Suet. De ciaris rhetorihiift, 1. — Juv., VU. sub linem
rhelores quo magis inulilia docerent, id est, in meris verbis majus opus consumèrent, ralus, non privata impensa, velut Augustus in Yerrio, nec semper bona fide et simplici sludio, velut Vespasianus, sed jam nunc e fisco, quasi pro munere aliquo publico et neces^ sario, celeberrimo rhetorices magistro salarium institueret^ Habemus igitur Quintilianum, non hominem veteris infamise neque ullius stipendii, sed Domitiani quasi ab erudienda publiée juvenlule ministrum, ejus nepolum praeceptorem, insignem eumdem causidicum, ne dicam oratorem, et inter tôt famelicos scriptores ridiculosque poetas unum auctoritate, unum honoribus, unum fortunis non immeritis fruenlem^ Qui cum talis, tanlusque pro tempore, renovandae accederet eloquentise, suscepUe rei maxime par erat ipse, si quis unquam.
Adde quod, ut ipsi augeretur liducia, non tam per suam fortunam quam per alienam ruinam noster rhetor creverat. Namque, ut in libéra civitateliberalia sludia simul florent, et invicem adjumento sunt, nedum deirimento; ita, in serva, pro vila inter se pugnant, hosliliaque ex amicis facta, non nisi aliorum spoliis alla locupletantur. Quum igitur, exstincta liberlate, appareret omnibus mancam et debilem artemper se stare non jam posse, et, quo polissimum studia confugerent, ambigeretur, bine verborum arlificibus eloquentiam ad se retrahentibus, illinc sapientiae doctoribus recfe vivendi normam aliquam requirenlibus, potior primium visa est haec disciplina quîe temporibus accommodatior, et rhetores cessere philosophis. Qui cur crudelissimo cuique principi maxime odio mox fuerint, et eo egregiis viris cariores quo infeli^ ciores, longum erit altius repetere, et omnibus in promptu est. Vigebant ergo exagitati, et tacentes loquebantur, et timebantur obsequiosi. Namque in privata vita, et extra senatorium ordinem, quosdam Ruslicos Thraseasque agebant Epicteti Artemidorique : atque si verum sit proprium humani ingenii esse « odisse quem laîseris », parum erant principibus amandi vel stoici, vel etiam sapienti» veritatisque doctores utique omnes. Nulli sane intolerabiliores quam quorum erat professio « quiescere et minimum cum aliis loqui, plurimum secum »^ ; mox, adjuvante voce populi,
1. Suet., De ill. gramm.,n, (de Verrio Flacco) ; — Id., Vespas., iS. — Dial. or., IX. — S. Hier., {Chron. Eus. 01. , "216, 4) : « Quint, ex Ilispaniâ Calagurritanus (qui) prinuis Romie publicam scholam et salarium e fisco accepit, claruit. »
2. Juv. Sat., VU, 188 et passim. — Martial., II, 90. — Quintil., In. or. VI, proœm., 4. — XI, 2, 59.