LEGATUM
graviter obligat. Et vero si nunquam licet sine lumine cucharistiam conticere, ctiam ad moribundi communionem, non licet quoque cam sine pari reverentia asservare. lia Diana, Gobât et alii, * neuliquam certe rigidiores. Utquid ergo qui nibil ultra dixi in Gallico de SS. Mysteriis Tractatu, tam graviter undecunque fui ceu rigidior impetitus?
Casus I. pag. 98. Petrus obligavit in testamento hœredem suum ad prœbendas quolibet anno libras centum orphanœ alicui puellœ, ut nubere possit. Q. an summam hanc largiri possit puellœ, quœ equidem patrem babet, sed sibi prœ inopia prorsus inulilem.
R. Affirmât. Ratio est quia , licet puella lisec non sit grammaticc orphana , quatenus patrem habel , est tamen orphana moraliter, quia caret subsidio palris, imo hune probabililer onerosum habet. Ergo cum parium eadem sit disposilio , polesl haeres Pétri puellam islam habere pro orphana. Id tamen facile non admiserim, si puella patrem habens inutilem coneurreret cum vere orphana, nisi illa esset ista pauperior. Ita fere auclor noster.
Casus II. pag. 203. Salvius legatum pingue reliqiiit uxori suœ, dummodo in statu viduitaiis pcrmaneat.Q.an ingrediendoreligionem excidat à legalo?
R. Négative. Ratio est, 1* quia ita conslilulum est à jure; 2° quia in religione vere servalur slatus vidualis. Nec dicas testatoris mentem in specifica forma servandam esse, quando de illa expresse constat. Id enim tune duntaxat verum est, quando specifica luec forma juribus non adversalur. Porro jura apud Sanchem , lib. vu, de Malrim. , disput. 91 , n. 46 , in favorem religionis habent tanquam non adjectas condiliones, quœ in propria forma ad oblinendum legatum servalie, a religione retraherenl. Quia prœsumendum non est legantem exigere velle aliquid legibus contrarium. Addequod,uti
jam dictum est , vere ctiam in casu mens testatoris secundum speciûcam formam adimpletur, cum per religionis professionem non tollalur vidualis status, sed perficiatur.
Casus 111. pag. 227. Aristobulus bonorum suorum mcdietalem unam rcliquit unicœ flliœ suœ ; alteram vero uxori legavil , dummodo ulraque caste vivat. Q. an si nubat filia, et uxor transeat ad secunda vota, possint legalo potiri.
R. Filiam possc nubere, quia castœ sunt nupliœ, et castus est cum propria conjuge concubitus , can. 12, dist. 31.
An aulem ipsa etiam uxor nubere possit , major est diflicultas. Crédit Sanchez , lib. vm , disp. 91, n. h et 16, id eam posse quidem, si prœdicta condilio viduœ ab extraneo imposita fuisset; non posse vero si impositi sit a marito ; quia cum secundœ nuptiœ marilo invisœ sint , rite prœsumi potest, quod per tô caste vivere intenderit abslinentiam a secundis nupliis. Quia tamen vidua ctiam conjugala caste vivere potest, et verba lestaloris hoc sensu citra vim intclligi possunt, credo cum Abbate, in cap. Quod ad te, de Cleric. conjugato , viduam nostram nubere posse et legalo perfrui. Quod si tostator liane apposuisset conditionem , dato quod non nubant , posset adhuc filia, ctiam nubendo, legalum consequi, non autem vidua, quia jura sanxcrunl in favorem matrimonii, ul condilio bœc quoad puellas apposita, nullius sit efficaciœ, non sic quoad viduas.
— « Quoique la distinction de S snchez soit bien entendue, je suivrais sans peine le sen-
liment de notre casuisie, parce que contra eum qui legem potuit dicerc aperlius, inter-
pretatio est facienda... Or, le testateur pouvait s'expliquer mieux. »