NT
53 VITA SANCTI TAURINI.
illico triduanum indixit jejunium, quo peracto, apparens angelus Domini dixit beato viro : Gratias age creatori tuo : * animas enim tibi dedit tantummodo; locus vero 1iste erit desertus per multum tempus, sed iterum restaurabitur in melius. Tu vero, Carissime, coronam laboris tui a Domino recipies octava die.
bConvocato denique in ecclesia omni populo, nuntiavit illis cuncta quæ sibi fuerant ostensa. Audientes autem valde sunt perterriti, sed vir Domini blande consolatus est eos, monebatque ut in Deo spem omnem ponerent. Aliqui vero interrogantes, dicunt e1: Scimus quia vir Dei es, ‘sed petimus doceri, dum a nobis discesseris, quid erimus facturi. Respondit eis : Nolite timere ; euntes vero Romam nuntiate Beato Sixto Apostolico diem mei exitus, si adhuc martyrio non est coronatus. [Ego autem Deodatus filiolus ejus jam edideram unum libellum ° de sanctis ejus virtutibus atque sermonibus : mirabilis enim doctor exstitit. Sed quum longum est enarrare quomodo matrem suam honorifice sepelivit, qualiterque Licinius cum sua uxore pro Christi nomine ‘ gloriæ coronam sunt adepti, verum et qualiter accepta Beati Sixti benedictione ad propria sumus reversi, © quod in libello memorato inserui, hic prætermis. |
Præterea adveniente die dominica, adfnit omnis populus secundum consuetudinem in ecclesia. Venerandus autem Do-
» præteritis temporibus totam propemodum civitatem usque ad fundamentum de- »-<truxerat, cunctasque ecclesias populaverat, ita ut nec jam esset vestigium ali- » cujus ædificii. » Ex quibus verbis constaret Chunnos aut Hunnos illos hostes fuisse qui civitatem Eburovicum destruxerunt. Sed a textu historiæ quem codex noster 989 habet, vetustiori scilicet atque ad ætatem inventionis propiori, ista omnia commenta de Hunnis prorsus absunt. Neque enim Hunnorum colluvies, vivente Taurino, Gallias invasit, neque ad Aulercorum fines pervenit.
8 B. Quia animas tantummodo impetrasti.
b KR. Mane autem facto, et convocato in ecclesia populo.
€ B. Dic ergo nobis quis ibit nobiscum, et ad quam partem fugiemus?
4 B. Nolite diffidere ; properate Romam et nuntiate.
e B. De sanctis et bonie operibus ejus et de libris quos exposuerat : mirabilis enim doctor fuit, f B, Gloriose, 8 B. Quæ omnia in libello supcrius memorato inveniuntur,
VITA SANCTI TAURINI. 59 mini præsul |post| expleta missarum solemnia, præcepit populo ut quinta die iterum in unum convenirent valedicturus eis . * Cumque, ut jusserat, omnes congregati essemus die quinta in eadem ecclesia, audito quod sanctus pater deberet nos relinquere, et ad Christum migrare, non valuimus a fletu abstinere, sed et vulgus promiscuum intolerabili perstrepebat luctu. Ergo ? inchoato officio missæ, et peracto ex more a sancto paire, largiusque ad plebem facta prædicatione, verba consolationis in tulit, et multa eis futura quæ probavimus prædixit, Verbà vero salutaria ut éomplevit, residens in sede episcopali, benedixit omnes et absolvit dicens : Abite, fratres mei, in pace, et Dominus meus Jesus Christus sit vobiscum. [Nos autem, prospicientes versus illum, vidimus cirea altare * innumeram angelorum multudinem] et audientibus nobis, facta est vox dicens : Veni nobiscum, Deo dilecte Taurine, qui multas pro ejus amore sustinuisti * tribulationes ; en intrabis in gaudium Domini tui. [Testor Deum, ‘non me jactans dico, quod quasi usque ad cœlum esse me vidi ejus in obsequiis]. Mox autem ut vox prædicta est facta, tam densa nebula implevit ecclesiam, « ut nullus alium valeret recognoscere. Transacto vero quäsi unius horæ spatio, illa odorifera recessit nebula, et apparuit vir sanctus in sede episcopali sedens quasi orans, * manusque ét oculos ad cœlum habens intentos, cum beatus ejus spiritus angelicis manibus jam ferretur ad cœlos.
Facta itaque non parva quæstione a populo quo in loco sepelretur, ne ab hostibus inveniretur, déprecati sunt Dominum ut ostendere digiaretur ubi servi sui corpus ponere debuissent. Apparuit ergo ibi, dum anxiarentur, quidam vir honorabilis
1 B. Postera igitur luce, quinta feria, adfuimus in ceclesia omnes.
» B. Inchoato officio et ex more peracto.
« B. Abite, filioli mei, in pace.
4 B. Innumerabilem multitudinem hominum candidatorum.
B. Passiones.
f B. Non me laudans, quasi unus ad cœlum me vidi esse, nescio tamen quomodo, in ejus obsequiis.
B. Ut nullus ibidem potuisset comparem suum aspicere, » B. Extensas manus oculosque habens versos ad cœlum.