CIRCULAIRE DE L'ASSEMBLÉE DU CLERGE
Collegae, « Christum ut unitatem manifestaret, unam Cathedram constituisse et unitatis originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuisse ; eumque, qui Cathedram Pétri, super quam fundata estEcclesia deserit, in Ecclesia non esse; qui vero Ecclesiae unitatem non tenet, nec fidem habere*. » Quare nihil nobis antiquius fuit statim atque « congregati sumus in nomine Christi^ », quam ut <( unius corporis )), quod nos omnes esse inclamat' Apostolus « unus esset spiritus, nec essent in nobis schismata^ », nedum vel minima cum totius Ecclesiae Capite dissensionis suspicio. Hoc autem eo magis pertimuimus, Honoratissimi Prœsules, quod eum Pontificem in praesentiarum nobis providit Deus Optimus Maximus quem, ob eximias, quibus abunde praedius est, omnium Pastoralium virtutum dotes , non modo Ecclesiae « Petram », sed etiam tanquam <c fidelium^ » atque « in omnibus exemplum bonorum operum^ » debemus jure merito venerari.
Hanc nostrae Concordiae et ad tuendam Ecclesiae unitatem, conspirationis ideam, tam pie, tam docte, tam facunde in omnium nostrûm animis praeformavit illustrissimus Orator^, qui primus quasi nostrorum Comitiorum os aperuit ; dum Spiritus Sancti gratiam et auxilium communibus votis, sacrificante lUustrissimo Parisiens! Archiepiscopo, nostro dignissimo Praeside , invocavimus ; ut inde nostri Conventûs ielicissimum exitum ominati sint universi.
Non dubitamus equidem, Consacerdotes Reverendissimi, quin pergratum vobis fuerit, quod a Régis nostri Christianissimi pietate obtinuimus, quodque vicissim ad pacem servandam, ac tanti Principis gratiam conciliandam simul et ad memoris nostri animi testificationem rependimus ; quodque tandem scripsimus ad Sanctissimum Pontificem sed