‹ De M. Fabio Quintiliano [microform], L. Annaei Senecae judiceChapitre 5 sur 236 · Agric · texte numérisé non relu

Agric

8. Suet., Dom. 10 : c Concionesque reg:um ac ducum ex T. Livio » [circumfcrenlem Met. Pomposianum proscripsit).

perducta, rursus ad infimum, velocius quidcm quam ascenderant, relabantiir* ». Inquirant alii, prout fert ingenium, vel ex repu blica, vel ex moriim publico statu, vel ex ipsa artis conditione, super tanti mali causis et remediis : nihil inter illos philosophantes, vel, ut ita dicam, politicos scriptores, et nostruni ludi magistrum erit commune. Qui quidem, quanquam de causis corruptse eloquentise et ipse suc more (rhetorico sane) tractavit^ in Inslitulione oratorla parum quid tempora ipsa aut incrementi, aut imniinutionis, aut varielatis arti dicendi afferre possint, curavisse videtur. Sed ad quemdam eloquentiaî vultum immobilem, semperque sui similem (ita saltem crédit), spectat, cui, nullis aliis circumspectis rébus, lotum se tradit effmgendum. Talis denique est, qui lapsam eloquentiam non per mores, per instituta, per omnes quum principis tum rei privatae publicaîque artes, sed per unum rhetorem confidat erigendam.

Quod tamen consihum arrogantia? arguendum minus videbitur, si hujus temporis moribus paulisper attendamus. Fuitenim, jamdudum fuit illa ferrea a»tas qua rhelor, libertos inter vel infimos paîdagogos relegatus, nullam apud cives auctorilatem habebat^ : viget nunc, floret ille, nec gratia apud principem, nec caret apud populum notitia. Imo, crevit ejusdem cum temporum infelicilate félicitas; dignitasque sub Augusto Tiberioque inchoala, intacta sub Nerone, a Yespasiano etiam aucta, ad cumulum suum provecta sub Domitiano fuit. Magno hominibus injecto studio olia quai faceret Deus lerendi, et lorpenlia desidia ingénia exercendi, expetiti sunt undi(iueseriosorum jocorummagistri, subtilitatum arbitri innocui, quorum ope, loquendi audiendique commercium sibi non omninoademptum credere servi poluerunt. Quo more magis ac magis vulgato, et jam in provincias manante*, cernere fuit (quod Tullio procul abominandum viderelur), nonnullos declamatores « ex intima fortuna in ordinem senatorium atque ad sumnios honores » elatos* : quum intérim princeps, eo utiliores imperio

Page 1