EPISTOLA XXXV
Poggius pl. sal. dicit Nicolao.
Rome, 20 novembre 1495.
Rinuccio et lui lisent ensemble le Gorgias; il regrette de demeurer aussi loin l’un de l’autre. Il attend les volumes qu’il a laissés à Londres. Pour avoir les livres du Mont-Cassin, il faudrait y envoyer un homme instruit; mais où le trouver ? Nicolas Bildeston, orateur du roi d'Angleterre, désirait avoir quelques livres de Pétrarque; il'en transmet la commission à Niccoli. Il espère aller le mois prochain à Florence.
Etsi nihil sit in litteris tuis, cui magnopere respondendum putem;, tamen respondebo paucis colloquendi tecum gratia.
Utor Rinuccio ! familiarissime, ut aliquid percipiam ab eo eorum, quae dudum acceperam, quae penitus exciderant : visito eum saepe, prout vaco a negotiis, Gorgiam legens, atque audiens. Verum una est difficultas, locorum distantia : ipse habitat penes Sanctum Petrum, ego prope Anthium; itaque raro est facultas ejus conveniendi, nisi cum eo domum, quod possum difficulter : habitat enim Pontifex in colle Exquilino, ubi est Ecclesia Sanctae Mariae Majoris. Ttaque summo cum labore aliquid attingo : non desisto tamen eum lacessere : homo erat antea ignotus mihi: sed videtur perhumanus : doctrinam laudo, sed ut peritiorem graecae linguae, quam latinae. Quid aliü dicant, tu morem tuum servato : cum istuc venero, latius colloquemur : hoc de me teneas volo, me non semper loqui, quid sentiam ;
1 Nous n'avons pas de renseignements sur ce personnage. À cette époque où les négociations étaient très actives entre Rome d’une part et l’empereur, le patriarche et les prélats de Constantinople de l’autre, la cour pontificale avait beaucoup d'hellénistes à son service. |
sed satisfacere audientibus quandoque, et id putare humanitatis proniorem esse in laudem, quam vituperationem, ubi neminem sis laesurus.
Libros, quos habebam in Britannia dedi operam ad nos deferri : et eos, et reliquos item si quos habeo, volo apud me esse.
Libri vero Cassinenses non absque molestia haberi possunt : oporteret enim reperiri hominem doctum, qui eo proficisceretur. Sed is ubinam est? Ero tamen intentus, si qua facultas se dabit.
Nicolaus Bildeston legum doctor, orator Regis Angliae, homo est perhumanus, et familiarissimus mihi; eramus enim apud eumdem dominum ambo, et summa necessitudine conjuncti: is cupit habere aliquos libros Petrarchae. Da operam rogo, ut aliquid eruas nobis, quos is portet secum : emet illos quocunque pretio : tamen ne decipiatur, cura : simul forsan emet historiam Imperatorum. Quicquid a te petierit, te oro, diligenter satisfacias ei, quoad potes, quod erit mihi gratissimum. Suscipe eum ut Poggium in lis, quae cupit.
Mense, ut opinor, futuro ibo ad vos ut me extricem quocumque modo ab hac peste solutionis : si aliter nequivero, aut auctionem, aut proterviam faciam. Video enim morbum hunc perductum iri longius, nec finem habiturum, nisi quem fata dabunt. Sed multa timenda sunt, si conjecturam facies ex pluribus rebus, quas animo volvens multa cogor timere. Verum hic figo clavum. Si potero, peccata mea alibi purgabuntur, quam Florentiae in oneribus solvendis.
Vale, et quid de rebus publicis sentias, quid tu ipse judices, ad me scribe.
Romae xx. die Novembris 1425.
EpisToLA XXXVI
Poggius pl. sal. dicit Nicolao suo.
Rome, 15 décembre (1425. De T.)
Hi se plaint du retard dans l'envoi du parchemin qu'il réclame. Il approuve l'alliance de Florence et de Venise. 2 & envoyé par duplicata Les lettres à Nuremberg pour l'affaire du Tacile. 11 a oublié lé nom du moiné de Cluny. Il prie Niecoli, par mesure de prudence, de ne point lui parler des princes dans ses lettres. Il lui envoie des vers.
Scripsi ad te quidem cedulam quamdam totam iracundam, nec injuria, tanta lentitudine uteris in rebus meis; nam si scriptor membranas tuas expectasset, quievisset diu. Vellem, ut illae quae sunt ad
modum folii, essent plures: nam ex vit. quaternionibus nullum
284 EPISTOLARUM
volumen potest confici, vellem alios novem, aut decem, in quibus nedum festines, sed si utaris non solum lentitudine, sed Kalendis graecis, parum curo. Reliquae chartae majusculae sunt, de secundis loquor, quam eae, quas primo misisti pro Verrinis : itaque illas servabo, et Verrinis adjiciam alias, et urbanas. Scio te plures molestias subiisse pro hisce chartis; ita et tu pollicitus es, et caeteri, quibuscum res curanda est, impolitiores. Si aliquid accidit in manus chartarum pro volumine majori, eas pro me sumito; sed ut non festines nimium. Nihil a te petam amplius, nisi ut paulatim, et pedetentim fiat : celeritas enim odiosa est multis, mihi autem mora et tarditas. Sed haec hactenus.
Foedus ictum inter nos, et Venetos laudo, proboque: sed multi dicunt parum in eo servari decus nostrum, praesertim cum arbitrium pacis pendeat ex eis; ut ea accipienda sit, quam illi voluerunt dare, eoque tempore. Quod si ita esset, mallem honeste cadere, quam turpiter stare. Cupio scire conditiones, quas ad me perscribito cum potueris et cum vulgabuntur. Siculum tuum diligo ex verbis tuis : sunt 11li homines maxime vigilis variique ingenii et acuti. Si quid ad me scribet, rescribam, et quidem libenter. Scis tu morem meum : utinam ita possem liberalis esse pecuniae, quemadmodum epistolarum, in quibus pono parum laboris, minus impensae; onera belli non essent tibi molesta.
Ad amicum nostrum pro libris ! misi binas litteras, et quidem diversis nuntiis, quin ordinavi, ut cum litterae essent in Nurimberga, deferrentur ad monasterium per aliquem, qui responsum referret et ad id pecuniam parawi. ltaque quamprimum spero nos scituros aliquid certius.
Prior ïlle Cluniacensis? dedit mihi nomen suum, quod perdidi, scriptum in cedula, neque possum reperire qui noverit : hoc obstat quominus ad eum scribam. Adverte hoc quod deinceps scribam.
Te oro ut cum ad me es scripturus parce loquaris de Principibus, nec aliquid dicas quod, si litterae casu aliquo in alienas manus devenirent, alicujus aures, de majoribus loquor, possit offendere. Nam mecum loqui potes ut tecum : sed alios vereor. Ut Demosthenes, ut opinor, dicere solebat, nil se audire libentius quam voces, quae
1 CF. Ire partie, ch. IT, page 45.