CP ME DIS
laudes suas referrent, sic nil aegrius quidam ferunt, quam reprehensionem suam, à qua abstinendum est praesertim inter eos qui possunt proscribere. Vale; manu veloci xv. die Decembris.
Postquam haec scripseram, et item nonnullos versus ad Nicolam, subiit cupido aliquid scribendo ad Siculum tuum, quem mihi in litteris tuis commendas. [taque eodem impetu sumpto calamo exaravi aliquot versus, quos ad te mitto : tu rescribe epistolam, et ad eum destinato; erit enim his interclusa : nam et hora tarda est et alia instant. Scripsi quidem ut in buccam venit : si tamen videretur ineptior, retineto.
EpisToLA XXXVIII
Poggius pl. sal. dicit Nicolao suo.
Rome, 9 février (1:26. De T.).
Il attend d'Allemagne la réponse du moine et la communiquera de suite à Niccoli. I] retourne les Verrines ; il commence la copie de Spartien ; il demande Sénèque.
Ex Germania responsum est mihi, litteras illas esse redditas. Spero igitur me habiturum propediem litteras a monacho, et tum tecum omnia communicabo!.
Misi tibi Verrinas tuas; solum orationes retinui, ut fugiam impedimenta plurima in exportandis, et reportandis libris. Hic ligabuntur omnia. Historia Spartiani jam coepta est scribi. Alias a te postulavi opera Senecae, Cura obsecro, ut habeam exemplar. Recolo fuisse in libris Colucii volumen quoddam operum Senecae; it si est penes Leonardum Arretinum, nescio : tu id mihi significa, et quid in eo contineatur. Cura quantocius potes epistolam saltem ad me mittere. Cura ut valeas.
Romae v. Idus Februarii.
EpPisToLa XXXIX
Poggius pl. sal. dicit Leonardo Aretino.
Rome, 20 mars (4426, De T.). 11 s'adresse directement à Léonard pour avoir Sénèque. Son scribe français est dressé à écrire en caractères antiques ; il copie Spartien, les auteurs qui ont écrit la vie des empereurs après Suétone. Il voudrait lui mettre en mains Sénèque; il aura grand soin du volume.
Aestimo te habere volumen quoddam operum Senecae, quod fuit
1 C£. Ire partie, ch. III, page 45.
EPISTOLARUM
olim Colucii nostri communis parentis doctorum hominum. Id si ita est te rogo majorem in modum, ut librum ad me mittas, quoad illum faciam transcrib1.
Docui enim quemdam Gallicum librarium meum scribere litteris antiquis, qui nunce in manibus habet historiam Heli Spartianti, caeterumque qui post Suetonium vitam Imperatorum scripsere. Ea absolvetur cito.
Igitur cupio deinceps habere philosophum omnium gravissimum in
supellectili mea : ad quam rem juva me, obsecro, hoc volamine, et
| illud trade vel Nicolae nostro vel Cosmo ad me deferendum. Transeri-
1 Du betur quamprimum, et tib1 integer incolumisque liber restituetur; si
reperirentur hic exemplaria, non gravarem te hoc munere ; sed vel
sunt nulla, vel ita mendosa, ut nedum intelligi, sed ne lesi quidem
| latine possint. Tu ergo satisfacias desiderio meo. Hoc nil gratius mihi | | | potes facere. Vale et rescribe.
D: | | Romae xx. die Martin.
| EpisroLaA XL Poggius pl. sal. dicit Antonio Panormitat.
NEL, M Rome, 3 avril (1426. De T.).
| ; Le jeune Lamola lui a apporté l’Hermaphrodite; il en félicite Beccadelli, Il lui conseille EL cependant de suivre l’exemple de Virgile et de s'occuper d'œuvres sérieuses. \ À Joannes Lamola? adolescens, ut percepi, tum doctus, tum studiosus, | attulit ad nos libellum epigrammatum tuorum, quem inseribis 4. \ Hermaphroditum, opus et jocosum, et plenum voluptatis. Hunc Di: | | cum legisset primo vir: clarissimus Antonius Luscus, multisque | verbis laudasset et ingenium et facultatem dicendi tuam (nam liber est suavissimus), misit deinde illum ad me legendum. Delectatus | sum mehercule varietate rerum, et elegantia versuum, simulque Li admiratus sum res adeo impudicas, adeo ineptas tam venuste, tam | | composite a te dici, atque ita multa exprimi turpiuscula, ut non enarrari, sed agi videantur : neque ficta a te jocandi causa, ut existimo, sed acta aestimari possunt. Laudo igitur doctrinam tuam, jucundi-
! 1 Beccadelli de Palerme, humaniste et poète ; fondateur de l’Académie de Naples, | influent à la cour d’Alphonse V, il obtint pour les œuvres et les manuscrits de | Poggio des rétributions considérables.
? Lamola de Bologne, disciple de Beccadelli.
ERDEte [4 te ve ee TRE RS =
ae
RL EE AL ee
CLEA
tatem carminis, jocos, et sales; tibique gratias ago pro portiuneula mea, qui latinas Musas, quae jamdiu nimium dormierunt, a somno excitas.
Pro caritate tamen, qua omnibus debitores sumus, unum est, quod te monere, et debeo, et volo; ut scilicet deinceps graviora quaedam mediteris : haec enim, quae adhuc edidisti, vel aetati adhuc concedi possunt, vel licentiae jocandi. Ita et Virgilius adolescens lusit in Priapeia; et multi praeterea, qui post lascivos versus, severioribus vacarunt,, Ut enim Terentius noster refert :
Haec aetas aliam vitam, alios mores postulat.
Itaque tuum est jam missam facere lasciviam, et res serias describere; ne arguatur vita impura libelli obscenitate. Scis enim non licere idem nobis, qui Christiani sumus, quod olim poetis, qui Deum ignorabant. Sed fortasse, sus Minervam. Tu ipse hoc idem sentis, quod laudo, proboque, et te ad majora hortor. Haec bono animo accipias rogo ; égo enim tuus sum; tu Poggium adsceribe in tuist.
Plura scripsissem, si per ocium licuisset : verum alias erimus longiores, si haec non displicuerunt tibi. Vale, et me quando id mutuum fieri intelligis ama.
Romae 1. Nonas Aprilis.
EPISTOLARUM LIBER TERTIUS
EPISToLA I
Pogqius pl. sal. dicit Nicolao suo.
Rome, 14 septembre 1426.
Niccoli lui avait reproché ses dépenses, les festins qu’il faisait; Poggio lui dit qu’il lui sied mal de lui faire la leçon. À ses plaintes de ne plus entendre parler de Tacile el des autres livres allemands, il répond qu’il ne s'endort pas. 11 n’enverra Spartien qu'en échange dAulu-Gelle, de Lucrèce et de parchemin. Il demande un César écrit de sa main qu’il avait vendu à Nicolas de Médicis, Caton et Varron., .
kespondebo et quidem paucis literis, iis quas post longum silentium a te accepi, cum essem extra urbem in Castello Pontificis. Et primum quod loco prooemii positum puto, me reprehendis de convi-
vis, et eorum sumptu. Risi mehercule ineptitudinem tuam, malo
1 Le conseil ne fut pas bien pris. Poggio, dans une lettre subséquente, se défend d’avoir rien voulu dire de désobligeant.
im
rer
288 EPISTOLARUM
enim quam inscitiam dicere, qui et me metiris ex animo tuo, et rumusculis credis. Venitque in mentem illius Terentianae sententiae: Homine imperito nihil quicquam injustius ; Qui nihil, nisi quod ipse facit, rectum putat.
Tu, si ego amicos et hospites mcos voco ad convivium, reprehendere non potes : est id quidem et antiquum et usitatum ; neque vitio dari unquam vel audivi, vel: legi, Si forsan sumptus te movet, et epularum apparatus, noli ex parcitate tua statuere modum alterius honorificentiae, . : 4 45 0e Dr POP
De libris Germanis nil dicam amplius, nisi me non dormire more tuo, sed vigilare. Quod si quidam, prout spero, fidem servarit, liber ad nos veniet vel vi, vel gratis. Quin etiam dedi operam, ut habeam inventarium cujusdam vetustissimi monasterii in Germania, ubi est ingens librorum copia : sed ne tu me molestes ista tua dicacitate, nil amplius scies!. Si vis habere Spartianum, cura ut habeam Agellium, et xx. quinterniones membranarum ad mensuram fol, et, si non sunt albae, non est cura. Mitte mihi etiam Lucretium, quem cupio paulum videre; eum ad te remittam. Cura ut habeam chartas quantocius, vel scribe te id aut nolle, aut non posse, nam parabo aliunde.
ogo te dicas Nicolae, ut mittat mihi librum belli Galliei et Civilis, quem habet scriptum manu mea : volo eum facere transeribi; salvabitur liber optime. Sed non expectet Kalendas graecas ; est opus diligentia, et ad hoc quoque responde. Vellem quoque mitteres mihi Catonem et Varronem de Agricultüra. Responde, nisi luna esset in Capricorno. Vale. g
Romae manu veloci : noctu xvirr. Kalendas Octobris 1426.
EpisToLA VI
Pogqius pl. sal. dicit Leonardo Aretino V. C. Rome, 25 septembre (1426. De T.).
Il le félicite de sa réconciliation avec Niccoli. Lui réclame Sénèque, lui demande l’exemption de impôt et le prix d’une bulle.
Audivi, quo nil gratius aures meae audire hoc tempore poterant, de tua, Nicolaïque reconciliätione?. ENS
1 Cf. Ire partie, ch. III, page 45.
2 Cf, Epist., IT, 11.
Rogavi te duo, cum a nobis discederes : unum, libros Senecae ut ad me mitteres : alterum, ut certior a te fierem, quomodo possem me exsolvere a praestando tributo, et an ea via esset accommoda, quam tibi exposui; excusatio videlicet, et privilegium clericatus : sed et addo tertium, ut cures de pecuniis, quae mihi debentur propter Bullam Faventini a me expeditam de census illius.
Itaque, si me amas, cura, ut de tributo quid agendum sit respondeas; reliqua ut perficias, eaque quamprimum, praesertim de pecuniis, quod polliciti estis; nam nullo modo est‘omittendum, Vale et rescribe.
Romae vi. Kalendas Octobris.
EPisToLA VIII
Poggius pl. sal. dicit Mariano Sozino.