‹ Découverte d'un cimetière mérovingien A la Chapelle-Saint ÉloiChapitre 8 sur 24 · NE · texte numérisé non relu

NE

48 VITA SANTI TAURINT.

scientia fatuus, hæc uteumque fragili conscribere audeo stylo. Sed obsecro eos qui lecturi sunt, ne tantum attendant imperitiam eloquii, quantum devotionem scribentis, recolentes quod scriptum est : scientia inftat, caritas ædificat.

Temporibus igitur Domitiani regis, fuit vir quidam Romæ paganus, nomine * Tarquinius, ex ipsa {civitate oriundust, cui erat uxor vocabulo Euticia, nobil prosapia Græcorum orta verissimaque christiana. Sponsus vero ejus, Tarquinius, ut sævissimus lupus persequebatur Christi eultores, nesciens suam uxorem esse Dei famulam ; quæ sine cessatione assiduabat Dominum orationibus petens, ut lux divina cor viri sui irradiaret quo christianus fieret, insuper etiam talem ipsis filium daret, qui, veluti Samuel, Domino semper deserviret. Quadam autem uocte, cum lecto quiesceret, vidit sibi adstare virum angelicum, uterumque suum illum virga tangere, ac post paululum procedere virgam instar Lu, cujus flores? mirum dabant odorem. Expergefacta autem, cœpit intra se cogitare quæ esset hæe visio. Confisa vero in Domino, quod arcanum sihi esset revelatum profuturum, sancto suo hilaris abscondit in pectore, et jam creberrime loca sanctorum cœpit frequentare.

Adentente itaque tempore, infans nascitur, et Taurinus a parentibus vocitatur, transactisque aliquantis diebus, [mater | ad baptizandum 1llum beato Clementi, Apostolico videlicet et sancto viro, tradidit, atque somnium ei, quod olim viderat, narravit. Quod audiens beatissimus Clemens, ipse eum de sacris fontibus sustulit, vocatoque beato Dionysio Areopagita, qui cum 1llo tunc Romæ versabatur, retulit ei somnium Euticie, puerumque 1illi tradens, ait : Suscipe eum, carissime, et enutri, quousque confirmem 1llum gratia Spiritus sancti. At ille, gratanter illum suscipiens, talem in vocem fertur idem Dionysius prorupisse : 0 fili, multa tibi pro Christo debentur certamina.

a B, Tarquinus.

1 B. Deest : ex ipsa civitate oriundus. — Quibus verbis in vita sincera forsan deciarabatur origo romana gentis ex qua Taurinus ortus erat. b B. Nimium. — Errore typotherarum.

VITA SANCTI TAURINE 49

lis itaque diebus, efferbuit a Domitiano crudelissimo gravissima in christianios persecutio. | Tunc| advocans Beatus Clemens sanctum Dionysium episcopum, monere eum et precari cœpit ut, pro nomine Christi, Galliarum peteret partes, et populum 1bidem commorantem Domino adquireret, adjiciens : Forte enim a Domino * huc advenisse te credo, opusque est ut hæc facias. Quo jussum libentissime amplectente, convocavif Beatus Clemens concilium, aperuitque illis suam voluntatem et assensum Beati Dionysii.

Omnes autem hoc audientes, læetati sunt gaudio spirituali, Beatus vero Clemens exhortatus est et alios, ut si qui essent qui ministerio prædicationis cum Beato Dionysio vellent fungi, Ledicerent et | cum suo permissu | ef licentia | gratiam haberent iter agendi. Illico [vero] adunata est caterva sanctorum cum illo plurima, tanquam si legio existeret. Qui, accepta benedictione apostolica, ab? urbe exierunt romana. Secum autem Beatus Dionysius «sancitum Taurinum matris ejus evictus adduxit precibus, ae cum omni diligentia spiritwali enutriens edocuit, Nunc longum est enarrare qualia ac quanta ipsi saneti pro Domino sustinuere tormenta. Solummodo, intermissis aliis, ad Beat Taurini vitam exarandam vertamus nostram pennulam.

Post multa annorum eurrieula, erudelissimus præfeetus Sisinnius commovit in Galliis persecutionem gravissimam Christianis. At wbi audivit famam Beati Dionysii, Parisium adiit, eumque præsentart sibi fecit. Vir autem sanctus, ut cognovit se cum hoste rabido debere conflictum habere, et suum de illo triumphum adfore, elegit, divina clementia inspirante, consilium salubre, atque sanctum Taurinum filiolum suum Ebroicæ civitati ordinavit episcopum. . . . . , . . . .

® e 0 e C2 © e e e e e e e ° e e fr

. + + - . Cœpit itaque filiolum suum jam episcopum sanctus Dionysius quasi neophytum confortare, ut ipse solitus

a B. Huc advenisse constat, quia sic erit.

b B. Exierunt ab urbe. — Melius.

° B. Filiolum suum Taurinum, precibus matris victus, adduxit. ê B. Jam enim ordinaverat germanum ejus Gaugericum in civitate Cameraca, — Hæc verba censor nostri codicis, levigata membrana, videtur expunxisse.

Page 1