juin
L ouverture cCune foire n'est autorisée qu^ après enquête,
Arch. nat., Reg. Olim, IV, fol. 75 v®. — Cf. Boutaric,
Actes du pari. , n® 3340.
Cum , ad supplicacionem seu requestam hominum de villa Ryomî in Arvernia , inquiri fecerimus per ballivum nostrum Arvernie an esset commodum reî publiée et nostrum fieri de novo duas nundinas în dicta villa certis temporibus et sub certis condicionibus prout a nobis dicti homines requirebant, tandem, inquesta super hoc facta per dictum ballivum seu per deputatos ab ipso visa et diligenter examinata , quia inventum est sufficienter probatum dictam requestam, si eam concederemus, nobis et reipublice patrie illius fore dampnosam, per curie nostre judicium dictum fuit et pronunciatum predictam requestam non esse eis concedendam.
Veneris post Trinitatem.