‹ Documents parisiens du règne de Philippe VI de Valois (1328-1350): ExtraitsChapitre 24 sur 97 · Clausi Bwmtllû (M. 141, n · texte numérisé non relu

Clausi Bwmtllû (M. 141, n

tOO DOCUMENTS PARISIENS

per defunctum dominum Guidonem de Lauduno, et successoribus suis, pro nobis et successoribus nostris dedimus et concessimus, damus et concedimus per présentes plenam et liberam potestatem tenendi et possidendi imperpetuum, pacifiée et quiète, dictam domum quam inhabitabat dictus defunctus magister Gerardus, tempore quo vivebat, sitam in nostris dominio et censiva ac jurisdictione temporali, in vico magno Sancte Genovefe < ex una parte, et in vico Sancti Yiarii 2 ex altéra parte ; contiguam a parte superiori, in vico magno Sancte Genovefe, domui Pétri dicti l'Auvergnas* que dicitur ad Symeos et, a parte inferiori, in eodem vico, domui que fuit domine Johanne de Ponte, que nunc est predicte ecclesie nostre; in vico autem Sancti Ylarii contiguam a parte superiori domui Hugonis de Blarru armigeri, et a parte inferiori domui ecclesie Sancti Victoris, prout ipsa domus undique se comportât cum suis juribus et pertinenciis universis, in manu sua pacifiée et quiète, absque eo quod ipsi scolares et eorum successores, dictam domum vendere, seu extra manum suam ponere aut aliter nobis, seu successoribus nostris propter hoc financiam aliquam prestare, per nos vel successores nostros aliqualiter compellantur, seu compelli valeant in futurum. Ita tamen, et tali conditione adjecta, quod supra ipsam domum annuatim percipiemus et habebimus duodecim denarios parisiensium fundi terre, quos antea inibi tantummodo percipiebamus, et salvis nobis et monasterio nostro et successoribus nostris omni jure parrochiali, et omnimoda jurisdiccione et dominio in dicta domo et pertinenciis suis, et in aliis omnibus jure nostro et quolibet alieno ; salvo eciam nobis et expresse retento ac monasterio et successoribus nostris quod si dicti scolares, dictam domum vel aliquas pertinencias venderent vel donarent, ejusdem vendas et forefacturam, eo casu, pênes nos volumus retinere ac eciam retinemus. Que premissa omnia et singula promittimus pro nobis et successoribus nostris, bona fide et sub voto religionis nostre servare, tenere et integraliter adimpiere, et contra non facere vel venire quomodolibet in futurum sub nostrorum omnium et monasterii nostri obligatione bonorum. Renunciantes, etc..

Datum anno Domtni millesimo CCC tricesimo nono, die jovis in crastino festi Purificationis béate Marie Virginis.

Quas siquidem litteras et omnia in eis contenta, rata et grata habentes, ea laudamus, approbamus, etc.

Datum apud Sanctum Andoenum juxta Sanctum Dyonisium, mense octobri, anno Domini M° CCC° quadragesimô.

i. Cest la rue de la Montagne-Sainte-Geneviève.

Page 1