PARIS LIBRAIRIE HACHETTE, ET C
EGREGIO SCRIPTORI ET MAGISTRO
Gy\STON BOISSTER
PROOEMIUM
Quffinam fuerint L. Annœi Senecae librorum fata, tum ipso vivenfe, tum in primo post ejus obitum sœculo, altenliùs consideranti, occurrit scriptorem singularem singulari fortuna usum, quiim hinc quid in hominum admiralione, illinc quid in detreclatione ultimum, idem sit expertus. Adeo ut illius exemplo manifestumpateat quantula judicii nostri parte quosdam auctores judicare soleamus, inhaerente illis proprio vel odio vel lenocinio, propter quod invitis etiam legentibus aut sordent aut placent. Quod si hoc accidit plerumque in his qui pectus nostrum, potiusquam mentem, pertentavere, quique nos non dulcibus vitiis (ut ait severior judex), sed inlimis generosi animi affectibus capiunt et tenent, dignus crat noster qui tali fortunse vice honestaretur. Nemo enim scriptor praecordiis humani generis propiùs accessit nec dignior exslitit qui perse, non scribendi arte îestimetur, quippe in quo imprimis référât quid, non quomodo dicat.
Nihilmirum igitur si omnia de L. Annaeo judiciainter se parum consentiant : praîsertim quum, in aequalium judiciis, scripta ab actis maie discernanlur, et de homine non minus (saepe etiam magis) quàm de operibus pronuntietur. Naturœ enim infirmilatis humanœ est non posse, cujiis vitam improbes, ejus libros œquo animo judicare si scribat bene, imo et si nialè : adeo inter celeberrimi cujusque vitam et sermones continuitatem quamdam et miram congruentiam, homini raro concessanj, requirimus, imprimis in philosopho et formulam honestee vitœ professo. Quid multa? volentibus nobis in legendo quam justissimis esse, forsitan non alia reperiatur via quàm non nosse quem legeris, aut, ante quàm noveris, amasse.
Sed de homine hactenus. Non nostrum est de Senecae privala vita jamdudum pendentem litem dirimero. Certent de eo histo-
riarum scriptores, velut Tacitus et Dio', vel ipsi secum parîini concordes inveniantur, nihil ad nos. Quod vero alii eum aut proisus omittant, sicut niinor Plinius*; aut obiler tanlum modo tangant, sicut Juvenalis^; aut anihigua et quasi maligna benignitate habeatit, sicut major IMinius Tacitusque*; iiimia credulitale et invidia, an odiosa Neronis memoria id facluni, nihil refert ad hujus libelli propositum. Cuni scriptore Seneca rem habemus, aut polius cum illis scriptoribus et dicendi magistris qui litterarium aliquod de nostro judicium fusius exaraveruiit.
Desuntquidem nobis (nec in mediocri damnojactura est), discipulorum' aut potius admiratorum ienmlatorumque Annœi testimonia. (Juibus ergo aculeis viva vox magistri audientinm anres pungeret, quibus elegantissimorum virorum feminarumque plausibus fuerit excepta, et duorum priucipum familiaribus imitationi proposita, non nisi mente concipere et eflingerc possunms. Quod lamen facile conjicimus, quum legimus apud Dionem" tam subito hominis favore motam graviter Caii invidiam, qua quideni suadeute nimium felix ingenium Seneca morte luissel, nisi niuliercula, saluti ejus devola, ut exsilium pro exitio decerneretur, impetrasset a principe. Ceteruni post exsilium non minus apud Neronem sive eloquentia», seu carminnm gratia floruit, icgre jam lerentibus istis « deterioribus », quos sane malarum magis quam bonarum arlium cura commovebat% quique Senecam non corruptaî institorem eloquentite, sed valentiorem apud principem praeceptorem variis criminationibus adoriebantur. Id enim vel maxime annolandum est, quod, quum propter tôt causas plures Senecam scriptorem asperrime impugnaverint, litterarum amor et prius etposterius non semper majoris,imo sœpe minoris momenli fuerit.
Nihilominus tamen Anmci scripte, etiam post ejus mortem, mira pollebant gratia, tum apud Neronianum cœtum, tum apud illos juvenes quorum moris est ad primam uniuscujusque, sub
1. Dio. LXI, 10. 4; — LXII. 2a, etc. — Tac, Ann. XIII, 2, 42, 11 ; — XY, 62.