An Encyclicam rectè acceperit
2. Etiam supposito quod male acceperit , persuasus tamen recte accepisse, an haeredes ab omni reparatione se exemptos existimare valeant.
Resp. ad primum : Acquiesçant , dummodo parati sint stare mandatis S. Sedis.
Ad secundum : Provisum in primo.
ALIA DUBIA
1 . An possit eorum Confessariorum agendi ratio probari , qui dum tenent utl probabiliorem opinionem contrariam lucro ex pecunia negotiatoribus mutuo data, pœnitentes eo modo lucrum percipientes ut ditescant absolvunt, quando nempè isti, objicientes sententiam lucro faventem non fuisse damnatam à S. Sede, promittunt tamen obedire judicio S. Pon> tificis si intercédât : et similiter agunt, quando pœnitentes lucrum percipientes in bona fide, de eo non confitentur, licèt aliundè noverint ipsos percipere lucrum ut suprà, nulla eâ de re factâ interrogatione, quando timent ne'pœnitentes admoniti restituere aut tali lucro abstinere récusent.
2. TJtrùm Episcopus possit hortari rigidiores Confessarios consulendi causa ipsum adeuntes, ut priorum Confessariorum agendi rationem sequantur, donec S. Sedes expressum eâ de quaestione judicium ferat.
Respondetur ad primiim : Non esse inquietandos :
Ad secundum : Provisum in primo.
Datum Romae, in S. Pœnitentiariâ, die 14 augusti 1831.