‹ Documents relatifs aux rapports du clergé avec la royauté (volume 3)Chapitre 43 sur 83 · Rome, MDCCXXXIV · texte numérisé non relu

Rome, MDCCXXXIV

Pétri et Pauli, ac tôt M artyrum Sanguine cousecratam in qua Summus Pontifex cum Sacro Cardinalium Collegio residet, et ad quam ex omnibus Mundi partibus veluti ad Portum saluberrimum Gentes confluunt, quae denique communis omnium Patria censetur, esse ipsis facinorosis hominibus vacuam.

Sane cum a diversis Pontificibus Praedeoessoribus nostris pluresConstitutiones adversus Homieidas, Sicarios,Latrones, Sacrilegos, Raptores, aliosque facinorosos homines, eorum que Fautores et Receptatores , sine quibus Delinquentes diutius latere non possunt, editae fuerint, quœ vel temporum iniquitate vel ad senium et occasum vergentis saeculi corruptela, aut Magistratuum negligentia minus custodiuntur et obscrvantur, ac fere in desuetudinem abierunt : operae pretium censuimus Constitutiones ipsas approbare et innovare, prout illas motu proprio et ex certa scieutia, cum omnibus et singulis censuris et pœnis in eis contentis harum série approbamus et innovamus. Et insuper quia (sicut accepimus) quorumdam eo usque processit licentia ut non solum Homieidas et Facinorosos ac alios praedictos contra juris et Sacrarum Constitutionum praedictarum prohibitionem receptare audeant, sed etiam Domos suas, necnon vias publicas et plateas, quae circa Domos sunt Facinorosis ipsis tutum refugium et quasi Portum esse velint, signatis etiam Franchitiarum nomine quodammodo limitibus in via, quos Justitiae ministris ingredi non liceat.

Nos abominabile et detestandum Franchitiarum hujusmodi nomen penitus abolemus et perpetuo abolitum fore decernimus. Yolumus autem causarum Capitalium JudicibuSy Barisellis, Apparitoribus et aliis Justitiae Praefectis et Ministris, quascumque vias et plateas, ^^des et Domos ad requirendos, capiendos et debitis pœnis afficiendos facinorosos homines, die, noctuque libéras et apertas esse.

Si quis autem post hujus nostrae voluntatis declarationem, Franchitias hujusmodi adhuc habere et tueri, ac illorum praetextu aut alias quomodolibet Justitiae Ministros, in executione eorum Officii impedire praesumpserit , etiam si

Baroiius, Domicellus, Cornes, Dux, Principis cujusvis Orator, aut (quod futurum minime credimus) Episcopus, Archiepiscopus, Patriarcha, aut etiam S. R. E. Cardinalis exstiterit, noverit se amissionis gratiae ac benevolentiœ nostrae, née non correctionis et emendationis, prout Nobis juxta circumstantiariim qualitatem videbitur, paenas ipso facto incursurum. Si quis vero in tantam decreverit audaciam ut etiam violenter et manu armata ipsis Justitiae Ministris se opponere et resistere ausus fuerit, tam facientes quam mandantes, eo ipso crimen laesœ majestatis incurrere declaramus et pro illius condigna ultione, si ultra Justitiae Ministros majori manu opus fuerit, praecipimus dilecto filîo Nobili Viro Camillo Ursino Domicello Romano, ac alteri cuicumque pro tempore Militiae nostrae temporalis Generali Gubernatori, et custodiae Palatii nostri Ducibus, tam pedestribus quam equestribus ac Conservatoribus, et Capitibus Regionum ipsius Almae Urbis, ut contra opponentes et resistentes hujusmodi, tanquam Justitiae, pacis et quietis perturbatores, nostrosque et hujus S. Sedis Rebelles, acriter suo brachio Saeculari insurgant, ac eos Manu Regia, et nulla tela judiciaria servata, severissime puniendos capi et carceribiis mancipari faciant. Non obstantibus quibusvis Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, privilegiis quoque, Indultis, statutis et consuetudinibus, caeterisque contrariis quibuscumque. Ut autem praemissa omnia ad eorum quorum interest notitiam deducantur, nec aliquis de eis ignorantiam juste praetendere possit, volumus et Apostolica auctoritate decernimus quod praesentes Litterœ per aliquos Curiae nostrae Cursores ad Basilicae Principis Apostolorura de Urbe, et Ecclesiae Lateranensis Valvas, dum inibi Populi multitudo ad Divina audienda convenerit, palam et clara voce legantur, et lectae in Basilicae et Ecclesiae hujusmodi ac Cancellariae Apostolicae Valvis, necnon in Acie Campi Florae affigantur ubi ad lectionem et notitiam cunctorum aliquandiu affixae pendeant et, cum inde amovebuntur, earum exemplain ejusdem locis remaneant affixae. Quodque earum transumptis manu Notarii publici subscriptis et sigillo alicujus personae

in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, certa et Indubitata fides adhîbeatur» prout praesentibus Litteris adhiberetur si forent exhibitae vel ostensae, Niilli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae approbationis, innovationis, abolitionis, Decreti, voluntatis, declarationis et praecepti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit indigoationem Oranipotentis Dei ac Beatorum Pétri et Pauli se noverit incursurum. Datum Romaeapud S. Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo, decimo Kal. Octobris, Pontificatus nostri anno tertio. »

Deinde rec. mem. Pius papa IV, etiam praedecessor noster, vestigiis prœdecessoris inhaerens aliam publicavit Constitiitionem quae sic habet :

« Pius episcopus servus servorum Dei. Ad futuram rei memoriam. Inter caeteras quibus ex injuncto Nobis Apostolicae servitutis ofBcio assidue angimur, cura illa nobis praecipue cordi est ut Aima Urbs nostra, ad quam omnes Christi fidèles ex universis Mundi partibus veluti ad tutissimum refugium confluunt, facinorosis Hominibus expurgâta et penitus vacua permaneat, ac in ea boni omnes quieta securitate fruantur, malis autem nullus, quo se confovere possint, locus relinquatur; et ii qui a Magistratibus Jusdicentibus Justitiam consecuti fuerint, illius etiam executionem libère, ut decet contra condemnatos, ubicumque eos moram trahere contigerit, consequantur. Sane cum non sine animi Nostri perturbatione acceperimus, nonnullos tam ob crimina per ipsos commissa quam ob débita contracta, sibi ipsis a Ministris et Executoribus Justitiae timentes, ad aedes Magnatum et praesertim S. R. E. Cardinalium et Oratorum principum, uti loca a dictis Justitiae Ministris tuta, tametsi contrarium esse deberet, in dies confugere ac in illis se recipere et confovere, sicque impunitos, quandoque evadere, et Creditores executione eorum Creditorum ut plurimum frustrari. Et licet ad hujusmodi abusum extirpandum a fel. rec. Julio Papa III, praedecessore nostro quaedam Constitutio édita fuerit, talium tamen Justitiam

fugientium temeritatem in tantum excrevisse, ut non solum se in dictis locis recipere, sed etiam illa veluti Justitiae minime subjecta, Franchitias appellare non erubescant, tanquam in prœdicta Urbe in qua Summus Pontifex cum Sacro Cardinalium Collegio residet et ut Christi Vicarios toto Orbi exemplum Justitiae praebere débet, asylum et receptacula delinquentium ac suis debitis satisfacere recusantium esse, toleretur, neque executio Justitiae libère fieri valeat. Rem quidem pessimi, valdeque perniciosi exempli, quae non ab ipsis Cardinalibus et Oratoribus utpote modestis et Justitiae Cultoribus sed plerumque ipsorum familiarium culpa et facto processit.

Nos volentes tam énormes et detestandos abusus penitus tollere utque nuUus improbis tutus locus detur, sed Executores Justitito passim et ubi eorum officium libère et intrépide exequi valeant providere : Motu proprio ac ex certa scientia, ac de Apostolicœ potestatis plenitudine, omnes in primis Constitutiones circa praemissa tam per praedictum Julium quam quoscumque alios Pontifices, praedecessores nostros éditas, cum omnibus et singulis censuris et pœnis in eis contentis approbantes et innovantes, hac in perpetuum valitura Constitutione sancimus ut nullus de caetero cujuscumque sit dignitatis et praceminentiae sub indignationis nostrae et aliis arbitrii nostri pœnis aedes praedictas, aut alia quaecumque loca Franchitias appellare audeat, nullique Cardinalium et Oratorum ac Magnatum etiamsi nostri, seu Romani Pontificis pro tempore secundum carnem Nepotes aut alio Consanguinitatis seu afïinitatis vinculo conjuneti fuerint, familiarcs aut alias in ipsorum Domibus commorantcs condemnatos, aut pro debitis obnoxios (contra quos tamen mandata executiva ad instantiam Creditorum décréta et rclaxata exstiterint) ut eos a manibus Curiae eximant, receptarc, vel alias sub afïertae Franchitiîe practextu secutos reddere, vcl Exccutores Justitiîc, quominus eorum officium contra illos etiam in Domibus et locis circumvicinis directe vel indirecte impedirc pnesumant. Alioquin receptantes aut securitatem praestantcs, seu etiam Exccutores Justitiae quo-

modolibet, ut prœmittitur impedientes, necnon qui Cardinalium et Oratorum seu Magnatum quorumlibet nomen acclamando, contra dictos Justitiae Ministres invocaverint aut alias quoslibet alios in eosdem Ministres concitaverînt, velut criminis lœsœ Majestatis Dei condignis pœnis afficiantur, contra quos omnes et singulos ad supradictas et etiam ad alias pœnas in quibus malefactores ipsi condemnati fuerint vel quas promoverint, interesseque et damna inde provenientia necnon ad creditorum satisfactionem etiam ex Officio et ad Fisci nostri ac partium instantium respective inquiri et procedi et successive eos condemnari posse et debere volumus atque decernimus : mandantes nihilominus Cardinalibus^ Oratoribus et aliis praedictis sub eadem nostrae indignationis pœna, ut omnino admoneant et cum effectu cohibeant, neque per illos aliquid de praemissis fieri ■quovis modo tolèrent seu permittant.

Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, privilegiis quoque et Indultis sub quacumque tenorum forma quomodolibet in contrarium concessis, confirmatis, et iteratis vicibus innovatis, assertis consuetudinibus quas per prœsentes improbamus, cœlerisque contrariis quibuscumque. NuUi ergo omnino hominum liceat banc paginam nostra? approbationis, innovationis, sanctionis, voluntatis, Decreti, mandati, et improbationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praîsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Pétri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum, Anno Incarnationis Dominicfe millesimo quingentesimo sexagesimo primo, duodecimo Kal. Martii Pontificatus nostri anno tertio. »

Successive piœ memoriae Gregorius papa XIII, itidem Praedecessor noster, promulgaverit Bullam hujus tenoris et formae nempe :

« Gregorius episcopus servus servorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Et ipsa ratio et usus docet nihil perniciosius in Civitate contingere posse quam Legum, Judiciorumque impedimentum. Quod malum satis opportune prohi-

bere volens felicis recordationis Pius papa IV, Praedecessor noster, cui post alias hac ac re prsesertim a piae mem. Julio papa III promulgatas Constitutiones innotuerat, quampluriraos adhuc esse in Urbe qui vel ob commissa crimina, vel ob ses alienum contractum sibi a Ministris, Justitiaeque Executoribus timentes, ad aedes Primatum, etiatn S. R. E. Cardinalium ac Oratorum Principum uti loca tuta quas Franchitias appellabant confugerent, eaque ratione impuniti évadèrent et Creditores éludèrent, aliam edidit Constitutionem qua etiam sub arbitrii pœnis sanxit, ne ullus post id tempus cujuscumque dignitatis et praeeminentiœ foret, sedes praedictas aut alia quaccumque loca Franchitias appellare audeat; neve Cardinales, Oratores ac Primates praedicti, etiamsi sui , et Romani Pontificis pro tempore existentis Nepotes, aut alio consanguinitatis vel affinitatis vinculo conjuncti essent, eorumque familiares aut in ipsorum Domibus commorantes, in eisdem Domibus seu locis circumvicinis maleficos quosvis etiam indemnatos aut aère alieno obstrictos (contra quos tamen mandata executiva instantibus Creditoribus jam décréta et relaxata essent) ut e potestate Curiae Saecularis sic eximerentur receptare , vel praetextu Franchitiae securos reddere aut Justitiae Executores, quominus libère officio suo contra eosdem fungi possent, quocumque modo impedire auderent ; alioquin receptantes, hujusmodi securitatem pracstantes seu Executores Justitiae impedientes vel , excitatis clamoribus Cardinalium, Oratorum seu Primatum quorumlibet nomen auxilii causa invocantes, aut quoscumque alios in ipsos Justitiae Ministros concitantes , velut criminis laesae majestatis Rei dignis pœnis afficerentur: contra quos etiam ad alias pœnas quibus malefici ipsi puniti fuissent vel quas promeruissent, necnon ad satisfactionem Creditorum etiam ex officio et ad Fisci partiumque instantium inquiri, procedi et condemnari debere voluit atque decrevit ; sed cum hac ipsa Pii Praedecessoris Constitutio propter nimiam corruptelam minime postea sit eum, quem decuit, effectum consecula : Nos volentes omnino in Aima Urbe nostra ita Justitiae debito ab omnibus satisfîeri ut perpétua

Subditis nostris quies et salus inde pariatur et caeteris praebeatur exemplum : Constitutionem prœdictam exacte ab omnibus et omni tempore praecipimus observari. Mandantes Gubernatoribus , Magistratibus, Judicibus et Exccutoribus dictae Urbis ac caeteris omnibus ad quos spectat, ut, gratia et favore postpositis, illam et contenta in ea quaecumque omnino exequantur ac pœnis in ipsa propositis, supradictos et quosvis inobedientes et contrafacientes juxta illius tenorem afficiant ; et alioqui in prohibendis usquequaque his incommodis invigilent si nostram et Apostolicae Sedis ultionem voluerint evitare. Nulli ergo omnino hominum liceat banc paginam nostrorum praecepti et mandati infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Pétri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Ilomae apud S. Marcum, anno Incarnationis Dorainicae millesimo septuagesimo tertio, nonis Septembris, Pontificatus nostri anno secundo. »

Ac postmodum sacrae memoriae Sixtus papa V, similiter Prœdecessor noster, in speciali Constitutione quae incipit « Hoc nostro Pontificatus initio » inter caetera per eum disposita, pro felici gubernio, quiète et tranquillitate hujus Almae Urbis Constitutionem praenarrati Gregorii innovaverit, ac pœnam laesae majestatis per praedictum Pium Praedecessorem appositam ad veram ac nulla Juris aut hominis fictione confectum reatum ampliaverit et delinquentes in idem verum crimen laesae majestatis incurrisse decreverit et declaraverit sub Datum Romae apud Sanctum Marcum anno incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo octogesimo quinto, Kalen. Julii, Pontificatus sui anno primo.

Cumque etiam iidem et alii Romani Pontifices, itidem Praedecessores Nostri, singulis annis Bullam in die Cœnae Domini publicare consueverint, in qua inter alia in § 20 excommunicarunt et anathematizarunt omnes illos qui, per se, seu alios directe, vel indirecte sub quocumque titulo vel colore invadere, destruere, occuparc, et detinere praesumpsissent in totum vel in partem banc Almam Urbem caetera-

que loca in eadem BuIIa expressa ad ipsam RomaDam Ecclesiam pertinentia, necnoa supremam Jurisdictionem in illir Romano Pontifici ac eidem Romanse Ecclesiae competenten. de facto usurpassent, perturbassent, retinuissent, vel aliis modis vexassent, necnon adhaerentes, fautores et defensores eorum qui illis auxilium consilium vel favorem quomodolibet praestitissent ; Nosque etiam singulis annis eamdem Bullam publicari jusserimus ac fecerimus : Et cum ab ipso nostri Pontificatus initio cordi nostro semper infixa fuerit supra memorata Constitutionum observantia, verbo et factis per Praedecessores nostros omni tempore studiose promota, eorumdem vestigia sectantes, et signanter felicis recordationis Urbani Papae VIII qui in exordio sui Pontificatus, videlicet die 5 januarii 1616 peculiare Edictum ad tranquillitatem et quietem hujus Almœ Urbis per ejusdeni Urbis tune Gubernatorem promulgari mandavit et successive die 15 novembris 1634 idem Edictum speciali suo Chirographo declaravit : Nosque pariter alia duo similia Edicta ob easdem causas unum sub die 26 novembris 1677, Et alterum sub die 22 Februarii 1680, per nostrum Urbis Gubernatorem publicari mandaverimus quorum dispositionem in omnibus et per omnia in suo robore permanere volumus.

Hinc est, quod nos abominabile et detestabile Franchitiarum nomen, quae vulgo dicuntur : Quartieri^ contra omne Jus fasque usurpatum penitus abolere, necnon dictarum Constitutionum majori et firmiori ac inviolabili observantiae et executioni consulere volontés, Motu nostro proprio et ex nostra scientia meraque deliberatione, necnon etiam de Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio et assensu ac praematura consideratione prîehabita, praeinsertas Constitutiones supradictorum Julii , Pii, Gregorii ac Sixti, aliorumque Praedecessorum nostrorum innovamus, confirmamus, approbamus et Apostolica auctoritate tcnore praesentium roboramus in omnibus et per omnia ac etiam, quatenus opus fit, de novo disponimus, decernimus ac perpetuo et inviolabiliter exequi volumus et mandamus : ac insuper inhaerendo

etiam prœdictae Bullœ in Cœna Domini^^ quae firma et illibata ac in suo robore permaneat , oranes et singulos in praedictis Constitutionibus comprehensos, quacumque dignitate et auctoritate tam Ecclesiastica quam Saeculari prsefulgentes, etiamsi de illis specialis , specifica , expressa et individua mentio facienda esset, qui in futurum in hac Aima Urbe Franchitias , ut Vulgo dicuntur — Quartieri — habere et tueri quomodocumque prœsument, seu prsetendent, aut illarum prsetextu aut alias quomodolibet Justitiœ Ministres et eorum mandatorum, vel ordinum liberam executionem tam in criminalibus quam in civilibus impedire, perturbare, sive per se, sive per alios directe, vel indirecte sub quocumque titulo vel colore tentabunt, vel eisdem Constitutionibus ad unguem non parebunt, prout etiam illos, qui in eadem loca contra easdem Constitutiones se récipient, sive ad ea confugient, ultra pœnas in eisdem Constitutionibus contentas in excommunicationis majoris^ ac latœ sententiae pœnam ipso facto incidere, a qua non per alium quam per Nos, seu Roraanos Pontifices Successores nostros pro tempore existentes, nisi in mortis articulo ipsi fuerint constituti, etiam praetextu quarumlibet Facultatum et Tndultorum conccssorum quibuscumque personis Ecclesiasticis, etiam speciali nota et expressione dignis Saecularibus, et quorumcumque Ordinum Regularibus absolvi possint, decernimus et declaramus.

Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, privilegiis quoque et Indultis sub quacumque verborum forma, quomodolibet in contrarium concessis, confirmatis et iteratis vicibus innovatis, praetensis consuetudinibus, sive potius corruptelis, contra omne Jus fasque quomodolibet introductis, quas per praesentes improbamus, annullamus, cassamus atque irritamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Ut autem praesentes ad notitiam omnium et singulorum deducantur, eas valvis Ecclesiae Sancti Joannis Lateranen.

1. Voir à ce sujet Topinion du Parlement, très longuement exposée dans les deux pièces qui suivent.

2. Cette sanction de l'excommunication ne figurait pas dans les bulles antérieures.

78 L'AFFAIRE DES FRAXCHiSfiS

ac Basilicœ Principis Apostoloram de Urbe et Caucellariae Apostolicae ac in acie Campi Fiorse affigi mandamus, et duUus possit exinde excusationem prsetendere, seu ignorantiam allegare.

NuUi ergo omnino hominam liceat banc pagînam nostrse voluntatis, innovationis , confirmationis , approbationis , roboris, dispositionis, decreti, excquutionis, mandati, declarationis, improbationis, annullationis, cassationis et institutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare prsesumpserit indignationem Oranipotentis Dei ac Beatorum Pétri et Pauli Apostolorum ejas se noverit incursurum.

Ego Innocbntius, catholicï: EccLssiiE bpiscopus.

(Sequuntur subscrlptiones Cardinalium.)

Datum Romse apud S. Mariam Majorem, anno Incarnationis Dominicae millesimo sexcentesimo octuagesimo septimo, quarto Idus Maii, Pontificatus nostri undecimo.

Page 1