Insulse mehercule factum, eum thesaurum detrudi in locum, ubi nullum fructum sit allaturus. Nescio quod ejus fuerit consilium graecos libros collocasse apud ïllos bipedes asellos, qui ne latinos quidem ulla ex parte nossent. Non Musis illos dicavit, sed pulveribus, ac tineis, credo veritus ne quis aliquem fructum ex eis posset capere. Tamen. nisi cavit testamento ne posset vendi, cito, ut opinor, auctionem facient, aut avaritia impulsi, aut ignorantia.

Scribis te invenisse tragoedias venales vit aureis, ut putas, et item librum de Officiis. Tragoedias egomet cupio habere jamdudum : itaque si tibi in eis ea pecunia bene collocari videtur, volo, ut pro me emas. De Officiüs vero pro Bartholomaeo, qui olim scripsit Cosmo, hoc est mensariis, ut nummos tibi darent quos peteres : pro tragoediis vero pete a Nicola.

De Lactantio quoque vide et quid possit fieri, et si quid aliud incidat ad manus, quod existimes dignum nobis, ftutemet confice, nec aliud mandatum exspectes. Julium Frontinum aliquando eruemus ex agro illo Cassinati : sed durum est impellere istos nostros barbaros, ut aliquid sit eis dulce praeter pretium. Si persensissem, quando

! Nous ignorons quel est ce personnage.

is qui Severum attulit eo profectus est, ambos auctores attulisset nobis : fuit enim ille frater, qui est cum Cardinali Placentino, qui antequam iret, nil mecum locutus est de profectione sua. Ejusmodi hominum genus nisi cum egent aut petendi gratia, raro videntur. Solicito tamen Angellottum, nec despero, quin brevi potiamur libro.

Quidam ex monasterio Cluniacensi quamprimum discedet a Curia. Is factus amicus mihi merito meo pollicitus est se curaturum, ut Tertullianus transcribatur, idque in fidem suam recepit. Spero aliquid faciet, quia eget auxilio meo; tamen monachus est, sed minime videtur malus : doctus quidem est, et librum novit. Cum de pecuniis agerem, et quo in loco vellet, pollicerer paratas fore, dixit nequaquam velle pecunias : totum enim suscepit onus, et quidem libens, ut videbatur. Tempus hominem probabit *.

Expecto membranas, eura ut eas habeam vel malas, dummodo quamprimum.

Scribo matri meae, ut curaret de trebiano, quod petis. Fac, ut ei litterae reddantur cito, antequam discedat : est enim ventura ad me post vindemias. Itaque mittito litteras, et una pro vino. Vale.

Romae 11. Kalendas octobris.

EpisrozaA XXXIII

Poggius pl. sal. dicit Nicolao suo.

Rome, 20 octobre (1495. De T.).

Il a reçu les Philippiques, les Tragédies, la ficelle, mais pas assez de parchemin. Les Tragédies ne valent pas le prix payé; il les passera à Bardis qui est riche et avide de livres.

Heri habui sacculum, in quo erant membranae, Philippicae, ac Tragoediae, una cum funiculo, quem jam majori ex parte amicis dedi.

Membranae sumime placent; sed cura obsecro, ut habeam reliquas pro Verrinis : nam futura hebdomada incipientur. Item perfice quaterniones, quos paulo antea scripsi, nec adeo sis molestus opificibus illis, ut tecum irascantur. Excedant paulum communem pulchritudinem, et id satis est mihi, postquam nequit aliter fieri.

Tragoediae pulchrae sunt, sed mihi videntur paulo cariores ; quidquid expensum est praëter sex florenos, id oneri est. Credo eas tradam Bartholomaeo nostro, qui et pecuniosior est quam Pogeius, et avidior.

1 Cf. Epist., IL, 36.

PO RCE PET

Page 1