‹ Diocèse ancien de Chalons-sur-Marne histoire et monumentsChapitre 86 sur 128 · ABBAYE DE SAINT-SAUVEUR DE VERTUS · texte numérisé non relu

ABBAYE DE SAINT-SAUVEUR DE VERTUS

I. Confirmation de Lions par le comte de Champagne, I l j9. IL Donation par le sire minon partant pour la croisade, 1187.

r ( Arch . de la Marne.)

Ego Henricus, Trecensium comes palatinus, notum facio presentibus et futuris quod Petrus abbas Sancti Salvatoris de Virluto, assensu totius capituli sui, canonicos capellæ meæ de Pruvinio, quæ in honorem beatæ Mariæ constructa est, in molendino suo fulario de-Biergiis et m toto commodo quod indè exierit socios et participes recepit. In alus autem molendinis eiusdem loci quæ bladum molunt, dicti abbas et monachi nullam eisdem canonicis participationem concedunt. Propter hoc autem omnes homines qui ad praefatum molendinum pro panis parandis venerint, undecumque sint, undècumque veniant, tam de terrâ meâ quam aliundè, post quam meam intraverint, in conductu et protectione meâ cum rebus suis suscipio. Nominatim autem homines de Cathalauno ad idem molendinum euntes, post quam portam Gathalauni egressi fuerint conduco. De impensis vero ejusdem molendini et reparationibus, medietatem reddent ipsi monachi et canonici, de exclusâ autem reparanda canonici quartam partem persolvent, et monachi tres partes. Molendinarium vero ponent ipsi monachi in festo sancti Johannis, et canonicis præfatis ille fidelitatem faciet;

et si fortè canonici illum suspectum haberent, monachi ad laudamentum et consilium canonicorum illud emendabunt. Illud etiam notum esse volo me predictis monachis et canonicis concessisse quod contrà meam confirmationem nullum de cætero bannum instituam. Sciendum etiam quoniam terram et domos de Monte Canino et de vico Ulmesio, quæ Adela avia mea dictis monachis in elemosynam contulit, idem ecclesiæ confirmo liberam ab omnibus constitutionibus meis, excepto exercitu. Usuarium quoque quod habent in nemore meo de Vuasseyo et de Vuando, ligna scilicet mortua ad comburendum et viva ad aedificandum eis concedo et in perpetuum confirmo. Hæc autem ut nota permaneant et rata teneantur, litteris annotata sigilli mei impressione firmavi. Testibus domino Hugone capellano, Theobaldo de Fimis, Magistro Philippo, domino Ansello de Triangulo, Garneio fratre ejus,Gerardo escutato. . . . Marescallo, Certendo camerario et Milone dePruvinio. Actum Trecis anno incarnati verbi M° C° LXXVIIII0, data per manum Stephani concellarii.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Guido Dei gratia Calhalaunensis episcopus, notum volumus fieri tam presentibus quam futuris quod Guido dominus de Germinon crucem habens, justè et religiose cogitans de suae animae perpetua salvatione, ut qui terrenam Jérusalem erat profecturus, celestem intrare mereretur, dedit in perpetuam elemosynam religiosae domui monachorum Sancti Salvatoris 'de Virtuto annuatim modium siliginis in villa de Germinon, in custumiis silicet et quartariis domorum et olearum in festo sancti Remigii. Dedit preterea centum solidos Proveniensium qui accipientur in censibus et in redditibus suis in primis redditibus apud Germinon et Trecon, in festo sancti Remigii quinquaginta et in medio rnaio alia quinquaginta, apud Germinon sexaginta et apud Trecon quadraginta solidos. Hanc autem elemosynam præfatus Guido laude et assensu matris et conjugis suse et fratrum et infantium suorum. Verum abbas et fratres prædicti loci receperunt ipsum Guidonem in fraternitatem suam, ut de cætero particeps fieret omnium missarum, orationum et beneficiorum quæ deinde fierent in ecclesia suâ. Volentes enim aliquid specialius appensum religioni adjicere, instituerunt ipse abbas et fratres, assensu capituli, quod singulis diebus una missa celebraretur ab uno eorum specialiter pro ipso Guidone et pro anima patris sui et pro anima cognati sui Milonis. Ut autem hæc omnia rata et inconcussa permaneant sigilli nostri appositione, sub interdicto anathematis ponentes quicumque hanc elemosyam imminuere vel deturbare praesumpserit , communimus. Testes sunt: Milo de Cernon, Petrus de Molins cognati ejus; Hugo de Cheollo, Rarlholomeus Pescumso (?) Theobaldus de Puteo, Tornerious, famuli comitis Henrici. Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo octogesimo septimo. ,

ABBAYE DE HUIRON.

I. Confirmation par l’évêque de la fondation de l’abbaye. — II. Erection du village en paroisse faite par l’evêque de Chatons, au profit de l’abbaye. — III et IV. Donations de serfs et de terres par le comte do Champagne (1157, 1177^.

( Arch . de la préfecture de la Marne.)

In nomine sancte et individue Trinitatis, Gaufridus Cathalaunensis ecclesie minister humilis, qui in actione militie temporalis celestis regni, gloriam acquirere desiderat ad faciendum lucrum sui creatoris debet impensius laborare, ut ad ea que expetit, orationis sue gressibus possit ascendere. Hortatu itaque salubri et deprecatione venerabilis fratris nostri Enormari abatis de Oyron, capitulique ejusdem monasterii prece suscepta, quiquid ex dono et munificencia bone memorie Guidonis ad Barbam et fratris sui Hugonis, sororisque ipsorum, Eugesindis eis esse collatum testimonio religiosarum personarum et curie nostre didiscimus, consilio capituli beati prothomartyris, sigilli nostri attestatione formavimus. Implenda et postulantium desideria quotiam ea postulantur que a racione non déniant et particeps procul dubio mercedis existit , qui bonorum operum exhibet adjutorem. Sunt autem bec que beato Martino per manum predictorum fratrum collatæ sunt: alodium scilicet de Oyron, de XV partibus XI in banno et j usticio, servis, ancillis, terris cultis et incultis, in pratis, pascuis, aquis, molendinis, in furnis, in silvis, forestis, pertis ; exceptis furno ville Oyrensis et molendino Aonii et medietate alchiarum et terrarum compestriumValani. In quibus nullus habetur particeps. Dederunt etiam alodium in Campania, hoc est de quarte partes, tres partes, videlicet in banno, justicia, in-terris communibus, in vinatiis, pratis, pascuis, aquis, exceptis tribus alchiis et terra de propria boveria in veteri tremulento, servis et ancillis quibus nemo communicat. Item in Gathalaunensi civitate de area domus domini Guidonis debet episcopus III solidos, de vinea ejusdem Guidonis debet Gerbertus III modios vini laudabilis in festo Sancti Remigii. Hujus actionis testes. Signa: Odonis, Raineri, Guidonis, archidiaconorum; Anscheri, decani, Garneri, cantoris, Galteri, presbiteri , Slephani, diaconi. Actum Cathalauni anno dominice incarnationis M°. C°. XXX0. V°. Epacta IIIIa, concurrente adhuc VII0, presidenti Cathalaunice sedi Gaufrido episcopo, anno IIII0. Galterius conceliarius scripsit et subscripsit.

In nomine sancte et individue Trinitatis, Gaufridus Dei gratia Cathalaunensis ecclesiæ, minister humilis, notum sit omnibus tam futuris quam presentibus monasterio S. Martini de Oyron longo tempore cantuarium parrochiale fruisse nullam tamen custumiam parrochialem debuisse aut dedisse, ex quo autem venerabilem fratrem Evermarum eidem loco abbatem prefuimus ceperunt fratres ex imitatione ipsius cautius et sollicitius religionem amplecti, et toto desiderio querere ut eis concederemus in eadem villa parrochialem ecclesiam construere liberam tamen ab omnibus custumiis concessi vimus. Et ne aliquatenus eamdem concessionem debere oblivio scripto eam et sigilli nostri munimine firmavimus et testes assignavimus. S. Odonis de Rozeto, S. Raineri, S. Guidonis, archidiaconorum, S. Johanni, capellani, S. Jofridi, S. Gaufridi de Malleio, S. Pétri, S. Zachariæ. Galterus cancellarius scripit et suscripsit.

In nomine, etc. Ego Henricus comes Trecensium palatinus existentium presentis et futurorum posteritati notum fieri volo, me monachis Sancti Martini de Oiron medietatem alodii de Issum cum omnibus appendiis suis de quo ipsi aliam medietatem obtinebant, ob remedium animæ mee et antecessorum meorum in elemosinam in perpetuum possidendam dedisse. Et ne hoc alique temporum vetustate mutari aut infringi possit scripto commendari et sigilli mei auctoritate confirmari precepi. Hujus autem et confirmationis testes sunt : Alardus decanus, Odo de Montomeri, Rogerus de Cimai, Bertrannus sine terra, Hengelbertus de Molin, Nevelinus de Rammeru, Theobaldus de Mutereio, Gauterus marescallus. Concessi etiam eidem monachis ut quidquid ipsi de feodo meo dono, ut emptione vel quibuscumque modis adquirere poterant , habeant et in. perpetuum possideant. Actum est hoc anno in verbi M". C°. L°. VIIe. Regnante Ludovico rege francorum. Bosone Cathalaunensium episcopo existente. Tradita est apud Oiron per manum Willermi, cancellarii.

Sceau brisé.

Ego Henricus Trecensium comes palatinus notum facio presentibus et futuris quod Petrum Falorde de Vitriaco et Emmelinam uxorem ejus et pueros eorum Deo et Ecclesise Beati Martini de Oiron dedi omnino liberos

et concessi in perpetuam elemosinam. Quod ut notum permaneat est actum teneatur, litteris annotatum sigilli mei impressione firmavi, testibus Willelmo, marescallo, et Artaudo camerario. Aclum anno incarnati Verbi M°. Ca, LXX°. VII°, Data Pruvini per manum Stephani, cancellarii.

Page 1