‹ Découverte d'un cimetière mérovingien A la Chapelle-Saint ÉloiChapitre 11 sur 24 · XIE · texte numérisé non relu

XIE

60 VITA SANCTI TAURINI.

vultu, [candidus ut nix,| dicens eis : Sumite, fratres , patris vestri corpus, * et me præeunte sequimin], mi hæsitantes. Sumentes vero sanctissimi glebam, fidentesque de visione tanti viri, exeuntes per portam occidentalem, portavimus ? contra tertiam partem miliarüi, ubi vir ille qui præcedebat nos substitit atque ait : Hic, fratres, deponite corpus. Deinde intulit : Habetis mausoleum ? Cui cum respondissemus ‘|nos| habere, præcepit ut fodientes 1bi poneremus. Conducto itaque illo mausoleo, stante nobiscum eodem viro, fecimus fossam. [Cumque more defunctorum intus posuissemus corpus, et fletus et luctus omnium quasi ad cœlum pertingens esset magnus, erexit se de fossa quasi vivus et ait nobis : Filioli mei, nolite timere flerelque | desistite, atque virum istum in omnibus audite. Hoc dicto , collocavit se in sepulcro. Itaque aspicientes ad virum illum, exspectabamus quid præciperet. Qui ait : * Hunc, fratres, vestrum patronum a vobis auferri ne timeatis, quia sicut ego fui 1llius custos in vita, sic ero pro certo amodo et sepulto, et ejus memoria multa erit in sæculo. Nunc autem civitas hæc vestra subvertetur, sed tamen omnes salvi eritis, quod nullus vestrum peribit|. Postquam ergo omria ° consummavimus quæ erant sepulturæ congrua, ait ad nos vir ille quem credimus vere angelum patris nostri fuisse : © [Scitote quod per multa tempora incognitus erit locus iste]. Vos autem hinc quam cius recedite, ne involvamimi |a] jam propinquante hoste. Recepistis etenim a Deo laboris vestri retributionem. Sit ergo pax ommibus vobis. His dictis, non comparuit. Angelica itaque benedictione accepta, aufugimus timore hostis qui non longe aberat a nobis. Obsecro ergo omnes qui hanc beati viri vitam

+ B. Et me præeuntem sequimini. Confidentes autem de visione, nihil hæsitantes, sumpsimus corpus.

» B. Usque’ad tertiam partem miliarii ejusdem occidentis.

e B. Nos habere valde optumum.

4 B. Fratres, vos timetis patrem vestrum a vobis auferri ab hostibus ?

e B. Consummavimus sepulturæ ornamenta.

© B. Recedite velociter. ne involvamini ab hostibus. A Deo recipietis mercedem laboris vestri, et sit vobis {pax. Postea nusquam comparuit. Sed prius dixit : Pe Jonga enim tempora incognitus erit locus iste. * Apud B ad calcem omnia confusa.

VITA SANCTI TAURINI. 6{ legeritis, ut pro Deodata scriptore ejus oretis. Consistens enim civitate Mediolanis apud venerabilem virum Benedictum, febre detentus, ista breviter decucurri. Omnibus ergo legentibus hæc sit pax et salus, | infercedente| beato patre nostro Taurino, a Deo patre et Jesu Christo ejus filio Domino nostro atque Spiritu sancto illuminatore et sanctificatore totius Ecclesiæ sanctæ, bic et in æterna sæcula. Amen.

Page 1