DOCUMENT N° I
Roma, li 14 agosto, 1891.
OGcerTro :
Si accusa recezione di uno schema di decrete per la formazione del sindacato dell’ Università Laval a Montréal.
REVERENDE DoMIine,
Una cum tua epistola diei 26 preteriti junii ad me pervenerunt cœtera adjuncta documenta, inter quae exemplar cujusdam Decreti subjiciendi approbationi Supremi Concilii legiferi istius Provinciæ pro constituenda nova corporatione seu syndicatu cui gestio rei economicæ istius Universitatis erit demandada.
Omnia quae ad Universitatis Lavallensis majorem profectum conferre videbuntur, hæc Sacra Congre-
gatio haud levi favore profecto prosequitur. Attamen cum in schemate Decreti uti supra de re agatur quæ Universitatem ïipsam Lavallensem quodam modo attingat, ut ab hac $. Cougregatione supra memoratum decreti schema ad examen revocaretur, necesse esset ut super ipso Emus ac Remus Archiepiscopus Quebecensis una cum universis RR. PP. Episcopis ejusdem Quebecensis provinciæ er .teret votum.
Ideoque in presentiis nihil aliud mihi fas est nisi Dominationi Tuæ testimonium præbere receptionis ejusdem schematis.
Dominationis Tuae
Addictus, JOANNES CARD. STMEONT, Præfectus.
IGNATIUS ARCHIEP. DAMIETTEN, Secretarius.