An Encyclicam rectè acceperit
2. Etiam supposito quod male acceperit, persuasus tamen rectè accepisse , an haeredes ab omni reparatione se exemptes existimare valeant.
Resp. ad primum : Acquiesçant , dummodò parati sint stare mandatis S. Sedis.
Ad secundum : Provisum in primo.
ALIA DUBIA
1. An possit eorum Confessariorum agendi ratio probari, qui, dùm tenent uti probabiliorem opinionem conlrariam lucro ex pecunia negotiatoribus mutuo data, pœnitentes eo
modo lucrum percipìentes ut ditescant, absolvimt, quando nempè isti, objicientes sententiam lucro faventem non fuisse damnatam à S. Sede , promittunt tamen obedire judicio S. Pontificis si intercédât : et similiter agunt quando pœnitentes , lucrum percipientes in bona fide, de eo non confitenlur, licèt aliundè noverint ipsos percipere lucrum ut suprà, nulla de eà re facta interrogatione , quando tìment ne pœnitentes, admoniti, restituere aut à tali lucro abstinere récusent.
2. Utrùm Episcopus possit hortari rigidiores Confessarios consulendi causa ipsum adeuntes, ut priorum Confessariorum agendi rationem sequantur, donec S. Sedes expressum eà de quaestione judicium ferat.
Resp. ad primum : non esse inquietandos.
Ad secundum : provisum in primo.
Datum Romae, in S. Pœnitentiariâ , die 16 februarii 1832. E. Card, de Gregorio, M. P.
D. Fratellini, S. P. Secr.
( Authenticitas. ) Suprascriptas preces et resoluti ones , omninò concordare cum precibus à Josepho Antonio Awaro porrectis Poenitentiario majori sub die vigesima secundd januarii , et cum resolutionibus eidem transmissis à sacra Pœnitentiariâ sub die undecima februarii currentis anni millesimi octingentesimi trigesimi secundi , idque nobis constare ex earumdem collatione cum originali, cujus authenticum exemplar etiam in episcopali hac curia observatur, testamur.
Datum Pinerolii , in curia episcopali , die quarta decembris anni millesimi octingentesimi trigesimi secundi. • Archidiaconus Dominicus Galvano , Vie. Gen.
Loco f Sigilli. DoNATus Joseph Boiral , Cane.
Ita in registris hujus curiae archiepiscopalis. In fidem , etc. Taurini, die 16 februarii 1833.
Loco f Sigilii. Th Jacobtjs Gewta , Net. Ap. et Cane