‹ Documents relatifs aux rapports du clergé avec la royauté (volume 3)Chapitre 26 sur 83 · Ad Tit · texte numérisé non relu

Ad Tit

6. Sermon de Bossuet sur « l'unité de l'Eglise », prêché à l'ouverture de l'assemblée générale du clergé de France.

operae pretium esse duximus aliquid ulterius explicare, ne quid unquam coatingat quod possit Ecclesiae quietem, ordinisque tranquillitatem tantisper commovere.

Saoe cum vel ad levissimam discordiae umbram unusquisque nostrûm exhorruerit, existimavimus maxime nos Ecclesiae unitati profuturos, si certas régulas conderemas vel potius antiquas in fidelium'memoriam revocaremus, quibus tota Ecclesia Gallicana quam « nos regere posait Spiritus Sanctus^ » ita secura esset ut'nemo unquam vel deformi assentatioDc vel abrupta falsae libertatis cupiditate « terminos transgrederetur quos posuerunt Patres nostri^ » ; sic que nos ab omni dissensionis pcriculo explicata veritas liberaret.

Quando quidem vero non modo tenemur Catholicorum paci studere, sed etiam procurandae eorum reconciliationi, qui « a Christi sponsa segregati adultérai conjuncti sunt et a promissis Ecclesiœ separati^ », adhuc ea ratio nos impulit ut eam aperiremus, quam veram esse arbitramur, Catholicorum sententiam ; sic enim factum iri speravimus ut « nemo amplius fidelium fraternitatem mendacio fallat ; aut fidei veritatem perfida praevaricatione corrumpat ^ » ; et qui mentem nostram hactenus vel ignorarunt, vel se ignorare simularunt, in Romanam Ecclesiam erroris nobis afficti specie, velut in reprobatam Babylonem debacchati sunt; detracta tandem falsitatis larva, a calumniis suis in posterum tempèrent, et in suo schismate, quod tanquam ipsamet idololatria detestabilius crimen execratur Augustin us diutius non persévèrent*^.

Profitemur itaque, illustrissimi Praesules, quamvis « duodecim quos elegit Jésus et Âpostolos nominavit^ )>, sic ad regendam « in solidum » suam Ecclesiam constituerit ut esscnt « pari », sicut loquitur S. Cyprianus, « honoris et potestatis consortio praediti^ ». Primatum tamen Petro divi-

Page 1