lus/, or., X
— Cd —
alternis legcndum et scribendum praecipiunt; ambo de viliis orationis, et de « recenti hac politura » non modo conqueruntur, sed diserte disserunt et sapienter praecavent. Ambo denique, de processu ingenii humani cogitantes, bonam spem concipiunt et ad altiora semper spectant : « Viros suspice, etiamsi decidunt, magna conantes. » — « Si magnus vir cecidit, magnus jacuit*. » Talibus Annœi bene respondent illa Quintiliani : « Toto animo petamus nitamurque ad optinia, quod facientes aiit evademus in summum aut certe multos infra nos videbimus. » * -^ Hœc atque lalia dum ambo pronuntiant, verbis et numeris interdum simillimi% quasi conspirare in unum ingeniis quam diversissimis videntur, quum tamen unus boc agat ut exerceatur eloquentia, alter ut exerceat; unus ut pro se ars ipsa colatur. alter ut aliud per artem petatur; unus ut rhetorem ulique se gerat, aller utique pbilosopbum.